sequatur, quemadmodum Petrus obedientiam et aspersionem sangui- nis Jesu Christi conjungit.
6) Leviticae aspersiones non physice purificabant, sed morali- ter. Nam 4) non praecise manus vel alia certa pars corporis, quae impuritatem forte contraxerat, neque etiam totum corpus asperge- batur, sed in genere fiebat aspersio, quocunque sanguis vel aqua aspersionis caderet. 2) aspersio analogiam habebat cum sanguine paschatis, Ex. 42, 7. 13., qui non corporibus sed januis affundeba- tur, et Israélitis tamen profuit. 3) Post aspersionem debuit asper- sus demum corpus suum et vestes suas lavare. Per consequens aspersio habebat effectum moralem, et lotio effectum physicum.
7) Cum hae lotione analogiam in N. T. habet lotio, quae tri- buitur aquae mundae, Spiritui sancto, 4 Cor. 6, 41. Hebr. 40, 23., nec non sanguini Jesu Christi. Lavit nos ex peccatis in sanguine ‘suo, Ap. 41, 5. Laverunt stolas suas et dealbarunt in sanguine Agnelli, cap. 7, 14.
8) Aspersio autem habet vim moralem. Dorscheus: Illa ‘con- spersio ALITER non FIT, NISI per communicationem virtutis me- ritoriae, seu potius acquisitae satisfactionis et redemtionis Jesu Christi. Part. I. Theol. Zachar. pag. 53.
9) Locus ille Joh. 6. de esu carnis Christi et de potw sangui- nis ejus valde emphaticus est: non tamen verba nimis ample exten- denda sunt. Nam Jesus ibi, (quemadmodum interdum adversus duros oblocutores faciebat,) usus est locutione metaphorica plane singulari, qua erga discipulos, ante et post, non utebatur. 7'o vere v. 55. explicandum est ex c. 45,4. Ego sum vitis vera: ubi tamen metaphora manet, et quidem apud ipsum praedicatum. In sententia illa, caro mea vere est cibus etc. illud vere non afficit praedicatum, sed copulam, est, ut res adversus contradictionem confirmetur. Ab initio et in fine colloquii esus carnis Christi et diditio sanguinis ejus (ut Joh. 3. nova nativitas) in idem resolvitur. Per tales reprae- sentationes cavetur, ne quis “idem nimis tenuiter et leviter accipiat: et per phrases de fide docemur, illas repraesentationes non esse justo -difficiliores. -
40) Apud haee omnia clarum est certumque, quod per eswm carnis Christi et dibitionem sanguinis ejus, vel per fidem, 4) Chri- stiani cum Christo intime uniantur: 2) quod id carni ejus et san- guini, quippe quam edunt, quem bibunt, in acceptis referre debeant: 3) quod caro et sanguis Christi efficacem, intimam operationem in illis habeant, et vitam aecternam illis afferant.
44) Ubi alias sanguini Christi mundatio a peccatis tribuitur, id pro ratione contextus vel moraliter vel physice, vel utroque modo, accipiendum est: ex. gr. Hebr. 4,3. 4 Joh. 4, 7. Idemque valet de victoria. Ap. 42, 44.
42) Haec omnia naturam transcendunt, et valde opus est, ut a dulci fallacia sensuum humanorum nobis caveamus. Conf. Closter- bergische Sammlung P. Il. p. 138. et seqq. ubi homilia Lavi de virtute sanguinis Christi laudatur, et monita adversus deviationes dantur. Si quando ex. gr. gaudium Spiritus se in animam vel etiam in corpus diffundit, id non debet reprimi. Non per sensum (Gefiihl) ad fidem venitur, etsi fides saepe aliquid quod sentiri potest post se trahat: quod tamen absit ut vel nomine caloris vel physicae cujus-