4) Duplex nobis beneficium obtingit per sanguinem Christi, nempe I. diberatio a reatu peccati, et If. donatio novarum virium vitae, quae deinceps in bonis operibus se exserunt. Illa vocatur justificatio per sanguinem Jesu Christi: et hance adipiscitur, qui car- nem Christi edit et sanguinem ejus bibit. Joh. 6.
2) Quia vero sanguis Christi est sanguis aspersionis, quaeritur, an is sanguis, qua talis, utrogue nune memorato modo, an tantum priore modo fidelibus obtingat?
5) In V. T. multae erant aspersiones, sive considerentur il, qui aspersionem peragebant; sive materia, qua aspersio fiebat; sive homines et res, pro quibus et in quibus aspersio fiebat; sive scopus aspersionis, ad dedicationem, consecrationem ete. Aspersio fiebat Ex. 24, 8. apud totum populum, et Ex. 29, 21. Lev. 8, 23.ss. apud Aaronem et filios ejus: utrumque, initio, ad initiationem, adeoque semel, ut ajunt, pro semper. Apud leprosos item erat initiatio quac- dam ad conyersationem cum aliis in Israéle, a quibus tempus bene longum exclusi erant. Aspersio ad altare semper erat praecipua : Israélitae vero ex sua parte per esum victimarum in communione cum Deo conservabantur.
4) In N. T. est aspersio, quae per sanguinem Christi Jesu fit: et quia haee unica N. T. aspersio est, omnia levitica autem ad Chri- stum tendebant: opus est, ut omnes leviticae aspersiones meri typi ejusdem aspersionis fuerint; uti sane sanguis Christi non tantum adyersus sanguinem taurorum et hircorum, sed-etiam adversus cine- rem vaccae apud aquam aspersionis, in spirituali sua excellentia celebratur, cap. 9, 13. 8. ‘
5) Memoratur aspersio sanguinis, 4 Petr, 4, 2., et iterum san- guis aspersionis, nostro hoc, loco. Dicimur etiam in cordibus asperst et per aspersionem liberati a@ conscientia mala, unde verum cor in plerophoria fidei habeamus, Hebr. 10, 22. Plura in N. 'T. non oc;
<currunt de aspersione Novi Testamenti: sed Esajas vaticinabatur, c. 52, 45.: sic (Christus, Jehovae magnus Minister,) asperget gentes multas: super eo obturabunt reges os suum. etc. ubi semel videmus, quis Is sit qui aspergit; qui sint Illi qui asperguntur; qua ratione illa aspersio sequela Passionis Ejus sit; et quod obedientia fidei inde