ὃ 47. THE BULL OF EXCOMMUNICATION. 237
Testis est totiens contra Bohemos Germanorum sanguis effusus. Testis denique est predictorum errorum, seu multorum ex eis per Coloniensem et Lovaniensem Universitates, utpote agri dominici piissimas religiosissimasque cultrices, non minus docta quam vera ac sancta confutatio, reprobatio, et damnatio. Multa quoque alia allegare possemus, que, ne historiam texere videamur, pretermittenda censuimus.
Pro pastoralis igitur officii, divinaé gratia nobis injuncti cura, quam gerimus, predictorum errorum virus pestiferum ulterius tolerare seu dissimulare sine Christiane religionis nota, atque orthodoxe fidei injuria nullo modo possumus. Eorum autem errorum aliquos presentibus duximus inferendos, quorum tenor sequitur, et est talis: —
[Forty-one heretical sentences selected from Luther’s writings. ]
I. Heretica sententia est, sed usitata, Sacramenta nove legis justificantem gratiam illis dare, qui non ponunt obicem.
II. In puero post baptismum negare remanens peccatum, est Paulum et Christum simul conculcare.
III. Fomes peccati, etiam si nullum adsit actuale peccatum, moratur exeuntem a corpore animam ab ingressu cceli.
IV. Imperfecta caritas morituri fert secum necessario magnum timorem, qui se solo satis est facere poenam purgatorii, et impedit introitum regni.
V. Tres esse partes poenitentiz, contritionem, confessionem, et satisfactionem, non est fundatum in sacra scriptura, nec in antiquis sanctis Christianis doctoribus.
VI. Contritio, que paratus per discussionem, collectionem,! et detestationem peccatorum, qua quis recogitat annos suos in amaritudine anime suze, ponderando peccatorum gravitatem, multitudinem, foeditatem, amissionem eterne beatitudinis, ac eterne damnationis acquisitionem, hc contritio facit hypocritam, immo magis peccatorem.
VII. Verissimum est proverbium, et omnium doctrina de contritionibus hucusque data prestantius, de cetero non facere, summa pcenitentia, optima peenitentia, nova vita,
VIII. Nullo modo przesumas confiteri peccata venialia, sed nec omnia mortalia, quia impossibile est, ut omnia mortalia cognoscas: unde in primitiva Ecclesia solum manifesta mortalia confitebantur.
IX. Dum volumus omnia pure confiteri, nihil aliud facimus, quam quod misericordiz Dei nihil volumus relinquere ignoscendum.
X. Peccata non sunt illi remissa, nisi remittente sacerdote credat sibi remitti; immo peccatum maneret nisi remissum crederet; non enim sufficit remissio peccati et gratiz donatio, sed oportet etiam credere esse remissum.
XI. Nullo modo confidas absolvi propter tuam contritionem, sed propter verbum Christi: ‘‘ Quodcumque solveris,’’ etc. Sic, inquam, confide, si sacer-
1 Cocquelines reads collationem, contrary to the original which plainly reads collectiomem.
2388 THE GERMAN REFORMATION. A.D. 1517 To 1530.
dotis obtinueris absolutionem, et crede fortiter te absolutum; et absolutus vere eris,! quidquid sit de contritione.
XII. Si per impossibile confessus non esset contritus, aut sacerdos non serio, sed joco absolveret, si tamen credat se absolutum, verissime est absolutus.
XIII. In sacramento poenitentiz ac remissione culpe non plus facit Papa aut episcopus, quam infimus sacerdos; immo ubi non est sacerdos, i tantum quilibet Christianus, etiam si mulier, aut puer esset.
XIV. Nullus debet sacerdoti respondere, se esse contritum, nec? sacerdos requirere. ,
XV. Magnus est error eorum, qui ad sacramenta Eucharistie accedunt huic innixi, quod sint confessi, quod non sint sibi conscii alicujus peccati mortalis; quod przmiserint orationes suas et preparatoria; omnes illi δὰ 8 judicium sibi manducant et bibunt; sed si credant et confidant se gratiam ibi consecuturos, hzec sola fides facit eos puros et dignos.
XVI. Consultum videtur, quod Ecclesia in communi concilio‘ statueret, laicos sub utraque specie communicandos; nec Bohemi communicantes sub utraque specie® sunt heretici, sed schismatici.
XVII. Thesauri Ecclesiz, unde Papa dat indulgentias, non sunt merita Christi et sanctorum.
ΕΟ XVIII. Indulgentiz sunt pie fraudes fidelium, et remissiones bonorum onerum, et sunt de numero eorum, que licent, et non de numero eorum, que expediunt.
XIX. Indulgentiz his, qui veraciter eas consequuntur, non valent ad remissionem poene pro peccatis actualibus debitz ad divinam justitiam.
XX. Seducuntur credentes indulgentias esse salutares, et ad fructum spiritus utiles.
XXI. Indulgentiz necessariz sunt solum publicis criminibus, et proprie conceduntur duris solummodo et impatientibus.
XXII. Sex generibus hominum indulgentie nec sunt necessariz, nec utiles; videlicet mortuis seu morituris, infirmis, legitime impeditis, his qui non commiserunt crimina, his qui crimina commiserunt, sed non publica, his qui meliora operantur.
XXIII. Excommunicationes sunt tantum externe pcenex, nec privant hominem communibus spiritualibus Ecclesie orationibus.
XXIV. Docendi sunt Christiani plus diligere excommunicationem quam timere.
XXYV. Romanus Pontifex, Petri successor, non est Christi vicarius super omnes mundi ecclesias ab ipso Christo in beato Petro institutus.
XXVI. Verbum Christi ad Petrum: ‘‘Quodcumque solveris super terram,”’ etc., extenditur duntaxat ad ligata ab ipso Petro.
1 Cocquelines: δέ absolutum vere esse. Raynaldus is right here, according to the original 2 Cocquelines: sed. ὃ Raynaldus omits ad. ¢ Rayn. omits concilio. δ Rayn. omits specie.