A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 514

568 | 4 Joh. V, 7.3.

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

Lectionarium Graecorum, hic certe interpolatum, VENETIIS edi- tum, Vulgatae translationis auctoritatem sequuntur, minime mirum est. Prius fecerunt idem Armenii.

' Ad §. XXIII. Raris (i. e. paucos gemellos habentibus, qui in suo genere peculiares erant,) codicibus epistolicis usum fuisse Ba- silium M. patet ex Appar. p. 690. [Ed. II. p. 378.]: atque is Jo- hannei dicti vestigium nobis pandit, quum libro VY. adv. Kunom. ait: Deus et Verbum et Spiritus, una Deitas et sola adoranda. Dia- logo, qui Maximo adscribitur, vix plus tribui potest, quam in ap-

aratu meo tribuitur. Latinis Afrorum codicibus notitiam dicti sine dubio debet auctor ille: in Graecis an deinceps repererit, conside- rent eruditi. :

Nune plurima manuscripta, quae,Ger. a Mastricht in Notis ad h. 1. corrogat, et XIV testes Graecos, quos Twellsius, pagina Wol- fii 302, enumerat, et e diverso haec, quae ad §. III. et deinceps sublegimus, Lector, velim, serio invicem conferas. Operam ab eo navatum iri dices, qui, wnum duntaxat testem alterumve Graecae auc- toritatis esse, utcunque probaverit. Qui firmos testes ex Graeca antiquitate producet, gratiam ab ecclesia inibit.

Ad §. XXV. Qui dictum defendunt, non idcireo causam, cur in tot monumentis desideretur, scire aut proferre necessum habent. Minus certa causa esto praetermissionis: praetermissio tamen, atque adeo ipsa germanitas dicti, certa est. qui cimelium amisit et inve- nit, etiamsi, quomodo amissum fuerit, ignoret, tamen id agnoscit et recuperat. Tarde, ut arbitror, exspirabit suspicio hiatus hoe loco ex homoeoteleuto nati. Homoeoteleuton quidem quantam in hiati- bus vim habere soleat, passim animadverto: sed in praesenti loco eam causam valere non. posse, evici, ni fallor, in Appar. p. 765. [Ed. II. p. 474.] Alia vero ibidem, quomodo expunctum fuerit di- etum, non irrationabilis subjungitur conjectura: e contrario, nullo modo id tanquam assumentum reputari potest, a Latinis patribus, dicto ipso carentibus aut gaudentibus, notis aut ignotis deperditis- ve, antiquissimis, recentioribus, profectum. Suspicionibus quoquo- versus indulge: nil conficies. Tam mature, tam serio, tam passim gentium, tam perpetua aetatum serie allegant.

Ad §. XXVIII. Haec ultima thesis deducit nos ad pretiosissimi Dicti exegesin, qua versus 7. (1) ad contextum totius epistolae, ma- ximeque (2) ad versum 8. collatus, ex intimis rationibus vindicatur.

(4) Scopum dispositionemque hujus epistolae non facile inveni- ri, sunt qui censeant: at sine violentia, si simpliciter eam intueamur, resolvetur. Johannes epistola, vel libello potius, (nam epistola ad absentes mittitur; ille autem apud eos, quibus scribebat, eodem tem- pore fuisse videtur:) id agit, ut beata et sancta cum Deo et Jesu Christo communio fidelium confirmetur, Gnorismatis lautissimi eorum status ostensis.

Partes sunt tres:

Exordium , ce. I. 4—4. Tractatio , ce I. 5—V. 42. Conclusio, c. V. 43—24. volvatur teatus ipse.

In Exordio apostolus ab apparitione Verbi Vitae constituit auc- toritatem praedicationi et scriptioni suae, et scopum (ive, ut, v. 3.8. exserte indicat: exordio respondet (ut hoc statim expediamus,) Con-

3

4, JOB: Ve.7.8. 569

gee, eundem scopum amplius explanans, instituta Gnorismatum rum recapitulatione per triplex novimus. c. 5, 18. 19. 20.

Tractatio habet duas partes, agens I, speciatim a) de communione cum DEO, in luce. e. I. 5—10. 8) de communione cum FILIO, in luce, ec. Il. 4.8. 7.8. : subjuncta applicatione propria ad patres, juvenes, puerulos. v. 13—27. Innectitur hic adhortatio ad MANENDUM in eo, c. IL. 28. — ILI. 24., ut fruc- tus ex MANIFESTATIONE ejus in carne, se porri- gat ad MANIFESTATIONEM gloriosam. y) de corroboratione et fructu mansionis illius, per SPIRITUM. capite IV. toto, ad quod aditum parat c. Ill, versus 24., conferendus ad c. IV. 42. II. per Symperasma sive Congeriem, de Testimonio Patris et Filii et Spiritus, cui fides in Jesum Christum, ge- neratio ex Deo, amor erga Deum et filios ejus, obser- yatio praeceptorum, et victoria mundi innititur. ce. V. 1—42.

Saepe partes similiter incipiunt et desinunt, uti exordio quoque respondet conclusio. vid. supra ad c. 2, 42. Interdum est allusio praevia in parte aliqua praecedenti, et recapitulatio in subsequent. Quaelibet pars agit de beneficio divino, et de officio fidelium: atque ex beneficio officium derivatur per consectaria convenientissima, de amore erga Deum, de imitatione Jesu Christi, de amore fratrum; et. quanquain multa videri possint sine ordine repeti, tamen ordi- natissimis modis ex aliis causis alio intuitu eadem illa consectaria formantur.

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →