A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 500

4 Joh. Ti, 2—8. 553

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

v. 4. Texvia we, filioli mei) Diminutivum, amoris causa. Nune primum eos appellat, quibus scribit.— rudra) haec, quae sequun- tur. — iva fy auaernre, ut ne peccetis) uy, ne, cum accentu pro- nunciandum. Praemunit animos, ne sermone de reconciliatione gb- utantur ad licentiam peccandi. Est hoc loco neodegameta’ et simi- lis éxvOsoanela, ¢.5,48.not. Omnia instituta, verba, judicia divina, tendunt contra peccatum, aut utne fiat, aut ut aboleatur. — gov TUS auaorn, si quis peccet) et fiduciam pro se ipso rogandi, de qua vide Joh. 16, 26., amittat. — aueaxdnroy, advocatum) qui causam no- stram agit, ne Pater amorem a nobis avertat. — dixacov, justwm) v. 29. Jesus Christus, apud Patrem, in dextera ejus, maxime ex accessu ad illum, peracto sacrificio pro peccatis, Justus appellatur. Joh. 16,40. Ejus justitia tollit peccatum nostrum: ipsa non immi- nuitur ex eo, quod Paracletus est pro peccantibus. Es. 53, 44.8.

v. 2. avrog, Ipse) Hoc facit epitasin. paracletus valentissimus, quia ipse propitiatio. — iduouog égv, propitiatio est) Verbum iha- auog et é&tdaouog apud LXX frequens: notat sacrificium propitians. c. 4,40. conf. 2 Cor. 5,24. Id ipse Salvator est. Ergo offensa fuerat

inter Deum et peccatores. — yudy, nostris) fidelium. Non refertur hoe ad Judaeos; neque enim ad Judaeos scribit. c. 5, 21. — meg? die) de peccatis totius mundi. Si tantum mundi dixisset, uti c. 4, 44., tottus subaudiendum esset: nune, totivs expresso, quis restrin- gere audet? c. 5, 49. Quam late patet peccatum, tam late pro- pitiatio,

v. 3. év r8tw yevwoxouev, in hoe cognoscimus) i.e. Ita demum vera cognitio est in nobis. Novimus, nos nosse: cognitio reflexa. Saepe in hac epistola dantur gnorismata spiritualia. manifesti: no- vinus. ¢.3,10.14.419. Redarguuntur Gnostici, qui jactabant scien-

tiam, obedientiam abjiciebant. — ore éyraixausv uvrov) nos eum habere cognitum, ut est paracletus, justus, propitiatio. sic v. 4. 43. 44. Es. 1. c. — évrodac, praecepta) de fide et amore. — rygw-

“ev, servemus) Joh. 8, 54. not.

v. 5. auré cov Aoyov, ejus verbum) verbum Jesu Christi, de Patre. c. 4, 5. Praecepta multa: unum verbum. — alnduis, vere) Non est mendacium aut vana jactantia. Adverbium hoe magnam ineunte commate vim habet. — » ayann ré O88) amor Det, erga hommmem, per Christum nobis reconciliatus. — rerelstwrar, perfec- tus est) perfectum regimen nactus, et perfecte cognitus est. c. 4, 12. —- éy term, in hoc) Refertur ad praecedentia, guicunque autem servat: uti ¢. 4, 6., ex hoc. — év avre éouev, in ipso sumus) Sy- nonyma, cum gradatione: I/lum nosse: in Illo esse: in Illo manere. v. 6. Cognitio: communio: constantia.

v. 6. wévery, manere) Frequens hoe verbum, capp. 2.3.4. In- nuit statum durabilem, sine intermissione, sine fine. — ogeidec) de- bet, vi exempli illius divini. sic, debemus, ¢. 3, 16. 4,44. — xed éxeivog, sicut Ille) Ile, quem quondam vidimus. Sic, sicut_ille, ete. c. 3, 3. 5. 7. 46. 4, 17. Nomen facile supplent credentes, plenum pectus habentes memoria Domini. — meoveraryoe, ambulavit) dum in mundo erat.

v. 7. am woyns) a principio, quo primum tempore audistis evangelium Christi. v. 24. ¢. 3, 14. — 6 doyos, verbum) v.5.— ov nxsoare, quod audistis) Hoc verbum Johannes, ut jam cognitum, non necesse habuit reponere. audistis, inquit saepius. nam audierant, antequam apostoli etiam scriberent.

- y. 8. évrodny xavyvynv, praeceptum novum) quod vobis nunc pri- mum in hac epistola scribitur. Sapit hic locus plenitudinem Spiritus in apostolo. — 6 éguv adndés, quod est verum) Verum, substantive, uti v. 27., ubi opponuntur verum et mendacium. inde etiam 0 pro n, scil. éyrody. Sensus: praeceptum est veritas. i. e. vere transeunt tenebrae ete. Uti versu 7. rm vetus, sic hoc versu rm novum sta- tim sua subjicitur definitio, quid sit vetus, quid sit novum. vetus est, quod habebamus ab initio: novum est, quod verum est in Jesu. Christo et in nobis. Hue facit differentia temporis in habebatis et est. In Christo omnia semper vera sunt et ab initio illo erant; sed in Christo et in nobis, conjunctim, praeceptum tum est veritas, quum veritatem, quae in illo est, agnoscimus, eandemque in nobis vigen- tem habemus. lLaudat Johannes praesentem eorum, quibus seribit, statum in veritate, etiam eo ipso, quem initio evangelii auditi ha- buerant, lautiorem, uti Rom, 43, 44. 42. unde etiam praeceptum vetus eis sub nova ratione cum suavitate propinari poterat. — dzv)

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →