A Brighter Day Begins with His Word.

Creeds of Christendom • VOLUME 3

CAP. VII.

Schaff, Philip • Public Domain (CCEL text metadata)

CAP. VII.

De Creatione Rerum Omnium, de Angelis, Diabolo, et Homine.

1. Deus hic bonus et omnipotens creavit omnia, cum visibilia, tum invisibilia, per Verbum suum coæternum, eademque quoque conservat per Spiritum suum coæternum, testificante Davide atque dicente: Verbo Dei coeli facti sunt, et in Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psa. xxxiii. 6). Omnia autem, quæ condidit Deus, erant, ut Scriptura ait, valde bona (Gen. i. 31), et ad utilitatem usumque hominis condita.

2. Cuncta vero illa dicimus ab uno profecta esse principio. Damnamus ergo Manichæos et Marcionitas, qui impie fingebant duas substantias atque natural boni et mali, duo item principia, et duos sibi adversos Deos, bonum et malum.

3. Inter omnes creaturas præstant angeli atque homines. De angelis pronunciat Scriptura divina: Qui creat angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis (Psa. civ. 4); item: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium emittuntur, propter eos, qui hæredes sunt salutis? (Heb. i. 14).

Dominus vero Jesus ipse testificatur de diabolo: Ille, inquit, homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo; cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, atque ejus rei pater (Joh. viii. 44).

4. Docemus ergo, angelos alios quidem perstitisse in obedientia, ac ad fidele Dei et hominum ministerium esse deputatos: alios vero sua sponte lapsos, et in exitium esse præcipitatos, factosque esse omnis boni fideliumque hostes, etc.

5. Jam vero de homine dicit Scriptura, quod ab initio conditus sit bonus, ad imaginem et similitudinem Dei; quod Deus collocaverit eum in paradisum, subjeceritque ei omnia (Gen. i. 27, 28; ii. 8; v. 1). Id, quod David magnifice celebrat in Psa. viii. Addidit ei insuper conjugem ac benedixit eis (ii. 22 sqq.).

6. Dicimus autem, constare hominem duabus ac diversis quidem substantiis, in una persona, anima immortali, utpote quæ separata a corpore, nec dormit, nec interit, et corpore mortali, quod tamen in ultimo judicio a mortuis resuscitabitur, ut totus homo inde, vel in vita, vel in morte, æternum maneat.

7. Damnamus omnes, qui irrident aut subtilibus disputationibus in dubium vocant immortalitatem animarum, aut animam dicunt dormire, aut partem esse Dei. Breviter, damnamus omnes omnium opiniones, quotquot diversa sentiunt de creatione, de angelis, et dæmonibus, et homine, ab iis, quæ nobis tradita sunt per Scripturas Sanctas, in Apostolica Christi Ecclesia.

CAP. VIII.

De Lapsu Hominis, et Peccato [Conf. Aug. 2, Art. XIX.], et Causa Peccati.

1. Fuit homo ab initio a Deo conditus ad imaginem Dei, in justitia et sanctitate veritatis, bonus et rectus. Sed instinctu serpentis, et sua culpa a bonitate et rectitudine deficiens, peccato, morti, variisque calamitatibus factus est obnoxius. Et qualis factus est a lapsu, tales sunt omnes, qui ex ipso prognati sunt, peccato, inquam, morti, variisque obnoxii calamitatibus.

2. Peccatum autem intelligimus esse nativam illam hominis corruptionem, ex primis illis nostris parentibus, in nos omnes derivatam vel propagatam, qua concupiscentiis pravis inmersi, et a bono aversi, ad omne vero malum propensi, pleni omni nequitia, diffidentia, contemtu et odio Dei, nihil boni ex nobis ipsis facere, imo ne cogitare quidem possumus.

3. Quinimo accedentibus jam etiam annis, cogitationibus, dictis et factis pravis contra legem Dei admissis, corruptos fructus, mala arbore dignos, proferimus (Matt. xii. 33): quo nomine, merito nostro, iræ Dei obnoxii, poenis subjicimur justis; adeoque a Deo abjecti essemus omnes, nisi reduxisset nos Christus liberator.

4. Per mortem itaque intelligimus non tantum corpoream mortem, quæ omnibus nobis semel, propter peccata, est obeunda, sed etiam supplicia sempiterna, peccatis et corruptioni nostræ debita. Nam Apostolus: Eramus mortui, inquit, delictis ac peccatis, et eramus naturâ filii iræ, sicut et ceteri. Sed Deus, qui dives est misericordia, cum essemus mortui per delicta, convivificavit nos una cum Christo (Eph. ii. 1, 3, 4, 5). Item: Sicut per unum hominem peccatum in mundum in troiit, ac per peccatum mors, et ita in omnes homines mors transiit, in quo omnes peccarunt (Rom. v. 12).

5. Agnoscimus ergo, in omnibus hominibus esse originale peccatum; agnoscimus, omnia alia peccata, quæ ex hoc oriuntur, et dici, et vere esse peccata, quaiicunque nomine nuncupentur, sive mortalia, sive venialia, sive illud quoque, quod vocatur peccatum in Spiritum Sanctum, quod nunquam remittitur (Marc. iii. 29; 1 Joh. v. 16).

6. Fatemur etiam, peccata non esse æqualia, licet ex eodem corruptionis et incredulitatis fonte exoriantur, sed alia aliis esse graviora. Sicut Dominus dixit: Sodomæ tolerabilius futurum, quam urbi rejicienti verbum evanqelii (Matt. x. 14, 15; xi. 24; 1 Joh. v. 16, 17).

7. Damnamus ergo omnes, qui his contraria docuerunt, imprimis vero Pelagium et omnes Pelagianos, una cum Jovinianistis, peccata cum Stoicis paria facientibus. Sentimus per omnia in hac causa cum S. Augustino, qui sua ex Scripturis Sanctis protulit atque defendit.

8. Damnamus præterea Florinum et Blastum, contra quos et Irenæus scripsit, et omnes, qui Deum faciunt auctorem peccati. Cum diserte scriptum sit: Tu non es Deus, qui velit iniquitatem. Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, perdes omnes, qui loquuntur mendacium (Psa. v. 5-7). Et iterum: Cum loquitur diabolus mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus rei (Joh. viii. 44). Sed et in nobis ipsis satis est vitii corruptionisque, ut nihil necesse sit, Deum infundere nobis novam aut auctiorem pravitatem.

9. Proinde quando dicitur in Scripturis Deus indurare, excoecare, et tradere in reprobum sensum, intelligendum id est, quod justo judicio Deus id faciat, tanquam judex et ultor justus. Denique quotiescunque Deus aliquid maii in Scriptura facere dicitur atque videtur, non ideo dicitur, quod homo malum non faciat, sed quod Deus fieri sinat et non prohibeat, justo suo judicio, qui prohibere potuisset, si voluisset; vel, quod malo hominum bene utatur, ut peccatis fratrum Josephi: vel quod ipse peccata gubernet, ne latius, quam par est, erumpant atque grassentur, S. Augustinus, in Enchiridio suo, 'Miro modo, inquit, et ineffabili non fit præter voluntatem ejus, quod etiam fit contra voluntatem ejus. Quia non fieret, si fieri non sineret. nec utique nolens sinit, sed volens. Nec sineret bonus fieri male, nisi omnipotens etiam de malo facere posset bene.' Hæc ille. [172]

10. Reliquas quæstiones, an Deus voluerit labi Adamum, aut impulerit ad lapsum, aut quare lapsum non impediverit, et similes quæstiones deputamus inter curiosas (nisi forte cum hæreticorum aut alioqui importunorum hominum improbitas cogit ista etiam ex verbo Dei explicare, sicut fecerunt non raro pii ecclesiæ doctores), scientes Dominum prohibuisse, ne homo ederet de fructu prohibito, et transgressionem punivisse; sed et mala non esse, quæ fiunt, respectu providentiæ Dei, voluntatis ac potestatis Dei, sed respectu Satanæ et voluntatis nostræ, voluntati Dei repugnantis.

CAP. IX.

De Libero Arbitrio Adeoque Viribus Hominis. [Conf. Aug., Art. XVIII.]

1. Docemus in hac causa, quæ semper in Ecclesia multas peperit conflictationes, conditionem vel statum hominis triplicem esse considerandum. Principio qualis fuerit homo ante lapsum, rectus nimirum et liber, qui et in bono manere et ad malum potuerit declinare; declinaverit autem ad malum, implicaveritque peccato et morti, et se, et omne genus mortalium, sicuti dictum est antea.

2. Deinde considerandum est, qualis fuerit homo post lapsum. Non sublatus est quidem homini intellectus, non erepta ei voluntas, et prorsus in lapidem vel truncum [173] est commutatus; ceterum illa ita sunt immutata et inminuta in homine, ut non possint amplius, quod potuerunt ante lapsum. Intellectus enim obscuratus est, voluntas vero ex libera facta est voluntas serva. Nam servit peccato, non nolens, sed volens.

3. Etenim voluntas non noluntas dicitur. Ergo quoad malum sive peccatum, homo non coactus vel a Deo vel a diabolo, sed sua sponte, malum facit; et hac parte liberrimi est arbitrii. Quod vero non raro cernimus, pessima hominis facinora et consilia impediri a Deo, ne finem suum consequantur, non tollit homini libertatem in malo, sed Deus potentia sua prævenit, quod homo alias libere instituit, sicut fratres Josephi Josephum libere instituunt tollere; sed non possunt, quod Dei consilio aliud visum esset.

4. Quantum vero ad bonum et ad virtutes, intellectus hominis non recte judicat de divinis ex semetipso. Requirit enim Scriptura Evangelica et Apostolica regenerationem abs quolibet nostrûm, qui salvari velimus. Unde nativitas prior ex Adamo ad salutem nihil nobis confert. Paulus, animalis homo, ait, non percipit ea, quæ sunt Spiritus Dei, etc. (1 Cor. ii. 14). Idem: Negat alicubi nos idoneos esse, ex nobis ipsis cogitare aliquid boni (2 Cor. iii. 5).

5. Constat vero, mentem vel intellectum ducem esse voluntatis, cum autem cæcus sit dux, claret, quonsque et voluntas pertingat. Proinde nullum est ad bonum homini arbitrium liberum, nondum renato, vires nullæ ad perficiendum bonum. Dominus in Evangelio dicit: Amen, amen dico vobis, quod omnis, qui facit peccatum, servus est peccati (Joh. viii. 34). Et Paulus Apostolus: Affectus carnis, inquit, inimicitia est adversus Deum, nam legi Dei non subditur, imo ne potest quidem (Rom. viii. 1).

6. Porro terrenarum rerum intelligentia in lapso homine non est nulla. Reliquit enim Deus ex misericordia ingenium, multum tamen distans ab eo, quod inerat ante lapsum. Jubet Deus excolere ingenium, et addit dona simul et profectum. Et manifestum est, quam nihil proficiamus in artibus omnibus sine benedictione Dei. Scriptura certe omnes artes ad Deum refert. Nam et ethnici retulerunt artium origines ad inventores Deos.

7. Postremo videndum, an regenerati sint liberi arbitrii, et quatenus. In regeneratione intellectus illuminatur, per Spiritum Sanctum, ut et mysteria et voluntatem Dei intelligat. Et voluntas ipsa non tantum mutatur per Spiritum, set etiam instruitur facultatibus, ut sponte velit et possit bonum (Rom. viii. 5, 6). Nisi hoc dederimus, negabimus Christianam libertatem, et inducemus legalem servitutem. Sed et Propheta facit Deum loquentem: Dabo legem meam in mentes illorum, et in cordibus eorum inscribam eas (Jer. xxxi. 33). Dominus quoque dicit in Evangelio: Si Filius vos liberaverit, vere liberi estis (Joh. viii. 36; Ezek. xxxvi. 26). Paulus quoque ad Philippenses (i. 24): Vobis, donatum est, inquit, pro Christo, non solum, ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini. Et iterum: Persuasum habeo, quod is, qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque ad diem Domini Jesu (Phil. i. 6); item: Deus est, qui agit in vobis, et ut velitis, et ut efficiatis (Phil. ii. 13).

8. Ubi interim duo observanda esse docemus: Primum, regeneratos in boni electione et operatione, non tantum agere passive, sed active. Aguntur enim a Deo, ut agant ipsi, quod agunt. Recte enim Augustinus adducit illud, quod Deus dicitur noster adjutor. Nequit autem adjuvari, nisi is, qui aliquid agit. Manichæi spoliabant hominem omni actione, et veluti saxum et truncum faciebant.

9. Secundum, in regeneratis remanere infirmitatem. Cum enim inhabitet in nobis peccatum, et caro in renatis obluctetur spiritui, in finem usque vitæ nostræ, non expedite omnino perficiunt regenerati, quod instituerant. Confirmantur hæc ab Apostolo ad Rom. vii. et Gal. v.

10. Proinde infirmum est nostrum illud liberum arbitrium, propter reliquias remanentis in nobis, ad finem usque vitæ nostræ, veteris Adami, agnatæque corruptionis humanæ. Interim cum carnis vires et reliquiæ veteris hominis non ita sint efficaces, ut extinguant penitus Spiritus operationem; idcirco fideles liberi dicuntur, ita tamen, ut agnoscant infirmitatem, et nihil glorientur de libero arbitrio. Semper enim animis fidelium obversari debet, quod toties inculcat beatus Augustinus ex Apostolo: Quid habes, quod non accepisti, et si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? (1 Cor. iv. 7). His accedit, quod non statim evenit, quod institueramus. Eventus enim rerum positi sunt in manu Dei. Unde Paulus orat Dominum, ut prosperet iter suum (Rom. i. 10). Unde vel hac causa infirmum est liberum arbitrium.

11. Ceterum nemo negat, in externis, et regenitos et non regenitos habere liberum arbitrium; habet enim homo hanc constitutionem cum animantibus aliis (quibus non est inferior) communem, ut alia velit, alia nolit. Ita loqui potest, aut tacere, domo egredi, vel domi manere, etc. Quamvis semper et hic potentia Dei observanda sit: quæ effecit, ut Balaam eo non posset pertingere, quo volebat (Num. xxiv.), neque Zacharias, rediens ex templo, loqui posset, prout volebat (Luc. i. 22).

12. Damnamus hac in causa Manichæos, qui negant, homini bono ex libero arbitrio fuisse initium mali. Damnamus etiam Pelagianos, qui dicunt, hominem malum sufficienter habere liberum arbitrium, ad faciendum præceptum bonum. Redarguuntur utrique a Scriptura Sancta, quæ illis dicit: Fecit Deus hominem rectum (Eccles. vii. 29), his vero dicit: Si Filius vos liberaverit, vere liberi estis (Joh., viii. 36).

Historical source record →