rius, Romae institutus, strenue regnare coepit. Eodem anno episto- las misit in insulam Corsicam, quae adscensum ex mari non medio- criter illustrant. Una sic habet apud Nic. Coletum:
Gregorius episcopus servus servorum Dei omnibus episcopis, cle- ricis, consulibus, majoribus et minoribus, in insula Corsica consistentibus , salutem et apostolicam benedictionem.
Quoniam propter multas occupationes ad peragendum no- strae solicitudinis debitum, singularum provinciarum ecclesias per nosmet ipsos visitare non possumus, necessarium valde est, wt exigente ratione vel tempore aliqguem modo ad illas partes mitte- re studeamus, per quem commissa nobis secundum voluntatem Dei repraesentetur auctoritas, et dominici gregis salus atque com- munis provideatur utilitas. Scimus enim quoniam sine detrimento et magno animarum periculo esse non potest, cum illius diligen- tia, ad quem summa negotiorum et curae necessitas praecipue spectat, diu subditis ac commissis sibi fratribus deest. Quaprop- ter considerantes, et valde timentes, ne hujusmodi erga vos pro- videntiae tam diu praetermissum studium et nobis in negligentiae culpam reputetur, et vestrae saluti (quod absit) perniciosum aut contrarium fuerit, data primum opportunitate, misimus ad vos hune fratrem nostrum Landulphum Pisanae ecclesiae electum epis- © copum, cui et vicem nostram in vobis commisimus, ut ea quae ad ordinem sacrae religionis pertinent rite exequens, juxta pro- phetae dictum, evellat et destruat, aedificet et plantet: cuz vos obe- dire et unanimiter assistere volumus, admonentes, et apostolica auctoritate praecipientes, talem sibi honorem et reverentiam ex- hibeatis, qualem ex. constitutione sanctorum patrum tis exhabere oportet, quos sancta et apostolica sedes in partem suae solicitu- dinis assumendos, quibusque vicem Romani pontificis committen- dam esse praevidet. Data Senae Kalendis Sept. indictione INCI- PIENTE PRIMA. :
Pondus huic epistolae addit-altera, quae sequitur: ,
Gregorius episcopus servus servorum Dei omnibus episcopis et viris nobilibus, cunctisgue tam majoribus quam minoribus im insula Corsica consistentibus, salutem et apostolicam benedic- tionem. :
Scitis, fratres et carissimi in Christo filii, non solum vobis, sed multis gentibus manifestum esse, insulam, quam inhabitatis, nulli mortalium, nullique potestati, nisi sanctae Rom. ecclesiae ex debito vel juris proprietate pertinere: et quod illi qui eam hacte- nus violenter, nihil servitii, nihil fidelitatis, nihil penitus subjec- tionis aut obedientiae beato Petro exhibentes, tenuerunt, semet ipsos ecrimine sacrilegii, ef animarum suarum gravi periculo obli- gaverunt. Cognoscentes autem per quosdam fideles nostros et ve- stros amicos, vos ad honorem et justitiam .apostolict principatus, sicut oportere cognoscitis, velle reverti, et diu. subtractam ab in- vasoribus justitiam beato Petro vestris temporibus vestrisque stu- dis redhiberi, valde gavisi sumus, scientes, vobis hoc non solum ad praesentem, sed etiam ad futuram provenire utilitatem et glo- riam. Nec diffidere quidem, aut quidguam in hae causa vos du- bitare oportet: quonam, si modo vestra voluntas firma et erga beatum Petrum fides immota permanserit, habemus per miseri-