A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 592

Apoc, Xiii, 4. 655

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

cordiam Dei in Tuscia multas comitum et nobilium virorum CO- PIAS, ad vestrum adjutorium, si necesse Juerit, defensionem- gue paratas. _Quapropter, quod in hac re opportunissimum no- bis visum est, misimus ad vos fratrem nostrum Landulphum Pisanae ecclesiae episcopum, cui etiam inter vos vicem nostram in spiritualibus commisimus, ut TERRAM ex parte beati Pe- trt et nostra vice suscipiat, et. eam cum omni studio et diligentia regat, et de omnibus rebus ac causis beato Petro et nobis per il- lum pertinentibus se intromittat. Cui vos pro amore et reveren- tia ejusdem beati Petri apostolorum principis ’obedire et jfideliter mm omnibus assistere, volumus, et apostolica auctoritate monemus ; et ut magis securus magisyue ad omnia inter vos promtus esse valeat, fidelitatem quoque, si postulaverit, praemissa tamen sancti Petri et nostra nostrorumque successorum, non denegetis, nec ali- gua occasione sibi facere recusetis. Data Romae decimo sexto Kalendas Oct. Indictione prima.

Adde Imperatorem postmodum a filio suo per Paschalem II. con- citato imperialibus insignibus exutum: ne panem quidem ei privato, a clericis, quos ditarat, datum: sepulturam denique diu interpella- tam. Neminem unquam calonem parochus ullus pejus tractavit. Hoc novum et singulare quiddam erat: sic insigniendum fuit tempus, quum imperator factus est inferior, papa superior. Neque solum im- peratoriam, sed omnem omnium principum Christianorum Majestatem Gregorius ad Petrum, id est, ad se ipsum redigere postulavit, et magna ex parte redegit, ut regna, titulos, feuda auferret, conferret, transferret, tanquam rex regum, augusto augustior, avumnevGuvos. Moribundum Gregorium sive non poenituit, sive poenituit; successo- res nihilominus, quod ille adeptus erat, rapinam arbitrati sunt: (conf. eatenus Matth.27,4.) et fundamentis semel jactis molem Monarchiae suae superstruxerunt. Nota enim sunt, quae Papae deinceps in im- peratores principesque et aus et exsecuti sunt, a posterioribus papis adeo non retractata, ut Gregorius VII. demum a Clemente VIII. a Paulo V., a Benedicto XILL., gradatim Divis adscriberetur. Reges feudatarios recenset Fulmen brutum Sixti V. p. 75. seqq. ete. Aperte Tannerus: Dico, pontificem esse caput. ipsius Romani imperu ac christianae ecclesiae universae: addo et amplifico dictum, esse caput Romani imperatoris, omniumgue et singulorum principum imperti. Anat. Demonstrat. 5. n. 431. Habemus bestiam, id est, re- gem: unde etiam sub illa tempora, v. gr. A. 1103, chartae quae- dam datae dicuntur PAPA REGNANTE, ut docet Mabillon. de Re diplom. p. 187. Regem tamen, non nomine, sed re. Non nomine: etenim ipse Antichristus imperium Romanum tenebit, ta- men sine nomine Romani imperatoris, ut Bellarminus praeclare ait ]. 3. de Rom. Pont. ¢. 45. Sed re. nam Blondus: Dictatorem nunc perpetuum, inquit, non Caesaris, sed piscatoris Petri successorem, et Imperatoris praedicti vicarium , pontificem summum, —princi- pes orbis adorant et colunt. et Aug. Steuchus: verso imperio, nisi Deus pontificatum restituisset, futurum erat, ut Roma , a nullo excitata et restituta, inhabitabilis, posthaec foedissima boum et pecorum futura esset habitatio. At in pontificatu , etst non ila veteris imperii magnitudo, specie certe non longe dissimilis rena- ta est, quia gentes omnes ab ortu et occasy haud secus pontifix

a APOC. XUt, 4.

cem Romanum venerantur, quam olim imperatoribus parebant. Videlicet nomen regis ab re ipsa sejungit titulus spiritualis. nam Ro- manum imperium commutatum est DE TEMPORALI IN SPI- RITUALE, ut scripsit Thomas in 2 Thess. 2. et in Romanae Sedis potestatem fuit temporale illud imperium commutatum, ut ex Leo- ne ep. Rom. dictat Dominicus a Soto. imo ut episcopatus interdum dicuntur secularisari ; sic orbis christianus imperans est quasi spiritua- lisatus et amortisatus. Hujus vero novitatis caput est Gregorius. Hic PRIMUS specie religionis, artichristi tmperti fundamenta Jecit, ut Epocham hane CLXX post annis in conventu Ratisbonensi no- tavit Eberhardus archiepiscopus Salisburgensis, apud Aventinum. Aven- tinus ipse: Gregorius VII. PRIMUS, inquit, imperium pontifi- cium condidit. Vid. Vitringa in Ap. qui p. 570. seqq. et hune ip- sum exortum Hildebrandinum, ceteris, de Roma ethnica, de Diocle- tiano ete. refutatis, firmatum dedit, et testimonia, quae modo pro- duximus, pleraque collegit. Sed et M. Ant. de Dominis, de Hilde- brando, PRIMUS, inquit, aperto marte temporalem voluit exer- cere in reges et impp. potestatem. 1.4. de rep. eccl. c. 3. et NOVO inauditoque exemplo factum esse, ut papa Caesarem non solum ex- communicaret, sed etiam a aret, gravissimis Ottonis Frisingen- sis, Godofridi Viterbiensis, Joh. Trithemii et On. Panvinii suffragiis confirmat Lairizius in hist. pap. Germanice adornata p. 482. seqq. Ad- dantur Is. Casauboni Exx. ¢. Baron. passim: Johannis episcopi Rof- Jfensis de potestate papae in rebus temporalibus liber maxime IL. eap. 9. et 10. Hottingeri hist. eecl. Sec. XI. Blondelli diatribe de formu- la, Regnante Christo, sect. II. cap. 46. Edm. Richerii Hist. cone. gen. T. I. c. 13. p. 758. Natalis Alexandri Hist. eccl. Sec. XI. et XII. Diss. I. art. UX. Lud. Ellies du Pin de antiqua ecclesiae dis- ciplina, diss. septima: A. Rechenbergii diss. de totatu Hildebrandi- no: Sal. Deylingtt Obsery. misc. exerc..sexta, de novitate regiminis monarchici in ecclesiam universam: D, Maichelii Diss. de jure i cipis circa doctrinam publicam, p. 57. s. ete.

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →