PRÆFATIO.
Universis Christi Fidelibus per Germaniam atque exteras etiam Nationes.
Ministri Subscriptarum Ecclesiarum per Helvetiam
Gratiam et Pacem a Deo Patre, per Jesum Christum, Dominum nostrum, precamur.
Conscriptae sunt hactenus, et eduntur hoc præcipue tempore in publicum, a regnis, nationibus, et civitatibus, multæ ac variæ Confessiones et Expositiones fidei, quibus extremo hoc seculo, in tam infelici perniciosarum proventu hæresium, quæ passim exoriuntur, docent, atque testantur, se in Ecclesiis suis orthodoxe simpliciterque sentire, credere atque docere, de omnibus in universum et singulis Christianæ fidei et religionis nostræ dogmatibus, denique, se et ab hæresium sectarumve communione esse quam alienissimos. Nos ergo, tametsi antea hoc ipsum fecerimus in nostris scriptis in publicum editis, quia tamen illa in oblivionem forte abierunt, variisque in locis, et prolixius etiam rem exponunt, quam ut omnibus inquirere ac perlegere vacet, præclaro aliorum fidelium exemplo excitati, brevi hac expositione conamur complecti, et omnibus Christi fidelibus proponere doctrinam, oeconomiamque Ecclesiarum nostrarum, quam illæ mox ab initio Reformationis, multos jam per annos, multaque per discrimina rerum ad hunc usque diem, summo cum consensu, et docuerunt, et nunc quoque custodiunt. Eadem opera attestamur etiam omnibus consensum nostrum unanimem, quem dedit nobis Dominus, ut in nostris Ecclesiis, quibus nos ministrare voluit Dominus, idem loquamur omnes, nec sint inter nos dissidia, sed simus integrum corpus, eadem mente eademque sententia. Attestamur item, nos minime talia in Ecclesiis nostris spargere dogmata, qualia adversarii nonnulli nostri nobis, apud eos maxime, ad quos scripta nostra non perveniunt, et qui doctrinæ nostræ imperiti sunt, falso et præter meritum tribuere, obtrudereque nituntur. Ergo manifestissime ex his nostris æqui deprehendent lectores, nihil nos quoque habere communionis cum ullis sectis atque hæresibus, quarum, hoc consilio, in singulis prope capitibus, mentionem facimus, easque rejicientes perstringimus. Colligent itaque et illud, nos a sanctis Christi Ecclesiis Germaniæ, Galliæ, Angliæ, aliarumque in orbe Christiano nationum, nephario schismate nos non sejungere atque abrumpere: sed cum ipsis omnibus et singulis, in hac confessa veritate Christiana, probe consentire, ipsasque caritate sincera complecti.
Tametsi vero in diversis Ecclesiis quædam deprehenditur varietas, in loquutionibus, et modo expositionis doctrinæ, in ritibus item vel ceremoniis, eaque recepta pro Ecclesiarum quarumlibet ratione, opportunitate et ædificatione, nunquam tamen ea, ullis in Ecclesia temporibus, materiam dissensionibus et schismatibus, visa est suppeditare. Semper enim hac in re, Christi Ecclesiae usæ sunt libertate. Id quod in historia Ecclesiastica videre licet. Abunde piæ vetustati satis erat, mutuus ille in præcipuis fidei dogmatibus, inque sensu orthodoxo et caritate fraterna, consensus.
Quo circa speramus Christi Ecclesias, ubi viderint deprehenderintque nos in sancti et æterni Dei doctrina, in sensu item orthodoxo et caritate fraterna, cum ipsis, imprimis vero cum veteri Apostolica Ecclesia, per omnia consentire, libenter ipsas quoque in unitate fidei atque doctrinæ, sensuque orthodoxo, et fraterna caritate consensuras nobiscum. Cum hanc Confessionem in hoc quoque ediderimus præcipae, ut Ecclesiarum pacem concordiamque cum mutua caritate, apud Germaniæ exterasque Ecclesias quæramus, nobis conciliemus, conciliatamque retineamus. Ubi sane illas ipsas Ecclesias, ea dilectione, sinceritate, integritateque præditas esse, nobis certo persuademus, ut si quid forte nostrarum rerum hactenus minus recte intellectum sit a nonnullis, porro, audita hac simplici Confessione nostra, illæ nos neutiquam numeraturæ sint inter hæreticos, neque Ecclesias nostras, quæ veræ Christi Ecclesiæ sunt, damnaturæ, ut impias.
Ante omnia vero protestamur, nos semper esse paratissimos, omnia et singula hic a nobis proposita, si quis requirat, copiosius explicare, denique meliora ex verbo Dei docentibus, non sine gratiarum actione, et cedere et obsequi in Domino, Cui laus et gloria. Acta 1 Martii, Anno 1566.
Subscripserunt omnes omnium Ecclesiarum Christi in Helvetia Ministri, qui sunt Tiguri, Bernæ, Glaronæ, Basileæ, Scaphusii, Abbatiscellæ, Sangalli, Curiæ Rhetorum, et apud Confoederatos, in Ecclesiis Evangelium profitentibus cis et ultra Alpes, Mylhusii item et Biennæ, quibus adjunxerunt se et Ministri Ecclesiæ, quæ est Genevæ, et Neocomi, etc. Sed et consenserunt in ipsam jam editam Ministri Ecclesiæ Polonicæ, quæ est in Ducatu Zathoriensi, et Ossviecimensi, Scoticarum quoque Ecclesiarum Ministri, qui Nonis Sept. Anno D. 1566, scriptis ad Clarissimum Virum, Dn. Theodorum Bezam literis, inter alia dicunt; Subscripsimus omnes, qui in hoc coetu interfuimus, et hujus Academiæ sigillo publico obsignavimus. Præterea Debrecini in Hungaria, edita et impressa est Confessio, una cum articulis quibusdam, Septemb. 1, Anno D. 1567, et inscripta Serenissimo Principi et Domino, Domino Johanni II., Dei gratia electo Hungariæ Regi, etc. In qua inter alia hæc leguntur verba: Omnes Ecclesiæ Ministri, qui in Conventu sancto ad 24 Febr., Anno Domini 1567, Debrecinum convocato, cis et ultra Tibyscum, inter reliquas Confessiones recepimus et subscripsimus Helveticæ Confessioni, Anno Domini 1566 editæ, cui et Ecclesiæ Genevensis Ministri subscripserunt.