A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 531

Ad Apoc. 589

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

sensio multos a praejudiciis in hoc genere frequentibus deducere debet. Aliis locis dissensionem suam vel certe dubitationem pro- fessus est, rationes simul commemorans, cum Theologica civilitate. Talia etiam atque etiam a me declarari existimavi oportere, ea qui- dem lege, ut argumentis non magis, quam humanitate cum Defuncto certarem. Quae in fundamentis illis explanavi, uo jam non repe- timus loco: in Apparatu legant, quibus commodum est. Ad singula sparsim loca monui, quod opportunum esset: a quibus attentus lector non sine fructu, quemadmodum spero, esset discessurus. Nam de iis locis, ubi in dictione versatur controversia, non multa dixi: sed gravissimas aliquot lectiones vindicavi studiosius. *)

5) Neque tamen Ezxegesin, praecipue nobis in hoe opere pro- positam, critica racematio obruit, nedum excludat. Bilicem dixeris tractationem. Operam enim dedi, ne nimis macilenta haec -pars evaderet, neve eadem 4 solida ceterorum N. T. librorum considera- tione in hoece Gnomone, cujus exegesin Apparatus criticus etiam ad Apocalypsin crebro citavit, abluderct. Res maximas in qualibet prophetiae periocha comprehensas, nervose strictimque, per lemmata — duntaxat, indicayi. Insignis exegetae, D. Joachimi Langit, sententia compluribus in locis examinata, dilucidiorem feci tractationem meam. Uberiorem vero argumentorum et emblematum explanationem a Ger- manico nostro commentario repetendam esse memineris.

6) Synopsin equidem totius Apocalypseos, nativam, ut spero, atque utilem, in hoc quoque limine colloco.

Apocalypsin constituunt (1. Introitus:

4. Titulus libri. Cap. I. 1—3. 2. Inscriptio. 4—6. 3. Summa. 7. a 4. Apparitio gloriosa, qua DOMINUS JESUS

a. JOHANNEM ad scribendum instruit. v. 9—20. b. ANGELOS SEPTEM ECCLESIARUM, Ephesi et 4 Smyrnae et Pergami, et Thyatiris et Sardibus et. Philadelphiae et Laodiceae, ut ad Ipsius adventum digne se parent, excitat, Vincenti bona futura promittens. Cap. Il. Il, Il, OSTENSIO “corum, quae fient. Hic in uno continuo Viso proponitur ; 4. generatim et universe, omnis potestas in coelo et in terra, a Sessore throni data Agno, SEPTEM SIGILLIS obsignati libri apertis. cap. 4. 5. Primis quatuor si- gillis continentur visibilia, ad ortum, occasum, meri- \ diem, septentrionem; cap. 6, 1 — 8.; reliquis tribus, invisibilia; cap. 6, 9. ete. Septimum, ut momento-

sissimum, ;

a. propriam habet praeparationem, cap. VII. b. complectitur silentium in coelo, septem angelos cum

tubis, et magnum suffitum. cap. VII. 4—6.

2. specialis Exsecutio, qua sub SEPTEM ANGELIS EORUMQUE TUBIS regnum mundi conquassatur, donec id Dei et Christi fit. Hic considerandi sunt A. quatuor angeli primi, cum suis tubis: cap. VII. 7—42.

*) in ipsius nunc Apparatus critict Ed, II., ut diwimus, quaerendas. E. Bs

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →