ὃ 47. THE BULL OF EXCOMMUNICATION. 241
Capitula seu domos, aut pia loca secularium, vel regularium, etiam Mendicantium, necnon Universitatis etiam studiorum generalium, quorumcunque privilegiorum indultorum a Sede Apostolica, vel ejus Legatis, aut alias quomodolibet habitorum, vel obtentorum, cujuscumque tenoris existant: necnon nominis et potestatis studium generale tenendi, legendi, ac interpretandi quasvis scientias et facultates et inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda: Predicationis quoque officii ac amissionis studii generalis et omnium privilegiorum ejusdem. Quo vero ad seeculares ejusdem excommunicationis, necnon amissionis cujuscumque emphyteosis, seu quorumcunque feudorum, tam a Romana Ecclesia, quam alias quomodolibet obtentorum, ac etiam inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda. Necnon quo ad omnes et singulos superius nominatos, inhibitionis Ecclesiastice sepulture inhabilitatisque ad omnes et singulos actus legitimos, infamiz ac diffidationis et criminis lesz majestatis, et hereticorum et fautorum eorundem in jure expressis pcenis, eo ipso et absque ulteriori declaratione per omnes et singulos supradictos, si (quod absit) contrafecerint, incurrendis. A quibus vigore cujuscumque facultatis et clausularum etiam in confessionalibus qui busvis personis, sub quibusvis verborum formis contentarum, nisi a Romano Pontifice vel alio ab eo ad id in specie facultatem habente, preeterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant. Omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus, tam Laicis quam Clericis, Secularibus et quorumvis Ordinum Regularibus, et aliis quibuscumque personis cujuscumque status, gradus, vel conditionis existant, et quarumque ecclesiastica vel mundana prefulgeant dignitate, etiam S. R. E. Cardinalibus, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episccpis, Patriarchalium, Metropolitanarum et aliarum Cathedralium, Collegiatarum ac inferiorum ecclesiarum Prelatis, Clericis aliisque personis Ecclesiasticis, Secularibus et quorumvis Ordinum etiam Mendicantium regularibus, Abbatibus, Prioribus vel Ministris generalibus vel particularibus, Fratribus, seu Religiosis, exemptis et non exemptis: -Studiorum quoque Universitatibus Secularibus et quorumvis Ordinum etiam Mendicantium regularibus, necnon Regibus, Imperatori, Electoribus, Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Capitaneis, Conductoribus, Domicellis, omnibusque Officialibus, Judicibus, Notariis Ecclesiasticis et Szcularibus, Communitatibus, Universitatibus, Potentatibus, Civitatibus, Castris, Terris et locis, seu eorum vel earum civibus, habitatoribus et incolis, ac quibusvis aliis personis Ecclesiasticis, vel Regularibus (ut prefertur) per universum orbem, ubicumque, presertim in Alemania existentibus, vel pro tempore futuris, ne prezfatos errores, aut eorum aliquos, perversamque doctrinam hujusmodi asserere, affirmare, defendere, preedicare, aut illi quaomodolibet, publice vel occulte, quovis quesito ingenio vel colore, tacite vel expresse favere preesumant. [The writings of Luther are forbidden, and ordered to be burnt.]
Insuper quia errores prefati, et plures alii continentur in libellis seu scriptis Martini Luther, dictos libellos, et omnia dicti Martini scripta, seu
242 THE GERMAN REFORMATION. A.D. 1517 To 1580.
predicationes in Latino, vel quocumque alio idiomate reperiantur, in quibus dicti errores, seu eorum aliquis continentur, similiter damnamus, reprobamus, atque omnino rejicimus, et pro damnatis, reprobatis, ac rejectis (ut prefertur) haberi volumus, mandantes in virtute sanctz obedientiz, et sub penis predictis eo ipso incurrendis, omnibus et singulis utriusque sexfis Christifidelibus superius nominatis, ne hujusmodi scripta, libellos, praedicationes, seu schedulas, vel in eis contenta capitula, errores, aut articulos supradictos continentia legere, asserere, preedicare, laudare, imprimere, publicare, sive defendere per se vel alium, seu alios directe vel indirecte, tacite vel expresse, publice vel occulte, aut in domibus suis sive aliis publicis vel privatis locis tenere quoquo modo presumant; quinimmo illa statim post harum publicationem ubicumque fuerint, per ordinarios et alios supradictos diligenter queesita, publice et solemniter in presentia cleri et populi sub omnibus et singulis supradictis poenis comburant.
[Martin Luther was often warned with paternal charity to desist from these errors, and cited to Rome with the promise of safe-conduct.]
Quod vero ad ipsum Martinum attinet, (bone Deus) quid pretermisimus, quid non fecimus, quid paterne charitatis omisimus, ut eum ab hujusmodi erroribus revocaremus? Postquam enim ipsum citavimus, mitius cum eo procedere volentes, illum invitavimus, atque tam per diversos tractatus cum legato nostro habitos, quam per literas nostras hortati fuimus, ut a preedictis erroribus discederet, aut oblato etiam salvo conductu et pecunia ad iter necessaria, sine metu seu timore aliquo quem perfecta charitas foras mittere debuit, veniret, ac Salvatoris nostri Apostolique Pauli exemplo, non occulto, sed palam et in facie loqueretur. Quod si fecisset, pro certo (ut arbitramur) ad cor reversus errores suos cognovisset, nec in Romana curia, quam tantopere vanis malevolorum rumoribus plusquam oportuit tribuendo vituperat, tot reperisset errata; docuissemusque eum luce clarius, sanctos Romanos Pontifices, quos preter omnem, modestiam injuriose lacerat, in suis canonibus, seu constitutionibus, quas mordere nititur, nunquam errasse; quia juxta prophetam, nec in Galahad resina, nec medicus deest. Sed obaudivit semper, et preedicta citatione omnibus et singulis supradictis spretis venire contempsit, ac usque in presentem diem contumax, atque animo indurato censuras ultra annum sustinuit: et quod deterius est, addens mala malis, de citatione hujusmodi notitiam habens, in vocem temerariz appellationis prorupit ad futurum concilium contra constitutionem Pii Secundi ac Julii Secundi, predecessorum nostrorum, qua cavetur, taliter appellantes hzereticorum poend plectendos (frustra etiam Consilii auxilium imploravit, qui illi se non credere palam profitetur); ita ut contra ipsum tanquam de fide notorie suspectum, immo vere hereticum absque ulterori citatione vel mora ad condemnationem et damnationem ejus tanquam heretici, ac ad omnium et singularum suprascriptarum pcenarum et censurarum severitatem procedere possemus.