652 APOC. XIII, 4. be \, STI mater, et frater tuus Paulus tecum martyr particeps, me
non sponte, sed invitum pontificatus gubernacula suscepisse. Non quod rapinam arbitratus sim sedem tuam legitime conscendere, sed malebam vitam meam in peregrinatione degere, quam locum tuum pro fama et gloria tantum occupare. Fateor ego, ac me- rito quidem, mthi tua gratia, non meritis meis, populi christiant curam demandatam esse, concessamque ligandi et solvendi ' pote- statem. Hac itaque fiducia fretus, pro dignitate et tutela eccle-— siae suae sanctae, omnipotentis Dei nomine, Patris, Fil et Spi- ritus sancti, et Henricum regem Henrici quondam imperatoris Jjilium, qui audacter nimium et temerarie in ecclesiam tuam ma- nus injecit, imperatoria administratione regiaque dejicio: et Chri- stianos omnes imperio subjectos, juramento illo. absolvo, quo fidem veris regibus praestare consueverunt. Dignum est enim, ut is dignitate careat, qui majestatem ecclesiae imminuere cona- tur. Praeterea vero quia monita mea, imo tua ad sui ipsius po- pulorumque salutem pertinentia contempsit, et se ab ecclesia Dei, quam seditionibus pessundare cupit, separavit, eum anathematis vinculo colligo, certo sciens, te esse Petrum, in cujus petra, ut in vero fundamento, rex noster CHRISTUS aedificavit ecclesiam suam. Eandem vero exsecrationem, inquit Platina, his verbis A. 4080 denuo conjirmavit: Beate Petre apostolorum princeps, et tu Paule gentium doctor,. vestras quaeso aures mihi paululum praebete, meque clementer exaudite: nam veritatis discipuli estis et amatores: quae dicam vera sunt. Hane causam suscipio ve- ritatis gratia, ut fratres met, quorum salutem exopto, mihi ob- sequentius acgwescant, sciant, intelligant, quod vestro auxilio fretus post Christum et matrem ejus semper virginem, flagitiosis et iniquis resisto: fidelibus autem praesto adsum et aucxilium fe- ro. Non enim volens et libens hance sedem conscendi, sed invi- tus et lacrymans, quod me indignum judicabam, qui in tam ex- celso throno sederem. Haec autem dico, quia non ego vos, sed vos me elegistis, et gravissimum pondus humeris nostris imposui- stis. In me autem vestro jussumontem ipsum conscendentem, clamantem et annunciantem populis eorum scelera, et filiis eccle- stae peccata, membra diaboli consurrexere, et ad sanguinem us- que manus suas in me conjecere. Astiterunt enim reges terrae et principes seculi, cum his conjurarunt ecclesiastici quidam et vulgares in Dominum et nos Christos (al. Christianos) ejus, di- centes: Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis ju- gum ipsorum: hoe autem fecere, ut me vel morte vel exilio mulc- tarent: quorum de numero fuit Henricus, quem regem vocant, Henricus, inquam, Henrici imperatoris jfilius, qui cornua et cal- cem contra ecclesiam DEI superbe nimium erexit, facta conju- ratione cum multis episcopis Italici, Gallici, Germanicique nomi- nis, cujus superbiae vestra adhuc restitit auctoritas, qui fractus potius, quam ad sanitatem redactus, ad me in Cisalpinam per- veniens , absolutionem anathematis suppliciter quaesivit. Hune ego, quem ad poenitentiam venisse credideram, in gratiam recepi, huicque tantummodo communionem reddidi, non tamen in reg- num, e quo eum in Romana synodo merito depuleram, restitui, nec vectigalibus regni, ut ad finem (fort. idem) redirent, conces-