*) App. crit. Ed, II. P. IV. N. 1X]
quum res evadit, ulteriores animadversiones, mihi, fortasse prae quo- vis altero quamlibet erudito, sua sponte, etiam quum alias res ago, subinde occurrentes, obiter notare, vindiciisque eas, ubi usu venit, -augere, nec molestum esse sentio, et fas esse duco.
3) Ad ea subsidia, quae in Apparatu adhibui, nune commenta- rius in Apocalypsin, Apringio adscriptus, accedit, de quo aliquid dixisse juverit. Pacis Juliae in Hispania episcopus circa annum DX XXX Apringius fuit, quem Aprigium plerique, nonnulli aliter paulo ali- terque appellant. Commentarium ejus in Apocalypsin, ab Iszdoro Hispalensi aliisque laudatum, erant qui pro deperdito haberent. At exstat, inquit Garsias Loaisa apud Fabricium, opus ingens ma- nuscriptum in Apocalypsin. Sed ego, cum vidissem codicem Go- thicum Legionensem, scripitum aera millesima octava, animadverti, de auctoris nomine inde non constare, sed editum opus in gra- tiam cujusdam Aeterii. Quin et in praefatione auctor ille ait, se collegisse sua ex libris Victorini, Isidori et Aprigi. Aliud exemplar membranaceum Barcinonae ex alio vetustiore (fortasse Legionensi illo,) A MXXXXII descriptum, ex Hispania, superiore seculo pervenit in Daniam. Ibi Arnae Magnaet Islandi, Profes- soris Hafniensis, concessu librum quondam descripsit cel. Abbas I. L. Moshemius, qui_certiorem me fecit, membranas incendio Hafniensi consumtas esse, et tamen suum exemplar, ex illis accura- tissime deductum, liberaliter mihi muneri misit. Apringius in eo codice constanter vocatur: et Apringio episcopo tractatus hicce, ubi incipit et ubi explicit, adscribitur;, sed tamen interpolatum esse opus, liquido apparet. Uno loco, Johannes dicitur sub Claudio scripsisse Apocalypsin: alibi, sub Domitiano. Numerus DCLXVI ad voculam
DICLVX redigitur, cujus se inventorem duobus an tribus post.
Apringium seculis professus est Ambrosius Ansbertus. Ipsius Apringii nominatim explanatio wno alteroque loco ita cum ceteris contexitur, ut partes praecedentes eo ipso aliis tribuantur auctoribus. Commen- tarius cujusmodi sit, hoc loco dicere nil attinet: textum, commenta- rio interjectum, ita fere pro suo tum instituto descripsit Moshemius, ut prima duntaxat et extrema periocharum verba exprimeret: sed tamen multorum locorum lectiones perspiciuntur, quae sinceritatem subinde Vulgati referunt interpretis, ac sententias nostras ante noti- tiam Apringii latas passim confirmant. Apringium verbo ubi cita- mus, lectiones apographi Hafniensis a nobis innui, lector meminerit, quamvis Apringianae ipsae ab reliquis internosei vix possint. Ne- que enim magni interest, quum ipsae interpolationes satis antiquae et quaedam earum ex auctoribus Apringio fortasse antiquioribus de- cerptae sint, et vel cum ipsius Apringii vel cum aliorum codicum Latinorum N. T. textu congruant. Certe Hispaniensem Latinae Apocalypseos lectionem, vix alibi obviam, hinc subinde colligere pos- sumus.
4) Pervenit porro editio nostra N. T. cum apparatu critico ad manus Jo. Christophori Woljii p. m. antequam quartum is volumen Curarum in N. T. emitteret: quare in Apocalypsi potissimum ratio- nem habuit annotationum nostrarum. liter interdum, ut libenter credo, judicasset, si properatio, quam opus praeclarum in extremo redolet, penitiorem considerationem tulisset. Subinde ille quidem sententiam meam calculo comprobavit suo: quae laudatissimi viri con-
a