CAP. X.
De Prædestinatione Dei et Electione Sanctorum.
1. Deus ab æterno prædestinavit vel elegit libere et mera sua gratia, nullo hominum respectu, sanctos, quos vult salvos facere in Christo, juxta illud Apostoli: Deus elegit nos in ipso, antequam jacerentur fundamenta mundi (Eph. i. 4), et iterum: Qui salvos fecit nos, et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quæ data quidem est nobis, per Jesum Christum, ante tempora æterna, sed palam facta est nunc per apparitionem Servatoris nostri Jesu Christi (2 Tim. i. 9, 10).
2. Ergo non sine medio, licet non propter ullum meritum nostrum, sed in Christo et propter Christum, nos elegit Deus, ut qui jam sunt in Christo insiti per fidem, illi ipsi etiam sint electi, reprobi vero, qui sunt extra Christum, secundum illud Apostoli: Vos ipsos tentate, num sitis in fide. An non cognoscitis vosmet ipsos, quod Jesus Christus in vobis est? nisi sicubi reprobi estis (2 Cor. xiii. 5).
3. Denique electi sunt sancti in Christo per Deum ad finem certum, quem et ipsum exponit Apostolus et ait: Elegit nos in ipso, ut essemus sancti et irreprehensibiles coram illo per caritatem; qui prædestinavit nos, ut adoptaret in filios per Jesum Christum, in sese, ut laudetur gloria gratiæ suæ (Eph. i. 4, 5, 6).
4. Et quamvis Deus norit, qui sint sui, et alicubi mentio fiat paucitatis electorum, bene sperandum est tamen de omnibus, neque temere reprobis quisquam est adnumerandus. Paulus certe ad Philippenses: Gratias ago, inquit, pro omnibus vobis (loquitur autem de tota Ecclesia Philippensi), quod veneritis in communionem evangelii, persuasum habens, quod is, qui coepit opus bonum in vobis, perfidet, sicut justum est, ut hoc sentiam de vobis omnibus (Phil. i. 3-7).
5. Et cum (Luc. xiii.) rogaretur Dominus: an pauci sint, qui salventur? non respondet Dominus ac dicit, paucos aut plures fore servandos, aut perdendos, sed hortatur potius, ut quisque contendat ingredi per portam arctam. Quasi dixerit, vestrum non est, de his curiosius inquirere, sed magis adniti, ut per rectam viam coelum ingrediamini.
6. Proinde non probamus impias quorundam voces, qui dicunt: pauci sunt electi, et cum mihi non constet, an sim in illo paucorum numero, genium meum non fraudabo. Alii dicunt: si prædestinatus vel electus sum a Deo, nihil impediet me a salute certo jam definita, quicquid tandem designavero. Si vero sum de reproborum numero, nulla me vel fides vel poenitentia juvabit, cum definitio Dei mutari non possit. Itaque inutiles sunt doctrinæ et admonitiones omnes. Nam contra hos pugnat illud Apostoli: Oportet servum Domini propensum esse ad docendum, erudientem eos, qui obsistunt, si quando det Deus illis poenitentiam, ad agnoscendum veritatem, ut resipiscant a laqueo diaboli, capti ab eo ad ejus voluntatem (2 Tim. ii. 24-26).
7. Sed et Augustinus de bono perseverantiæ cap. xiv. et conseq. ostendit, utrumque esse prædicandum et liberæ electionis prædestinationisque gratiam, et admonitiones et doctrinas salutares. Improbamus itaque illos, qui extra Christum quærunt: an sint electi? Et quid ante omnem æternitatem de ipsis statuerit Deus?
8. Audienda est enim prædicatio Evangelii, eique credendum est: et pro indubitato habendum, si credis ac sis in Christo, electum te esse. Pater enim prædestinationis suæ æternam sententiam, sicut modo ex Apostolo (2 Tim. i.) exposui, in Christo nobis aperuit. Docendum ergo et considerandum ante omnia, quantus amor Patris erga nos in Christo nobis sit revelatus; audiendum, quid nobis quotidie in Evangelio ipse Dominus prædicet, quomodo vocet et dicat: Venite ad me omnes, qui laborati et onerati estis, ego vos reficiam (Matt. xi. 28). Sic Deus dilexit mundum, ut unigenitum dederit pro mundo, ut omnis, qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam (Joh. iii. 16). Item: Non est voluntas Patris, ut quisquam de his pusillis pereat (Matt. xviii. 14).
9. Christus itaque sit speculum, in quo prædestinationem nostram contemplemur. Satis perspicuum et firmum habebimus testimonium, nos in libro vitæ inscriptos esse, si communicaverimus cum Christo, et is in vera fide noster sit, nos ejus simus. Consoletur nos in tentatione prædestinationis, qua vix alia est periculosior, quod promissiones Dei sunt universales fidelibus, quod ipse ait: Petite et accipietis. Omnis qui petit, accipit (Luc. xi. 9, 10).
10. Quod denique cum universa Dei Ecclesia oramus: 'Pater noster, qui es in coelis;' et quod baptismo sumus insiti corpori Christi, et pascimur in Ecclesia ejus carne et sanguine frequenter ad vitam æternam. His confirmati cum timore et tremore, juxta Pauli præceptum, nostram salutem operari jubemur (Phil. ii. 12).
CAP. XI.
De Jesu Christo, vero Deo et Homine, Unico Mundi Salvatore.
[Conf. Aug., Art. III.]
1. Credimus præterea et docemus, Filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum ab æterno prædestinatum vel præordinatum esse a Patre salvatorem mundi: credimusque hunc esse genitum, non tantum, cum ex virgine Maria carnem adsumsit, nec tantum ante jacta fundamenta mundi, sed ante omnem æternitatem, et quidem a Patre, ineffabiliter. Nam Esaias dixit: Generationem ejus quis enarrabit? (liii. 8); et Micheas: Et egressus ejus a diebus æternitatis (v. 2). Nam et Joannes in Evangelio dixit: In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum (i. 1).
2. Proinde Filius est Patri juxta divinitatem coæqualis et consubitantialis, Deus verus, non nuncupatione, aut adoptione, aut ulla dignatione, sed substantia atque natura (Phil. ii. 6), sicut Joannes Apostolus iterum dixit: Hic est verus Deus, et vita æterna (1 Joh. v. 20); et Paul us quoque: Filium, ait, constituit hæredem omnium, per quem et secula fecit: idem est splendor gloriæ et character substantiæ ejus, portans omnia verbo potentiæ suæ (Heb. i. 2, 3). Nam in Evangelio ipse quoque Dominus dixit: Pater glorifica tu me apud temet ipsum gloria, quam habui, priusquam hic mundus esset, apud te (Joh. xvii. 5). Nam et alibi in Evangelio scribitur: Judæi quærebant occidere Jesum, quod Patrem suum dixisset Deum, æqualem se ipsum faciens Deo (Joh. v. 18).
3. Abominamur ergo Arii et omnium Arianorum impiam contra Filium Dei doctrinam, imprimis vero Michælis Serveti, Hispani et Servetanorum omnium blasphemias, quas contra Dei Filium Satan per illos, veluti ex inferis hausit et in orbem audacissime et impiissime dispergit.
4. Eundem quoque æterni Dei æternum Filium credimus et docemus hominis factum esse filium, ex semine Abrahæ atque Davidis, non ex viri coitu, quod Ebion dixit, sed conceptum purissime ex Spiritu Sancto, et natum ex Maria semper virgine: sicut diligenter nobis historia explicat evangelica (Matt. i. ). Et Paulus ait: Nullibi angelos adsumit, sed semen Abrahæ (Heb. ii. 16). Joannes item Apostolus, qui non credit, Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est (1 Joh. iv. 3). Caro ergo Christi nec phantastica fuit, nec coelitus adlata, sicuti Valentinus et Marcion somniabant.
5. Præterea anima fuit Domino nostro Jesu Christo non absque sensu et ratione, ut Apollinaris sentiebat, neque caro absque anima, ut Eunomius docebat, sed anima cum ratione sua, et caro cum sensibus suis, per quos sensus veros dolores tempore passionis suæ sustinuit; sicuti et ipse testatus est, et dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matt. xxvi. 36-38), et nunc anima mea turbata est (Joh. xii. 27).
6. Agnoscimus ergo in uno atque eodem Domino nostro Jesu Christo duas naturas vel substantias, divinam et humanam (Heb. iv. 14); et has ita dicimus conjunctas et unitas esse, ut absorptæ, aut confusæ, aut inmixtæ non sint, sed salvis potius et permanentibus naturarum proprietatibus, in una persona, unitæ vel conjunctæ; ita ut unum Christum Dominum, non duos veneremur: unum inquam verum Deum, et hominem, juxta divinam naturam Patri, juxta humanam vero nobis hominibus consubstantialem, et per omnia similem, peccato excepto (Heb. iv. 15).
7. Etenim, ut Nestorianum dogma ex uno Christo duos faciens, et unionem personæ dissolvens, abominamur: ita Eutychetis et Monothelitarum vel Monophysicorum vesaniam, expungentem naturæ humanæ proprietatem execramur [174] penitus.
8. Ergo minime docemus, naturam in Christo divinam passam esse, aut Christum secundum humanam naturam adhuc esse in hoc mundo, adeoque esse ubique. Neque enim vel sentimus, vel docemus, veritatem corporis Christi a clarificatione desiisse, aut deificatam, adeoque sic deificatam esse, ut suas proprietates, quoad corpus et animam deposuerit, ac prorsus in naturam divinam abierit, unaque duntaxat substantia esse coeperit.
9. Et proinde Schwenkfeldii similiumque leptologorum inargutas argutias, intricatas, obscurasque, et parum sibi constantes hac de re dissertationes, haudquaquam probamus aut recipimus, neque Schwenkfeldiani sumus.
10. Præterea credimus, Dominum nostrum Jesum Christum, vere passum et mortuum esse pro nobis, sicut Petrus ait, carne (1 Pet. iv. 8). Abominamur Jacobitarum et omnium Turcarum, passionem Domini exsecrantium, impiissimam vesaniam. Interim non negamus et Dominum gloriæ juxta verba Pauli, crucifixum esse pro nobis (2 Cor. ii. 8). Nam communicationem idiomatum, ex Scripturis petitam, et ab universa vetustate in explicandis componendisque Scripturarum locis in speciem pugnantibus, usurpatam, religiose et reverenter recipimus et usurpamus.
11. Credimus et docemus, eundem Dominum nostrum Jesum Christum vera sua carne, in qua crucifixus et mortuus fuerat, a mortuis resurrexisse, et non aliam pro sepulta excitasse, aut spiritum pro carne suscepisse, sed veritatem corporis retinuisse. Ergo dum discipuli ejus arbitrarentur, se Domini spiritum videre, exhibet eis manus atque pedes, stigmatibus utique clavorum et vulnerum notatas, et addit: Adspicite manus meas et pedes meos: quia ego ipse sum. Contrectate me et videte: quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut videtis me habere (Luc. xxiv. 39).
12. In eadem illa carne sua credimus adscendisse Dominum nostrum Jesum Christum, supra omnes coelos adspectabiles, in ipsum cælum supremum, sedem videlicet Dei et beatorum, ad dextram Dei Patris, quæ, etsi et gloriæ majestatisque consortium æquale significet, accipitur tamen et pro loco certo, de quo in Evangelio loquens Dominus dicit, se abiturum et suis paraturum locum (Joh. xiv. 2). Sed et Apostolus Petrus: Oportet Christum, inquit, cælum accipere, usque ad tempus restitutionis omnium (Act. iii. 21).
13. [Conf. Aug., Art. XVII.] Ex cælis autem idem ille redibit in judicium, tum, quando summa erit in mundo consceleratio, et antichristus, corrupta religione vera, superstitione impietateque omnia opplevit, et sanguine atque flamma ecclesiam crudeliter vastavit. Redibit autem Christus, adserturus suos, et aboliturus adventu suo antichristum, judicaturusque vivos et mortuos. Resurgent enim mortui, et qui illa die (quæ omnibus incognita est creaturis) superstites futuri sunt, mutabuntur in momento oculi, fidelesque omnes una obviam Christo rapientur in aëra, ut inde cum ipso ingrediantur in sedes beatas sine fine victuri (Act. xvii. 31; 1 Thess. iv. 15-17; Marc. xiii. 32; 1 Cor. xv. 51; Matt. xxv. 41). Increduli vero vel impii descendent cum dæmonibus ad tartara, in sempiternum arsuri, atque ex tormentis numquam liberandi.
14. Damnamus ergo omnes negantes veram carnis resurrectionem (2 Tim. ii. 18), aut qui cum Joanne Hierosolymitano, contra quem scripsit Hieronymus, non recte sentiunt de clarificatis corporibus. Damnamus eos, qui senserunt, et dæmones et impios omnes aliquando servandos, et poenarum finem futurum. Simpliciter enim pronunciavit Dominus: Ignis eorum numquam exstinguitur, et vermis eorum non moritur (Marc. ix. 44). Damnamus præterea Judaica somnia, quod ante judicii diem aureum in terris sit futurum seculum, et pii regns mundi occupaturi, oppressis suis hostibus impiis. Nam Evangelica veritas (Matt. xxiv. et xxv.; Luc. item xviii.) et Apostolica doctrina (2 Thess ii., et in 2 Tim. iii. et iv. capite) longe aliud perhibere inveniuntur.
15. Porro passione vel morte sua omnibusque adeo, quæ a suo in carne adventu nostra causa fecit et pertulit, reconciliavit omnibus fidelibus Dominus noster Patrem coelestem, expiavit peccatum, exarmavit mortem, condemnationemque et inferos confregit, ac resurrectione sua ex mortuis vitam immortalitatemque reduxit ac restituit (Rom. iv. 25; x. 4; 1 Cor. xv. 17; Joh. vi. 45; xi. 25, 26). Ipse enim est justitia nostra, vita et resurrectio, denique plenitudo et absolutio fidelium omnium, salusque et sufficientia abundantissima. Apostolus enim, sic placuit Patri, inquit, omnem in ipso habitare plenitudinem, et in ipso estis completi (Col. i. 19 et ii. 10).
16. Docemus enim ac credimus, hunc Jesum Christum, Dominum nostrum, unicum et æternum generis humani adeoque totius mundi esse Servatorem, in quo per fidem servati sint, quotquot ante legem, sub lege, et sub Evangelio salvati sunt, et quotquot adhuc in finem usque seculi salvabuntur. Nam ipse Dominus in Evangelio dicit: Qui non intrat per ostium in stabulum ovium, sed adscendit aliunde, ille fur est et latro. Ego sum ostium ovium (Joh. x. 1, 2). Item alibi in eodem Evangelio (viii. 56): Abraham vidit diem meum, et gavisus est. Sed et Petrus Apostolus: Non est in quoquam alio, inquit, nisi in Christo solus. Neque aliud nomen est sub coelo datum inter homines, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. iv. 12 et x. 43). Credimus ergo per gratiam Domini Jesu Christi nos servatum iri, sicuti et Patres nostros (Act. xv. 11). Nam et Paulus ait: Omnes Patres nostros eandem escam spiritualem edisse; et omnes eundem potum spiritualem bibisse; bibisse autem de spirituali ipsos consequente petra, petram vero Christum fuisse (1 Cor. x. 3, 4). Ideoque legimus, et Joannem dixisse, Christum esse agnum illum, qui occisus sit ab origine mundi (Apoc. xiii. 8); et Baptistam testatum: Christum esse agnum illum Dei, qui tollat peccatum mundi (Joh. i. 29).