A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 588

650 ~ Apoc. Xiii, 4.

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

b) Fastigium non inficiatur Epicrisis in Hildebrando, ibidem: at- qui fastigium decisionem affert, ubi regnum aliquod, superiore victo, primas arripit. Vid. Erki. Offend. p. 675. —

ce) Notat Epicrisis, quod in Thesi VI., et deinceps, non bestiae, sed papatus vocabulo utar. p. 380. Resp. Ex methodi lege id fit. nam Thesis V. docuit, bestiam esse papam: nunc pro- grediente demonstratione, ex praedicato, papa, fit subjectum, cui ulteriora praedicata junguntur in Thesibus séquentibus. Talia non debent promiscue dici, dum quaestio est: sed quae- stione expedita, pressior fit sermo, ut ad Thesin I. monuimus.

@) Proprio hoc loco Vitringam commendavi, argumentis ejus et D. Langii probe perpensis. Alter ceteroqui implenda multa pro impletis habet, alter impleta fere omnia pro implendis:

- ego medium verumque cum textus ordine sequor. Ubi Vi-

tringa errat vel veram sententiam non veris argumentis: de- fendit, et Theologus Halensis aut recte ei aut non recte aut refragatur aut assentitur, ego securus specto. Quare Systema hic meum cum Vitringiano non recte comparat p. 381. Gre- goriana quidem epocha, per Vitringam et per me demon- strata, manet. Elenchus, cujus ibidem fit mentio, solutus est Thesi V. me

Novum enim quiddam Romano episcopatui opera Gregorii VII. acquisitum esse, agnoverunt omnes, etiam qui tum vivebant, etiam qui postea Romam defenderunt: atque id ipsum, bestiam sive im- perium quoddam constituit. Clamant Gregorii dicta nova; clamant Acta nova. Dicta sive Dictatus hominis hi fuere:

I. Quod Romana ecclesia a solo Domino sit fundata.

II. Quod solus Romanus pontifex jure dicatur universalis.

III. Quod ille solus possit deponere episcopos vel reconciliare.

IV. Quod legatus ejus omnibus episcopis praesit in concilio, etiam inferioris gradus, et adversus eos sententiam depositionis dare possit. .

V. Quod absentes Papa possit deponere.

VI. Quod cum excommunicatis ab illo inter cetera nec in ea- dem domo debemus permanere.

VII. Quod illi soli licet pro~temporis necessitate novas leges condere, novas plebes congregare, de Canonica Abbatiam facere, et e contra, divitem episcopatum dividere, et inopes unire.

VU. Quod solus uti possit tmperialibus insignibus.

IX. Quod solius Papae pedes omnes principes deosculentur.

X. Quod illius solius nomen in ecclesiis recitetur.

XI. Quod unicum est nomen in mundo.

XII. Quod illi liceat Imperatores deponere.

XII. Quod illi liceat de sede ad sedem, necessitate cogente, episcopos transmutare.

_ XIV. Quod de omni ecclesia, quocunque voluerit, clericum va- leat ordinare.

XV. Quod ab illo ordinatus alii praeesse ecclesiae potest, sed non militare, et quod ab aliquo episcopo non debet superiorem gra- dum accipere. ’

XVI. Quod nulla Synodus absque praecepto ejus debet gene- ralis vocari. 2

~ #, \

APOC. XIII, 4. Rei

XVIT. Quod nullum capitulum, nullusque liber canonicus ha- beatur, absque illius auctoritate. :

XVIUI. Quod sententia illius a nullo debeat retractari, et ipse omnium solus retractare possit.

XIX. Quod a. nemine ipse judicari debeat.

XX. Quod nullus audeat condemnare Apostolicam sedem ap- pellantem. ‘

XXI. Quod majores causae cujuscunque ecclesiae ad eum re- Ferri debeant. ° ,

XXII. Quod Romana ecclesia nungquam erravit, nec in perpe- tuum, Scriptura teste, errabit.

XXIII. Quod Romanus pontifex, si canonice fuerit ordinatus, meritis B. Petri indubitanter efficitur sanctus, testante S. Ennodio, Papiensi episcopo, ei multis S. Patribus faventibus, sicut in decretis B. Symmachi papae continetur.

XXIV. Quod illius praecepto et licentia subjectis liceat ac- cusare.

XXV. Quod absque synodali conventu possit episcopos deponere et reconciliare. “

XXVI. Quod Catholicus non habeatur, qui non concordat Ro- manae ecclesiae. :

XXVII. Quod a fidelitate iniquorum subjectos potest ab- solvere.

Genuinos esse hos dictatus, agnovit Panvinius, P. de Marca, et Christianus Lupus, ad quos accedit Joh. Mabillon de re diplom. f. 63. mentem eos certe Hildebrandi exacte referre, demonstrat Magnif. Pfaffius {nst. H. E. p. 510. imo Privilegia apostolicae sedis et Romani pontificis appellat Baronius: neque abludunt cetera Po- stulata Romanensia, quae magno numero collecta exhibet liber publi- cus Germanice scriptus de recus. Concil. Trid. p. 134. 159. Phil. Nicolai 1. 4. de Regno Christi, c. 7. Calixti Digress. p. 446. 456. Carpzov. Isag. in libb. symb. p. 813. seq. et alii. Dictum, factum: dictatibus Acta congruunt, quae ubique exstant. Summa est haec: Adhuc subjecti pontifices fuerant imperatori, quanquam freno saepe morso: tum autem papa imperatorem subegit, et ipse totius orbis Christiani, sub spirituali praetextu, Monarcham agere coepit. Pal- marium erat illud, ut Majestatem Caesaream, quae inprimis obsta- bat, subigeret. De Investitwris titulus ferebatur: atque haec ipsa pars majoris opinione momenti erat, sed totum multo maximi. Et- enim imperii vel omnino tollend vel in perpetuum stabiliendi causam tunc maxime tractatam esse docet Panvinius. Videatur Justi Chri- stophori Dithmari Vita Gregorii VIT, et Historia controversiae de Investitura episcoporum usque ad Henrici V et Calixti IT pactum, praesertim in extremo. Imperatorem Henricum IV. Gregorius VII. A. 1076. in Synodo Romana, praesentibus CX episcopis, anathe- mate notavit, privatum PRIUS (ut Platina loquitur) omni regia ad- ministratione. Abrogationis autem pontificiae habita fere haec for- mula est: (inquit idem; nam Sigonius Latiniorem fecit:) Beate Petre apostolorum princeps, inclina quaeso aures tuas, etme servum tuum exaudi, quem et ab infantia educasti, et usque ad hune diem ab iniquorum manibus vindicasti, gui me pro mea in te Jide oderunt et persecuti sunt. Tu mihi testis es opumus et pra JESU CHRI-

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →