ciunt, ac si quis Geometriae studium a quadratura circuli inchoarét. Tales vix inveniunt, ubi consistant: qui vero per reliquos anfractus penetravit, hic quoque poterit evadere, et dociles certe aliorum ani- mos pacare. Nonnisi mutata hic velificatione, portus tenetur: pro- priam methodum praesens locus postulat. ;
Ad §.II. Non pauci ex iis, qui dictum hoc ipsum recte reli- gioseque defendunt, justo tamen sunt avidiores in conquirendis et adhibendis ejusmodi quoque fuleris, quae nullam firmitudinem ha- bent. Accidit id praestanti viro, Leonardo Twells, cujus farragi- nem, ex Anglico sermone in Latinum traductam, Wolfius ad h. 1. pag. 300—313. cum una et altera castigatione exhibuit. Twellsium legi et pensavi, antequam Apparatum emitterem: quare ubi diffi- dentius incessi, atque ille, non temere id feci, cogitandique mate- riem esse, lector velim putet. Nil novi magnopere supplendum ha- beo: paucula, quae ad rem pertineant, commemorabo.
Ad §. Ill. Complutenses, Latinorum codicum auctoritate, uti c.2. v.44. partem priorem, et c.5. comma extremum versus octavi, quamvis Graece legerent, omiserunt, sic ipsum versum septimum, Graece non lectum, restituerunt; singulari quidem in hac epistola libertate utentes. Aperta Stunicae confessio, de Latinis codicibus hic adhibitis, potior est omni suspicione de duobus codicibus Grae- cis Vaticanis, quorum alter caruerit dicto, alter id ipsi Stunicae ejusve collegis suggesserit. Vaticanum Hispanos exemplar hie se- cutos esse, non est clara Erasmi, ut Twellsius accipit, professio. tan- tum, ni fallor, ait. Si Amelotus postea in Vaticano codice dictum legit, videndum, ne hie latinizet.
Ad §. IV. Ex Britannia schedae aliquid Erasmus, nescio per quem, est nactus: ipse diffisus est: diffidentiae causas, non sane ini- quas, enarravit. Idoneum hine codicem manuscriptum Britannicum sola credulitas spontanea potest fingere. Aliam dicti versionem Grae- cam ex Latinis dedere Complutenses, aliam Britannus Erasmi, aliam Graecus concilii Lateranensis metaphrastes, aliam Montfortini codi- cis interpolator.
Ad §. V. In nullo ms. Graeco dietum Stephanis lectum esse, Latinorum Roberti Bibliorum margo vel solus evincit.
Stephanicas editiones et reliquas citare, plane supervacaneum est. Erasmicas et Complutensem, in omittendo vel exprimendo di- cto, omnes ceterae sunt secutae.
Ad §. VI. Non adeo grandes sunt copiae codicum Gr. ms. in quibus epistolae, v. gr. Johannis, descriptae sint: et quorum hodie copia est, eorum vix unus alterque mille annorum aetatem excedit; ceteri aliquanto vel etiam multo, recentiores sunt. Eo minus miran- dum est, Graece hodie vix reperiri dictum in cod. Graecis, quibus adjiciendum esse didici regium Hafniensem, et Ebnerianum, et Pa- risinos omnes (in libro, Journal des savans, A. 4720 mens. Jun.) et complures, quos sibi visos ait cel. La Croze in Hist. christianis- mi Ind. pag. 516. ed. Il. Germ. In codicibus Florentinis, quos re- censet. V. C. Jo. Lamius in libro de eruditione apostolorum, c. 13, reperiuntur duodecim, qui et habent epistolas Catholicas, et hoc dic- to carent: sed omnes post seculum IX scripti sunt. Eo contra plu- ris aestimare debemus succenturiatam translationem vetustissimam La- tinam, unde hoc dictum a multis patribus continua serie lectum. et