CONFESSIO ET EXPOSITIO BREVIS ET SIMPLEX SINCERÆ RELIGIONIS CHRISTIANÆ, ETC.
CAP. I.
De Scriptura Sancta, Vero Dei Verbo. [Conf. Aug., Art. V.]
1. Credimus et confitemur, Scripturas Canonicas sanctorum Prophetarum et Apostolorum utriusque Testamenti ipsum verum esse verbum Dei, et auctoritatem sufficientem ex semetipsis, non ex hominibus habere. Nam Deus ipse loquutus est Patribus, Prophetis, et Apostolis, et loquitur adhuc nobis per Scripturas Sanctas.
2. Et in hac Scriptura Sancta habet universalis Christi Ecclesia plenissime exposita, quæcunque pertinent cum ad salvificam fidem, tum ad vitam Deo placentem recte informandam, quo nomine distincte a Deo præceptum est, ne ei aliquid vel addatur vel detrahatur (Deut. iv. 2; Apoc. xxii. 18,19).
3. Sentimus ergo, ex hisce Scripturis petendam esse veram sapientiam et pietatem, ecclesiarum quoque reformationem et gubernationem, omniumque officiorum pietatis institutionem, probationem denique dogmatum reprobationemque aut errorum confutationem omnium, sed et admonitiones omnes juxta illud Apostoli: Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad doctrinam, ad redargutionem, etc. (2 Tim. iii. 16, 17), et iterum, Hæc tibi scribo, inquit ad Timotheum apostolus (in 1 Epist. iii. 15), ut noris, quomodo oporteat, te versari in domo Dei, etc. Et idem ille rursus ad Thess.: Cum (ait) acciperetis sermonem a nobis, accepistis non sermonem hominum, sed sicut erat vere, sermonem Dei, etc. (1 Thess. ii. 13). Nam ipse in Evangelio dixit Dominus: Non vos estis loquentes illi, sed Spiritus Patris mei loquitur in vobis. Ergo, qui vos audit, me audit; qui autem vos spernit, me spernit (Matt. x. 20; Luc. x. 16; Joh. xiii. 20).
4. Proinde cum hodie hoc Dei verbum per prædicatores legitime vocatos annunciatur in Ecclesia, credimus ipsum Dei verbum annunciari et a fidelibus recipi, neque aliud Dei verbum vel fingendum, vel coelitus esse exspectandum: atque in præsenti spectandum esse ipsum verbum, quod annunciatur, non annunciantem ministrum, qui, etsi sit malus et peccator, verum tamen et bonum manet nihilominus verbum Dei.
5. Neque arbitramur, prædicationem illam externam tanquam inutilem ideo videri, quoniam pendeat institutio veræ religionis ab interna Spiritus illuminatione: propterea, quod scriptum sit: Non erudiet quis proximum suum. Omnes enim cognoscent me (Jer. xxxi. 34), et: Nihil est, qui rigat aut qui plantat, sed qui incrementum dat, Deus (1 Cor. iii. 7). Quamquam enim nemo veniat ad Christum, nisi trahatur a Patre coelesti (Joh. vi. 44 ), ac intus illuminetur per Spiritum, scimus tamen, Deum omnino velle prædicari verbum Dei, etiam foris. Equidem potuisset per Spiritum Sanctum, aut per ministerium angeli absque ministerio S. Petri instituisse Cornelium in Actis Deus, ceterum rejicit hunc nihilominus ad Petrum, de quo angelus loquens: Hic, inquit, dicet tibi, quid oporteat te facere (Act. x. 6).
6. Qui enim intus illuminat, donato hominibus Spiritu Sancto, idem ille præcipiens dixit ad discipulos suos: Ite in mundum universum, et prædicate evangelium omni creaturæ (Marc. xvi. 15). Unde Paulus Lydiæ apud Philippos purpurariæ prædicavit verbum exterius, interius autem aperuit mulieri cor Dominus (Act. xvi. 14): Idemque Paulus collocata gradatione eleganti (ad Rom. x. 13-17), tandem infert: Ergo fides ex auditu est; auditus autem per verbum Dei.
7. Agnoscimus interim, Deum illuminare posse homines etiam sine externo ministerio, quos et quando velit, id quod ejus potentiæ est. Nos autem loquimur de usitata ratione instituendi homines, et præcepto et exemplo tradita nobis a Deo.
8. Execramur igitur omnes hæreses Artemonis, Manichæorum, Valentinianiorum, Cerdonis et Marcionitarum, qui negarunt Scripturas a Spiritu Sancto profectas: vel quasdam illarum non receperunt, vel interpolarunt et corruperunt.
9. Interim nihil dissimulamus, quosdam Veteris Testamenti libros a veteribus nuncupatos esse apocryphos, ab aliis ecclesiasticos, utpote quos in ecclesiis legi voluerunt quidem, non tamen proferri ad auctoritatem ex his fidei confirmandam. Sicuti et Augustinus in lib. de civitate Dei (xviii. 38) commemorat, in libris Regum adduci Prophetarum quorundam nomina et libros, sed addit, hos non esse in canone, ac sufficere ad pietatem eos libros, quos habemus.
CAP. II.
De Interpretandis Scripturis Sanctis, et de Patribus, Conciliis, et Traditionibus.
1. Scripturas Sanctas, dixit Apostolus Petrus, non esse interpretationis privatæ (2 Pet. i. 20). Proinde non probamus interpretationes quaslibet; unde nec pro vera aut genuina Scripturarum interpretatione agnoscimus eum, quem vocant sensum Romanæ ecclesiæ, quem scilicet simpliciter Romanæ ecclesiæ defensores omnibus obtrudere contendunt recipiendum: sed illam duntaxat Scripturarum interpretationem pro orthodoxa et genuina agnoscimus, quæ ex ipsis est petita Scripturis (ex ingenio utique ejus linguæ, in qua sunt scriptæ, secundum circumstantias item expensæ, et pro ratione locorum vel similium vel dissimilium, plurium [171] quoque et clariorum expositæ), cum regula fidei et caritatis congruit, et ad gloriam Dei hominumque salutem eximie facit.
2. Proinde non aspernamur sanctorum Patrum Græcorum Latinorumque interpretationes, neque reprobamus eorundem disputationes ac tractationes rerum sacrarum cum Scripturis consentientes: a quibus tamen recedimus modeste, quando aliena a Scripturis aut his contraria adferre deprehenduntur. Nec putamus, illis ullam a nobis hac re injuriam irrogari, cum omnes uno ore nolint sua scripta æquari canonicis, sed probare jubeant, quatenus vel consentiant cum illis, vel dissentiant, jubeantque consentientia recipere, recedere vero a dissentientibus.
3. Eodem in ordine collocantur etiam conciliorum definitiones vel canones.
4. Quapropter non patimur, nos in controversiis religionis vel fidei causis urgeri nudis Patrum sententiis aut conciliorum determinationibus, multo minus receptis consuetudinibus, aut etiam multitudine idem sentientium, aut longi temporis præscriptione. Ergo non alium sustinemus in causa fidei judicem, quam ipsum Deum, per Scripturas Sanctas pronunciantem, quid verum sit, quid falsum, quid sequendum sit, quidve fugiendum. Ita judiciis nonnisi spiritualium hominum, ex verbo Dei petitis, acquiescimus. Jeremias certe cæterique prophetæ sacerdotum concilia, contra legem Dei instituta, damnarunt graviter, ac monuerunt diligenter, ne audiamus Patres, aut insistamus viæ illorum, qui, in suis ambulantes adinventionibus, a lege Dei deflexerunt.
5. Pariter repudiamus traditiones humanas, quæ, tametsi insigniantur speciosis titulis, quasi divinæ apostolicæque sint, viva voce Apostolorum et ceu per manus virorum Apostolicorum succedentibus Episcopis, ecclesiæ traditæ; compositæ tamen cum Scripturis, ab his discrepant, discrepantiaque illa sua ostendunt, se minime esse Apostolicas. Sicut enim Apostoli inter se diversa non docuerunt, ita et Apostolici non contraria Apostolis ediderunt Quinimo impium esset adseverare, Apostolos viva voce contraria scriptis suis tradidisse.
6. Paulus disserte dicit: Eadem se in omnibus ecclesiis docuisse (1 Cor. iv. 17); et iterum non alia, inquit, scribimus vobis, quam quæ legitis aut etiam agnoscitis (2 Cor. i. 13). Alibi rursus testatur: Se et discipulos suos (i. e., viros Apostolicos), eadem ambulare via et eodem spiritu pariter facere omnia (2 Cor. xii. 18). Habuerunt quondam et Judæi suas traditiones seniorum, sed refutatæ sunt graviter a Domino, ostendente, quod earum observatio legi Dei officiat, et his Deus frustra colatur (Matt. xv. 8, 9; Marc. vii. 6, 7).