laudatum fuit, et subinde in aliarum linguarum monumenta redun- davit, et hodie in codicibus Latinis N. T. superat.
Vallam in Graecis suis codicibus legisse dictum, ex ejus silen- tio sine ulla ratione conjicitur. Praeteriit Valla etiam versu 6. in- signem differentiam, ubi Graece est ro mvetua, Latine Christus. et capite 2. priorem partem versus 44., qua Latini carent, sine dubio Graece legerat Valla, et tamen in pausa est. Oppido parcas in hance epistolam notulas dedit.
- Concilium Lateranense inciso illo, stcut in codicibus QUIBUS- DAM invenitur, non respicit totum versum 7., sed clausulam ver- sus 8., et hi tres unum sunt: quae clausula, in OMNIBUS Grae- cis codicibus obvia, vel sola demonstrat, concilium non de Graecis loqui codicibus, sed de Latinis, quorum tantummodo QUIDAM il- lam habent clausulam.
Montfortinum, sive Dubliniense, sive Hibernicum exemplar, cui permultum, hujus dicti gratia, alicubi tribuitur, novum est et lati- nizat, in occidente descriptum, ut Latina, quam sequitur, capitum distinctio prodit. Berolinensem codicem nil seorsum a Compluten- sibus valere, Berolinensium candor fatetur.
Ad §. VII. Patribus Graecis, qui dictum non legerunt, accen- sendus est Germanus Constantinopolitanus, uti Theoria rerum eccles. demonstrat. Negativum argumeéntum, in tali quaestione, repudiari non potest. Nil id valet de uno alterove duntaxat ecclesiastico scrip- tore: valet de permultis, dictum tam insigne, ad controversias de- cidendas singulariter opportunum, praetereuntibus. Si Afri tam fre- quentes id citant, cur Asiani tam frequentes id non citant ? Hi non legerunt: illi legerunt.
. Ad §. XIX. Latinos Florentinorum codices, qui Dictum habent vel. non habent, memorat Jo. Lamius in libro citato, p. 260. 266. 984. Porro Latinae versionis, ubicunque eam Tertullianus, Cypria- nus, et quorundam duntaxat, sed tamen continuus ordo patrum se- quitur, tanta est antiquitas, tanta auctoritas, ut ea optimo jure nita- mur, neque suspensi manere cogamur, quamvis nondum constet, quid insecuta secula in aliis aliisque orientis partibus legerint. Qui ab- strusiores illas versiones in numerato habent, iis facile usu venit, ut Latinam, a Romanensibus nimium evectam , nimium deprimant.
Ad §. XXI. Cod. Florentinus, isque Laurentianus, quem ex Burneto citavimus, idem est, ni fallor, quem deseribit Jo. Lami lib. cit. pag. 265. Accedunt. alii Florentinorum codices Latini, qui eum ordinem versiculorum habent, pag. 258. 268. 285. Habet etiam scrip- tor seculi VIII, Etherius Axumensis in Hispania episcopus, qui li- bro I. ‘contra Elipandum, permagnam hujus epistolae partem recen- sens, duos versus sic exhibet: Quia tres sunt, qui testimonium dant in terris, aqua et sanguis et caro; et tria haec unum sunt: et tres sunt, qui testimonium, dant in coelo, Pater, Verbum et Spiritus; et haec tria unum sunt in Christo Jesu. Eos quoque vel codices vel patres Latinos, qui sic legunt, imitatus est Corn. Jansenius, comm. in Concord. evang. cap. 144. Versus septumus , Cameronis judicio, parenthest includendus est, et sextus conjungendus cum octavo. Non opus parenthesi: sextus versus cum octavo conjunctus est per se.
Ad §. XXII. Quod Manuel Calecas, DOMINICANUS, et