A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 586

648 Apoc. Xii, 4.

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

illarum habet, non terminat. Regalem statum et dominatum paparum ostendi oportuit, quia sme eo papatus non esset bestia: sed papatum esse bestiam, aliis antea modis osten- sum est.. . a c) repetit, aliam esse bestiam, atque meretricem. ibid. coll. p. 374 —5374. Iterum et saepius concedo: sed non ostendit, papam esse meretricem.

4) Parallelismus quoque prophetiae Danieliticae et Apocalypticae, a Theologo Halensi subjunctus, ibidem, sententiam ejus ita frangit, ut meam corroboret. Distincte procedemus, et per aliquot Obser-

vationes. speciales Thesin hance V. denuo resultantem videbimus.

Observ. 4. cum bestia quarta, Dan. 7, 7.8. similitudinem habet Apocalyptica. — Permultas similitudines enumerat Epicrisis, p. 398 —402. In his eminet ipsa bestiae appellatio utrique communis: decem cornua: ingens potentia: duratio usque ad regnum Christi et sanctorum. De ore magniloquo, de bello cum sanctis, de tempo- ribus 3'/g infra dicemus.

Obsery. 2. Notabilis est etiam dissimilitudo. — Nonnulla solus memorat Daniel: speciem formidabilem, robur ingens, ferreos den- tes, diversitatem-a prioribus bestiis, cornu parvum, oculos hujus humanos, tria cornua evulsa, ungues aereos ete. Rursus multa no- va sunt in Apocalypsi: capita septem, (quum unum sit in Dan. 7, 20.) nomen blasphemiae; similitudo ipsius bestiae, pedum, oris, ¢ bestia apud Danielem tertia, secunda, prima; draconis praesidiftn, plaga letalis eaque sanata, terrae admiratio, terricolae adorantes, insidens mulier, ascensus ex abysso ete. Ipsa decem cornua aliter Daniel describit, aliter Johannes. >

Observ. 3. Non eadem prorsus bestia est. — Eandem esse, Theologus Halensis existimat: sed similia non semper sunt eadem; dissimilia, etiam rarius: et cum tali dissimilitudine, qualis hoe loco est, quod y. gr. ad capita pertinet, identitas stare nequit.

Observ. 4. Multis seculis seriorem ortum habet apocalyptica bestia, quam Danielitica. — Quarta apud Danielem bestia, utrum sit regnum Graeco-Syriacum, an imperium Romanum, ambigitur. Utrumvis interpretes non proletarii statuunt: illud v. gr. Frane. Ju-. nius, hoe Joach. Langius. Sume Romanum imperium, et quidem ortum ejus quam maxime serum, sub Augusto, qui Aegypti, ultimi regni de Graeca monarchia, potitus est. Id erat ante Johannis, non dicam, nativitatem, sed visionem. Porro visio et prophetia futura- rum est rerum: unde, quanquam monarchia Babylonica, Daniele pro. pheta, in medio flore erat, tamen initia ejus in visione, quasi ex abrupto, a tempore tum praesente ducuntur. Dan. 2,38. 7,47. Cer- tum igitur est, Danieliticam bestiam habere ortum antiquiorem, quam Apocalypticam. Hane autem visionis Johanneae series ortam esse demonstrat post abitum vae secundi, Saracenici, et, sub tuba angeli septimi, post draconis res capite 42. relatas, sub vae tertio, post ipsum draconis abitum ad bellum cum reliquis seminis mulieris ge- rendum. Recte cel. D. Langius in comm. Germ, ad Apoe. fol. 92. observat, cap. 9,1. memrwxore in praeterito, non néntovre in praesenti, dici de stella: quanquam de ipso stellae ibi lapsae tempore nunc non quaerimus. Non minus observandum est, quod h. 1. dngdow dicitur

a

* a

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →