A Brighter Day Begins with His Word.

Creeds of Christendom • VOLUME 3

CAP. XVI.

Schaff, Philip • Public Domain (CCEL text metadata)

CAP. XVI.

De Fide, et Bonis Operibus, Eorumque Mercede, et Merito Hominis. [Conf. Aug., Art. VI., XX.]

1. Fides enim Christiana non est opinio ac humana persuasio, sed firmissima fiducia et evidens ac constans animi adsensus, denique certissima comprehensio veritatis Dei, propositæ in Scripturis et Symbolo Apostolico, atque adeo Dei ipsius summi boni, et præcipue promissionis divinæ, et Christi, qui omnium promissionum est colophon.

2. Hæc autem fides merum est Dei donum, quod solus Deus ex gratia sua, electis suis, secundum mensuram, et quando, cui, et quantum ipse vult, donat, et quidem per Spiritum Sanctum, mediante prædicatione Evangelii, et oratione fideli. Hæc etiam sua habet incrementa; quæ nisi et ipsa darentur a Deo, non dixissent Apostoli: Domine! adauge nobis fidem (Luc. xvii. 5).

3. Et hæc quidem omnia, quæ hactenus de fide diximus, ante nos ita docuerunt Apostoli. Paulus enim: Est autem fides, inquit, eorum, quæ sperantur, hupostasis, vel subsistentia firma, et earum rerum, quæ non videntur, elenchos, id est, evidens ei certa rei comprehensio (Heb. xi. 1). Et idem iterum: Quotquot sunt promissiones Dei, inquit, per Christum sunt etiam et per ipsum Amen (2 Cor. i. 20). Ad Philipp. idem ait, donatum esse ipsis ut credant in Christum (Phil. i. 29). Item: Deus unicuique partitus est mensuram fidei (Rom. xii. 3; 2 Thess. iii. 2). Rursus: Non omnium est fides, ait, neque obediunt omnes Evangelio (Rom. x. 16). Sed et Lucas testatur et ait: Et crediderunt, quotquot erant ordinati ad vitam (Act. xiii. 48). Unde idem iterum fidem nuncupat, fidem electorum Dei (Tit. i. 1). Et iterum: Fides est ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Rom. x. 17). Alibi sæpe jubet orare pro fide.

4. Idem ille Apostolus fidem vocat efficacem et sese exserentem per dilectionem (Gal. v. 6). Illa conscientiam quoque pacificat, et liberum ad Deum aditum aperit, ut cum fiducia ad ipsum accedamus, et obtineamus ab eo utilia et necessaria. Eadem retinet nos in officio, quod Deo debemus et proximo, et in adversis patientiam firmat, et confessionem veram format atque facit, et, ut uno verbo omnia dicam, omnis generis bonos fructus et bona opera progignit (Gal. v. 22 sqq.).

5. Docemus enim, vere bona opera enasci ex viva fide, per Spiritum Sanctum, et a fidelibus fieri secundum voluntatem vel regulam Verbi Dei. Nam Petrus Apostolus: Omni adhibito studio, inquit, subministrate in fide vestra virtutem, in virtute vero scientiam, in scientia vero temperantiam, etc. (2 Pet. i. 5-7). Diximus autem antea, legem Dei, quae voluntas Dei est, formulam nobis præscribere bonorum operum. Et Apostolus ait: Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis ab immunditie, et ne quis opprimat aut fraudet in negotio fratrem suum (1 Thess. iv. 4-6). Etenim non probantur Deo opera, et nostro arbitrio delecti cultus, quos Paulus nuncupat: ethelothreskeias (Col. ii. 18). De quibus et Dominus in Evangelio: Frustra me colunt, ait, docentes doctrinas præcepta hominum (Matt. xv. 9).

6. Improbamus ergo hujusmodi opera: adprobamus et urgemus illa, quæ sunt ex voluntate et mandato Dei. Illa ipsa fieri debent, non ut his promereamur vitam æternam. Donum Dei enim est, ut Apostolus ait, vita æterna, neque ad ostentationem, quam rejecit Dominus (Matt. vi. ), neque ad quæstum, quem et ipsum rejecit (Matt. xxiii. ), sed ad gloriam Dei, ad ornandam vocationem nostram, gratitudinemque Deo præstandam, et ad utilitatem proximi. Rursus enim Dominus noster in Evangelio dicit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra opera bona, et glorificent Patrem, qui in cælis est (Matt. v. 16). Sed et Apostolus Paulus: Ambulate digne vocatione vestra (Eph. iv. 1). Item: Quidquid egeritis, inquit, aut sermone aut facto, omnia in nomine Jesu facite, gratias agentes Deo et Patri per illum (Col. iii. 17). Idem: Nemo, quod suum est, quærat, sed quisque quod alterius (Phil. ii. 4). Et: Discant et nostri, bona opera tueri ad ne cessarios usus, ut non sint infrugiferi (Tit. iii. 14).

7. Quamvis ergo doceamus cum Apostolo, hominem gratis justificari per fidem in Christum, et non per ulla opera bona, non ideo tamen vilipendimus aut condemnamus opera bona. Cum sciamus, hominem nec conditum nec regenitum esse per fidem, ut otietur, sed potius, ut indesinenter, quæ bona et utilia sunt, faciat. Etenim in Evangelio dicit Dominus: Bona arbor bonum fructum adfert (Matt. xii. 33). Et iterum: Quid in me manet, plurimum fructum adfert (Joh. xv. 5). Denique Apostolus: Dei sumus creatura, ait, conditi in Christo Jesu ad opera bona, quæ præparavit Deus, ut in eis ambulemus (Eph. ii. 10). Et iterum: Qui tradidit semetipsum pro nobis, ut redimeret ah omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum (Tit. ii. 14).

8. Damnamus itaque omnes, qui bona opera contemnunt, non curanda et inutilia esse blaterant. Interim, quod et antea dictum est, non sentimus, per opera bona nos servari, illaque ad salutem ita esse necessaria, ut absque illis nemo unquam sit servatus. Gratia enim soliusque Christi beneficio servamur. Opera necessario ex fide progignuntur. At improprie his salus attribuitur: quæ propriissime adscribitur gratiæ. Notissima enim est illa Apostoli sententia: Si per gratiam, jam non ex operibus: quandoquidem gratia, jam non est gratia. Sin ex operibus, jam non ex gratia; quandoquidem jam opus, non est opus (Rom. xi. 6).

9. Placent vero adprobanturque a Deo opera, quæ a nobis fiunt per fidem. Quia illi placent Deo, propter fidem in Christum, qui faciunt opera bona, quæ insuper per Spiritum Sanctum ex gratia Dei sunt facta. S. Petrus enim: In quavis gente, inquit, qui timet ipsum et operatur justitiam, is acceptus est illi (Act. x. 35). Et Paulus: Non desinimus orare pro vobis, ut ambuletis digne Domino, ut per omnia placeatis, in omni opere bono fructificantes (Col i. 9, 10). Itaque veras, non falsas aut philosophicas virtutes, vere bona opera et genuina Christiani hominis officia sedulo docemus, et quanta possumus, diligentia vehementiaque omnibus inculcamus, vituperantes omnium illorum et desidiam et hypocrisin, qui ore Evangelium laudant et profitentur, vita autem turpi dedecorant, proponentes hac in causa horribiles Dei minas, amplas denique promissiones Dei, et liberalia præmia, exhortando, consolando, et objurgando.

10. Etenim docemus, Deum bona operantibus amplam dare mercedem, juxta illam prophetae sententiam: Cohibe vocem tuam a fletu: quoniam erit merces operi tuo (Jer. xxxi. 16). In Evangelio quoque dixit Dominus: Gaudete et exultate, quia merces vestra multa est in cælis (Matt. v. 12). Et qui dederit uni ex minimis meis poculum aquæ frigidæ, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matt. x. 42). Referimus tamen mercedem hanc, quam Dominus dat, non ad meritum hominis accipientis, sed ad bonitatem, vel liberalitatem, et veritatem Dei promittentis atque dantis, qui, cum nihil debeat cuiquam, promisit tamen, se suis cultoribus fidelibus mercedem daturum: qui interim dat eis etiam, ut ipsum colant. Sunt multa præterea indigna Deo, et imperfecta plurima inveniuntur in operibus etiam sanctorum: quia vero Deus recipit in gratiam et complectitur propter Christum operantes, mercedem eis promissam persolvit. Alioqui enim justitiæ nostræ comparantur panno menstruato (Isa. lxiv. 6). Sed et Dominus dicit in Evangelio: Cum feceritis omnia, quæ præcepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus: quod debuimus facere, facimus (Luc. xvii. 10).

11. Tametsi ergo doceamus, mercedem dari a Deo nostris benefactis, simul tamen docemus cum Augustino, coronare Deum in nobis non merita nostra, sed dona sua. Et proinde quidquid accipimus mercedis, dicimus gratiam quoque esse, et magis quidem gratiam quam mercedem: quod, quæ bona facimus, per Deum magis, quam per nos ipsos facimus: et quod Paulus dicat: Quid habes, quod non accepisti? Si vero accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? (1 Cor. iv. 7). Et quod hinc collegit beatus martyr Cyprianus: In nullo nobis gloriandum esse, quando nostrum nihil sit. Damnamus ergo illos, qui merita hominum sic defendunt, ut [175] evacuent gratiam Dei.

Historical source record →