fert, non temere id accidisse, etiam atque etiam confirmo. — Om- nino in hac phrasi, docuit ro Balak, obtinet Dativus commodi, quem non diffitetur Wolfius p. 463. neque usquam is casus magis est obvius, quam in historia de Balaamo: xuragacal moe tov hac récov «td. Num. 22. et 23. Josephus |. 4. Ant.c.6. §. 6. Balaamum “sic loqui facit: Bodaxe xal tov uadcaveruy of magovtes’ yor yo@ Hé zat maga Gsdnow ré Se yaolousdar YMIN arr. Eadem igitur mente Apocalypsis habet, ¢d/dacxev rH Bakax. Neque enim Balakum docuit Balaamus, sed populum Balaki, Balaki causa, a quo Balaamus conductus fuerat. Vid. Num. 24, 14. 25, 4. s. 34,8. 46. v. 15.46. ouolms uscavdnsov ovv) Similiter resipiscere jubetur Pergamensis, ut Ephesius. Respondet.xai etiam. v. 45. Lectionem oHolms, pro qua alii o wow ex v. 6. rescripsere, defendunt testes fere *) omnes. Manet tamen od», igitur, magna emphasi, coll. v. 5. cap: 5, 3. 419. _-V-4G. Foyomal oor xal nohewrjow mer avrav) Tayv, post ool, inseruere plerique, ex parallelis. Sed céo non habuit Italica versio Johannis manui proxima. Ad scriptores eam secutos accedit Ansber- tus satis constanter, et Beda, et Ambrosius, etiam in Psalm. 418. Serm. 19. neque cito habet Apringius in paraphrasi hujus loci. Operae , pretium fuerit, Latinos codd. Apocalypticos mss. hoc loco evolvisse. Interdum lectio plenior, genuina est; plerumque vero, brevior. Utrumvis quo casu obtineat, dicemus. Plenior, potior interdum. nam I. in homoeoteleuto vel iisdem verbis syllabisve recurrentibus librarii facile intermedium textum transiliverunt, ex vetustioribus testibus restituendum. II. Conjunctiones, in aliis linguis minus frequentes, quam in Graeca, saepe omissae sunt in versionibus, quas hac in parte cupide sequi nil attinet. ILI. Subinde Graeci a publica lectione, cui plerique codices accommodabantur, aliquid removerunt: ac tum plenior lectio, vetustissimis aliis documentis, Latino praesertim inter- prete nixa, retineri debet. Exempla passim occurrunt.. A tribus hisce causis si discesserimus, character germanae lectionis tantum non perpetuus est brevitas. Nam quum in duo genera dirimantur codi- ces Graeci, et secuti cos metaphrastae ac patres, videlicet in Asiati- cos et Africanos, ut in Apparatu copiose explanavi, raro utrosque simul, sed tamen alibi ex his, alibi ex illis multos reperias brevia loca per declarationes aliquas supplere conatos. Inde plenior lectio, quae nunca plerisque nimis religiose defenditur, fere semper fucata; brevior autem genuina est. Talibus in locis testes quamlibet pauci, modo idoneam habeant antiquitatem, valere debent: qua in parte Latini rursum eminent, ut paullo ante ad c. 4,44. notavimus. Sane. praestat, ubi de talibus micis agitur, genuinum aliquid in tanta pa- nis abundantia praeterire, quam heterogeneum quidquam et ab hu- mano sensu adspersum arripere. Id certe ubivis praeferendum est, quod rationes ci loco, qui sub manu est, propriae postulant. Hic nemo quidem criticus alios ad assensum potest cogere: sed ipsum vicissim alii nullo jure retinere possunt. Revertimur ad particulam cito. Multipliciter denunciat Dominus adventum suum in Apocalypsi, maxime a cap. 2, 5. ad ¢. 3, 20., ita quidem, ut adventum grada- *) Praefertur igitur haec lectio (duxtwe) im marg, Ed. 2. e¢ Vers. germ., secus ac in Ed. maj. factum. E, B,
T, IL. Qq