si. Hoc ideo Jeci, ut si redire in gratiam cum finitimis suis, _quos semper vexaverat, differret, reddereque res tum ecclesiasticas tum profanas ex foedere abnueret, cogt ad officium execrationibus et armis posset. Hac opportunitate adjuti qudam Germaniae epis- copr et principes, ab hac fera bestia diu vexati, in locum Hen- rice oe a ated e regno cadentis, ducem suum et regem Rodul- phum deligunt. Qui regia modestia et integritate usus statim nun- cios ad me misit, a quibus intelligerem, se coactum regni guber- nacula suscipere, non esse tamen adeo regnandi cupidum, ut non malit nobis, quam regnum pollicentibus obtemperare: futurum se in Dei potestate semper ac nostra, idque ut arbitremur ipsum Jacturum, filios obsides pollicitus est. Stomachari tum Henricus coepit, et nos primo quidem precari, ut Rodulphum ab occupa- tione regni execrationibus propelleremus. Dixit me velle videre, cut jus competeret, et eo missurum nuncios , qui rem omnem res- ciscerent, meque deinceps judicaturum, uter ipsorum in causa potior habendus esset. Vetuit Henricus, quo minus rex a lega- tis nostris decerneretur, multosque tum seculares tum ecclesiasti- cos interfecit, ecclesias diripuit et profanavit, atque hoc modo sese anathematis vinculis illigavit. Hance ob rem fidens in Det Jjudicio et misericordia, inque patrocinio beatae virginis, fultus etiam auctoritate vestra, ipsum Henricum ejusque fautores vin- culo anathematis colligo: atque iterum regiam ei potestatem adi mo, interdicoque Christianis omnibus illo juramento absolutis, quo Jides regibus dari consuevit, ne Henrico ulla in re obtemperent, Rodulphum in regem suscipiant, quem multi provinciae principes abrogato Henrico in regem optimum sibi delegere. Etenim par est, ut sicuti Henricus ob superbiam et contumaciam facultatibus suis privatur, ita Rodulphus omnibus gratus pro sua pietate et religigne regia dignitate et potestate donetur. Agite igitur apo- stolorum sanctissimi principes, et quod dixi vestra auctoritate in- terposita confirmate, ut omnes nunc demum intelligant, si pote- stis in coelo ligare et solvere, in terra quoque imperia, regna, principatus, et quicquid habere mortales possunt , auferre et dare nos posse. Si enim quae ad Deum pertinent, judicare potestis, quid de his inferioribus et profanis censendum est? Et si ange- los dominantes superbis principibus vestrum est judicare, quid in servos illorum facere vos (al. nos) decet? Ldiscant nunc reges hujus exemplo et omnes seculi principes, quid in coelo possitis: quantique apud Deum sitis, ac deinceps timeant sanctae ecclesiae mandata contemnere. Hoc autem judicium cito in Henricum ex- ercete, ut intelligant omnes, iniquitatis filium non fortuito, sed vestra: opera e regno cadere. Hoc tamen a vobis _ optaverim » Ut poenitentia ductus in die Judicti vestro rogatu gratiam a _Domino consequatur. Actum Romae nonis Marti, indictione tertia. Di- vino interdicto, Mihi vindicta, compesci debet humana bilis etiam: num, si quis legit aut recordatur inauditam imperatoris juvenis con- tumeliam et pastoris superbiam, in toto negotio: illum ab omnibus desertum: veniam coram petere coactum: asperrima hieme non tam euntem, quam repentem: sordido habitu foris exspectantem, donec huic commodum fuit ex alta Canusina arce despicere saltem impera- torem supplicem, A. 1077. Tum Henricus Italiam reliquit; Grego.
Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 590
Apoc. Xiii, 4. 653
← Gnomon of the New Testament — Volume 2
Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.