f AD ;
Duas in Apocalypsin commentationes uno tempore adornavi: alteram G'ermanicam, separatim editam, *) in gratiam videlicet eorum etiam, qui, quamvis Latine nesciant, tamen veritatem requirunt; alte- ram, Latinam, quae est haec ipsa Gnomonis N. T. pars extrema. Nolim putes, Lector, eas sola lingua differre : majus multo discrimen intercedit, cujus causa conjungi possunt, vel, simavis, debent. Ger- manica illa tractatio plena, justa, perpetua est: hae autem Latinae annotationes miscellum quasi spicilegium, in suo item genere salubre, exhibent. etenim testimonia antiquitatis, Graecarum locutionum expli- cationem, critica supplementa, **) falsarum opinionum refutationem, ‘Latino commodius, censuimus, quam vernaculo sermone proponi. Igi- tur quae illic fusius explanantur, hic tantummodo attinguntur: quae illic’ vix loci quidquam habuere, hic copiosius tractantur. Alia est et alia commentatio: utraque in suo genere integrum quiddam est. ***) Qui conjunxerit, unius operis instar esse dicet, duplicem autem fruc- tum percipiet.
2) Crisis vero, inquis, hoe etiam loco inculcatur? Saturior ego- met hujusmodi sum laboris, quam videar multis. Nam quum apoca- lypticum textum in versiculos plus CCCC diviserit Rob. Stephanus, totidem fortasse dierum operam sola Apocalypseos recognitio, (ignos- eat, quisquis ejus operae pretium non perspicit,) sibi antehac a me vindieavit. Exemplaria excusa, et quidem praecipua ad verbum, con- ferre, Kusteri editionem ex Milliana ipsa retractare, manuscriptos co- dices Graecos et Latinos recensere, excerpta codicum ab aliis hine inde prolata digerere, versiones consulere, patres Graecos et Latinos excutere, interpunctiones examinare, quam prolixi laboris sit, ambi- tiose exaggerare nolo. Neque tamen id ipsum plane dissimulari hoc loco oportere putavi. Namque ab iis, qui tali in re justam dicere
*) Hujus Editio prima prodiit A. 1740; secunda, in rebus praecipuis nil mutata, et novo stipata Prologo, A. 1746: de reliquis, post obitum Beati recusis, ut et de subsecutis A.1747. Sermonibus sacrisin Apoc. s.t. 60 erbauliche Reden, quorwm itidem plwres jam Editiones prostant, non est quod verbafaciam. Unum nescire nolo rerum ignaros: Es waren keine Offentliche Predigten (wie man sie schon genennet hat), sondern vertrauliche Vortriige, die in sogenannten Erbauungs-Stunden gemacht worden. E. B.
**) Haec et h. 1, maximam partem, ob rationes in Prooemio meo allega- tas, abesse nune jussi: aliqua tamen, utut Apparatui inserta, cur non existimaverim resecanda, res ipsa logquitur. EK. B.
***) Nemo itaque inutegram istam commentationem germanicam ea methodo, qua notulas Vers. germ, inserwi, Gnomonis lectoribus propinandam - Juisse censebit. E, B.
ie ‘ AD APOC. 587
sententiam velint, optimo jure postulatur, ut, praeter caeteras dotes quamlibet excellentes, in numerato habeant codicum, versionum, pa- trum lectionem tenoremque, et horum testium indolem, numerum, consensionem, divortia, vim modo majorem, modo minorem calleant: neque ea loca, in quae inciderint, subito arbitrio singulatim expediri posse putent, sed decisiones varietatum ex cohaerentibus totius scru- tinii rationibus repetant. Hue plane spectant Fundamenta criseos apocalypticae, in Apparatu, a pag. 776.ad789. [Ed. IT. p. 487.s9qq.| posita, in quibus wniversam Apocalypseos considerationem non per- functorie institui , et subsequenti ibidem szzgulorum locorum tracta- tioni criticae lucem et robur praeparavi. Fundamentorum summam dedi in Defensione altera,*) et partem ejus summae hoe loco repe- tam: ,Ad Apocalypsin Erasmus, ut ipse conjitetur, non nisi unum »habuit MS. Graecum a Jo. Capnione, et quidem Andreae Caesa- »reensis exegesin, cui textus (zo xe(uevor) erat interjectus. Ex eo, pinquit, contextus verba describenda CURAVIMUS. Cumque mu- ,tilus esset libet, textum ex Vulgata nondum revisa properanter, “et, cum hane prophetiam haud plurimi faceret, citra summam_ cu- yram supplevit. Stephanus, eruditus ille quidem, sed negotiis obru- tus typographus, talem Erasmi textum apocalypticum ad verbum ,recudit, praecipue in ultima sua editione, quam tot alii sunt secuti. Hoc ad oculum patet. At ante hos duos, id est, ante Reformatio- ynem, in editione Complutensi, praeclarissimus et ad testimonium ,contra papatum inprimis efficax apocalypticus textus, quem nullo »modo extenuare debemus, in media exiit Hispania, in aliis Europae ,regionibus late propagatus. Postmodum orientales linguae versio- pnesque sunt excultae: antiquissima Latina versio restituta, in qua »spicilegium tale, quale Apparatus meus exhibet, nactus sum: multi »Graeci Latinique patres, et ii quidem, qui Apocalypsin copiose fir- wmiterque allegant, eruti et recogniti. Multi et diversi Giraeci codt- ces MS. apocalyptici, antehac adeo rari, sunt comparati: et de duo- bus, quorum ego sum potius, alter opportune eandem habebat An- ,dreae Caesareensis exegesin, quo adjutus dispexi accuratius, qua parte Erasmus vel valeret vel laboraret. (Quodque praecipuum est, »Alexandrinus codex MS. qui vetustats, et, praecipue in Apoca- »lypsi, sinceritatis et auctoritatis nomine a veris criticis pro mcom- »parabili agnoscitur, in occidentem est delatus. Quae omnia a Deo data subsidia Erasmus et Stephanus, si hodie viverent, cum admi- yratione et gaudio, melius sane, quam omnes Ipsorum asseclae, ad- »hiberent, et uno ore declararent, non eas editiones, quas ipsi tam ,aegre, et alii post ipsos tam religiose procudissent, sed ambas con- ,junctim classes editionum, imo vero etiam totam Antiquitatem ,christianam, et Medullam documentorum ejus, textum nobis apo- ,calypticum propinare quam purissimum. Haec omnia sunt, quibus ,crisis mea superstruitur. Tali modo non solum multa minoris, quan- quam non plane nullius, momenti, sed etiam quaedam ponderosis- ,sima loca, oeconomiam divinam spectantia in Apocalypsi, REGIA »PROMULGATIONE J. C. amatoribus apparitionis ejus postli- »minio sunt repraesentata. Hoc agnoscunt jam complures bonae ani- ,mae: Deo gratias agunt, et rem in suum usum vertunt.“ Hue