A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 587

Apoc. Xiii, 4. 649

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

vicissim avafaivoy in praesenti, non evaZeFyxog in praeterito. Ascensus bestiae ex mari est sub vae tertio.

Observ. 5. Bestia apocalyptica est papatus Romanus. — Hoe inevitabili sequela ex praecedentibus fluit observationibus. Neque rationes, quas ex Daniele et Apocalypsi conjunctim proponit Halen- sis Theologus, id impediunt, sive ex Apocalypsi sola, sive ex Da- niele quoque stringantur:

a) Bestia est tale,‘inquit, individuum, quod in suo regno succes- sores non habet: quippe quod regnum cum interitu bestiae si- mul deletur. At papae in sua hierarchia habent successores. Epicr. p. 403. Resp. Ultimum in.ea successione individuum, quod Thesi>X. videbimus, non habet successorem.

8) Bestia oritur ex stirpe principum (Regenten- Stamm) monar- chiae Romanae: inde autem nullus papa est exortus. ibid. Resp. Utrum genealogico sensu stirpem principum dicat Epi- crisis, an politico, non apparet. Grenealogico sensu ipsi impe- ratores tam variae stirpis fuere, ut plerique pontifices majori jure censeantur Romanae stirpis, quam ipse v. gr. Trajanus. Politico sensu, quicquid potentiae habet papa, ‘ex Romana, non hierarchia, sed monarchia habet.

y) Bestia est futura: papae jam diu regnant. ibid. Resp. Papa ultimus, singularis, pessimus, est futurus.

0) Bestia summo imperio politico regna obtinebit. p. 404. Resp. Papae obtinuerunt, et papa individualis postremo suo tempore obtinebit multo magis.

é) Bestia jacietur in stagnum ignis: Babylon prius delebitur, ab ipsa bestia. Babylon igitur non est bestia. ibid. Resp. Con- eedo, salva Thesi.

‘Uberiorem Elenchum, ut arbitror, expediimus: nunc revertimur ad Theses, quarum decima, quintam hancce amplius dilucidabit, etiam quod ad Danielem attinet. |

THESIS VI. Hic papatus sive regnum papale jam dudum esse coepit. — Hac thesi non conor probare, papam esse bestiam, ut Epicrisis refert, p. 378. Id probatum est hactenus. Nunc, eo constituto, progressus legitimae demonstrationis postulat, ut osten- datur, talem potestatem, qualis in prophetia adscribitur bestiae, prae ea, quae meretrici adseribitur, in papatu reperiri: et ut inve- stigetur, quo potissimum tempore sit orta. Quare vel maxime ad rem faciunt, quae ad hance Thesin collegeram, Opponitur Christo, non quod ad Personam ejus, sed quod ad Regnum attinet, bestia: et hic apprime considerandum est, quod in Praefatione ad Sher- lockii Antidotum contra Papismum egregie docet Ven. Langius: dogtrinam de Persona Christi in Papatu, propter concilia oecume- nica, plus sanitatis retinuisse; sed doctrinam de Officio regnoque Christi apertissime et’maximopere esse corruptam. —

THESIS VII. Regni papalis conditor est Hildebrandus sive Gregorius VI. ; f ; ~~

a) Distinguit Epicrisis inter incunabula regni, et inter fastigium. p. 379. Incunabula papalia praecipue repetit a Bonifacio III., eujus nomen oecumenicum haud praeterii, pag. 462. coll. pag. 445.8. 548. quamvis rem tum ipsam non magnam fuisse, pe- culiari dissertatione ostendit Magnif. Pfaffius.

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →