CAP. XIV.
De Poenitentia et Conversione Hominis. [Conf. Aug., Art. XI., XII.]
1. Habet Evangelium conjunctam sibi doctrinam de poenitentia. Ita enim dixit in Evangelio Dominus: Oportet prædicari in nomine meo poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes (Luc. xxiv. 47).
2. Per poenitentiam autem intelligimus mentis in homine peccatore resipiscentiam, verbo Evangelii et Spiritu Sancto excitatam, fideque vera acceptam, qua protinus homo peccator, agnatam sibi corruptionem peccataque omnia sua, per Verbum Dei accusata, agnoscit, ac de his ex corde dolet, eademque coram Deo non tantum deplorat et fatetur ingenue cum pudore, sed etiam cum indignatione execratur, cogitans jam sedulo de emendatione, et perpetuo innocentiæ virtutumque studio, in quo sese omnibus diebus vitæ reliquis sancte exerceat.
3. Et hæc quidem est vera poenitentia, sincera nimirum ad Deum et omne bonum conversio, sedula vero a diabolo et ab omni malo aversio. Diserte vero dicimus, hanc poenitentiam merum esse Dei donum, et non virium nostrarum opus. Jubet enim Apostolus: Fidelem ministrum diligenter erudire obsistentes veritati, si quando Deus his det poenitentiam ad agnoscendum veritatem (2 Tim. ii. 25).
4. Jam vero peccatrix illa Evangelica, quæ lacrymis rigat pedes Domini, ac Petrus, amare flens deploransque Domini sui abnegationem, manifeste ostendunt, qualis esse debeat poenitentis animus, serio deplorans commissa peccata (Luc. vii. 38; xxii. 62).
5. Sed et filius ille concoctor, et publicanus ille in Evangelio, cum Pharisæo collatus, præeunt nobis formulis adcommodatissimis peccata nostra Deo confitendi. Ille dicebat: Pater, peccavi in cælum et coram te! Jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis (Luc.xv. 18, 19). Hic vero non audens elevare oculos in cælum, pectus suum tundendo, clamabat: Deus propitius esto mihi peccatori (Luc. xviii. 13). Nec dubitamus, illos in gratiam a Deo esse receptos. Etenim Joannes Apostolus: Si confiteamur peccata nostra, inquit, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Si dixerimus: non peccavimus, mendacem facimus eum, et sermo ejus non est in nobis (1 Joh. i. 9, 10).
6. Credimus autem, hanc confessionem ingenuam, quæ soli Deo fit., vel privatim inter Deum et peccatorem, vel palam in templo, ubi generalis illa peccatorum confessio recitatur, sufficere, nec necessarium esse ad remissionem peccatorum consequendam, ut quis peccata sua confiteatur sacerdoti, susurrando in aures ipsius, ut vicissim cum impositione manuum ejus audiat ab ipso absolutionem; quod ejus rei nec præceptum ullum, nec exemplum exstet in Scripturis Sanctis, David protestatur et ait: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi, confitebor contra me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei (Psa. xxxii. 5). Sed et Dominus orare nos docens, simul et confiteri peccata, dixit: Sic orabitis: Pater noster, qui es in cælis, remitte nobis debita nostra; sicut et nos remittimus debitoribus nostris (Matt. vi. 12).
7. Necesse est ergo, ut Deo Patri nostro confiteamur peccata nostra, et cum proximo nostro, si ipsum offendimus, redeamus in gratiam. De quo confessionis genere loquens Jacobus Apostolus: Confitemini, inquit, alterutrum peccata vestra (Jac. v. 16). Si quis vero peccatorum mole et tentationibus perplexis oppressus, velit consilium, institutionem, et consolationem privatim, vel a ministro ecclesiæ, aut ullo aliquo fratre, in lege Dei docto, petere, non improbamus, quemadmodum et generalem et publicam illam in templo ac coetibus sacris recitari solitam (cujus et superius meminimus) peccatorum confessionem utpote Scripturis congruam, maxime approbamus.
8. De clavibus regni Dei, traditis a Domino Apostolis, multi admiranda garriunt, et ex his cudunt enses, lanceas, sceptra et coronas, plenamque in maxima regna, denique in animas et corpora potestatem. Nos simpliciter judicantes, secundum Verbum Dei dicimus: omnes ministros legitime vocatos habere et exercere claves vel usum clavium, cum Evangelium adnunciant, id est, populum suæ fidei creditum docent, hortantur, consolantur et increpant, inque disciplina retinent. Ita enim regnum coelorum aperiunt obsequentibus, et inobsequentibus claudunt. Has claves promisit Apostolis Dominus (Matt. xvi. 19) et præstitit (Joh. xx. 23, Marc. xvi. 15, et Luc. xxiv. 47) dum ablegat discipulos et jubet eos universo mundo prædicare Evangelium, et condonare peccata. Apostolus in Ep. I. ad Cor. (v. 18, 19) dicit: Dominum ministris dedisse reconciliationis ministerium; et quale hoc sit, mox explicat et ait: Sermonem vel doctrinam reconciliationis. Et adhuc clarius sua illa exponens addit: Ministros Christi, nomine Christi fungi legatione, tanquam ipso Deo, per ministros adhortante populos, ut reconcilientur Deo, nimirum per fidelem obedientiam. Exercent ergo claves, cum suadent fidem et poenitentiam. Sic illi reconciliant Deo. Sic remittunt peccata. Sic aperiunt regnum coelorum, et credentes introducunt: multum distantes ab istis, de quibus dixit in Evangelio Dominus: Væ vobis legisperitis, quia tulistis clavem scientia, ipsi non introistis, et eos, qui introibant, vetuistis (Luc. xi. 52).
9. Rite itaque et efficaciter ministri absolvunt, dum Evangelium Christi, et in hoc remissionem peccatorum, quæ singulis promittitur fidelibus, sicuti et singuli sunt baptizati, prædicant, et ad singulos peculiariter pertinere testantur. Nec putamus absolutionem hanc efficaciorem fieri, per hoc, quod in aurem alicui aut super caput alicujus singulariter inmurmuratur. Censemus tamen, sedulo adnunciandam esse hominibus remissionem peccatorum in sanguine Christi, admonendosque singulos, quod ad ipsos pertineat remissio peccatorum.
10. Ceterum quam vigilantes sedulosque oporteat esse poenitentes in studio vitæ novæ, et in conficiendo vetere et excitando novo homine, docent nos exempla Evangelica. Dominus enim ad paralyticum, quem sanaverat, dicit: Ecce sanus factus es, ne posthac pecces, ne quid deterius tibi contingat (Joh. v. 14). Ad adulteram liberatam idem dixit: Vade, et ne posthac peccaveris (Joh. viii. 11). Quibus sane verbis non significavit, fieri posse, ut homo aliquando non peccet, dum adhuc in hac carne vivit, sed vigilantiam accuratumque studium commendat, ut modis in quam omnibus adnitamur, et precibus a Deo petamus, ne relabamur in peccata, ex quibus veluti resurreximus, et ne vincamur a carne, mundo et diabolo. Zachæus publicanus in gratiam receptus a Domino clamat in Evangelio: Ecce, dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quem defraudavi, reddo quadruplum (Luc. xix. 8). Ad eundem ergo modum prædicamus restitutionem et misericordiam, adeoque eleemosynam vere poenitentibus esse necessariam; et in universum Apostoli verbis hortamur omnes, ac dicimus: Ne regnet peccatum in mortali vestro corpore, ut obediatis ei per cupiditates ejus; neque adcommodetis membra vestra arma injustitiæ peccato, sed accommodetis vosmet ipsos Deo, velut ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiæ Deo (Rom. vi. 12, 13).
11. Proinde damnamus omnes impias quorundam Evangelica prædicatione abutentium voces, et dicentium: facilis est ad Deum reditus. Christus expiavit omnia peccata; facilis est peccatorum condonatio. Quid ergo peccare nocebit? Nec magnopere curanda est poenitentia, etc. Docemus interim semper, et omnibus peccatoribus aditum patere ad Deum, et hunc omnia omnibus fidelibus condonare peccata, excepto uno illo peccato, in Spiritum Sanctum (Marc. iii. 29).
12. Ideoque damnamus et veteres et novos Novatianos, atque Catharos. Damnamus imprimis lucrosam papæ de poenitentia doctrinam; et contra simoniam ejus simoniacasque ejus indulgentias illud usurpamus Simonis Petri judicium: Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti parari pecuniis. Non est tibi pars neque sors in ratione hac. Cor enim tuum non est rectum coram Deo (Act. viii. 20, 21).
13. Improbamus item illos, qui suis satisfactionibus existimant, se pro commissis satisfacere peccatis. Nam docemus, Christum unum, morte vel passione sua, esse omnium peccatorum satisfactionem, propitiationem vel expiationem (Isa. liii. 5; 1 Cor. i. 30; 1 Joh. ii. 2). Interim tamen, quod et ante diximus, mortificationem carnis urgere non desinimus: addimus tamen, hanc non obtrudendam esse Deo superbe pro peccatorum satisfactione, sed præstandam humiliter, pro ingenio filiorum Dei, ut obedientiam novam, gratitudinis ergo, pro consecuta, per mortem et satisfactionem Filii Dei, liberatione, et plenaria satisfactione.
CAP. XV.
De vera Fidelium Justificatione. [Conf. Aug., Art. IV.]
1. Justificare significat Apostolo in disputatione de justificatione, peccata remittere, a culpa et poena absolvere, in gratiam recipere, et justum pronunciare. Etenim ad Romanos dicit Apostolus: Deus est, qui justificat, quis ille, qui condemnet? (Rom. viii. 33) opponuntur justificare et condemnare. Et in Actis App. dicit Apostolus: Per Christum adnunciatur nobis remissio peccatorum: et ab omnibus, a quibus non potuistis per legem Mosis justificari, per hunc omnis, qui credit, justificatur (Act. xiii. 38, 39). Nam in lege quoque et prophetis legimus: Si lis fuerit orta inter aliquos, et venerint ad judicium, judicent eos judices justificentque justum, et impient vel condemnent impium (Deut. xxv. 1). Et: Væ illis, qui justificant impium pro muneribus (Isa. v. 23).
2. Certissimum est autem, omnes nos esse natura peccatores et impios, ac coram tribunali Dei convictos impietatis et reos mortis. Justificari autem, id est, absolvi a peccatis et morte, a judice Deo, solius Christi gratia, et nullo nostro merito aut respectu. Quid enim apertius, quam quod Paulus dixit? Omnes peccaverunt, et destituuntur gloria Dei. Justificantur autem gratis per illius gratiam, per redemptionem, quæ est in Christo Jesu (Rom. iii. 23, 24).
3. Etenim Christus peccata mundi in se recepit et sustulit, divinæque justitiæ satisfecit. Deus ergo propter solum Christum passum et resuscitatum, propitius est peccatis nostris, nec illa nobis imputat, imputat autem justitiam Christi pro nostra: ita, ut jam simus non solum mundati a peccatis et purgati, vel sancti, sed etiam donati justitia Christi, adeoque absoluti a peccatis, morte vel condemnatione, justi denique ac hæredes vitæ æternæ. Proprie ergo loquendo, Deus solus nos justificat, et duntaxat propter Christum justificat, non imputans nobis peccata, sed imputans ejus nobis justitiam (2 Cor. v. 21; Rom. iv. 24, 25).
4. Quoniam vero nos justificationem hanc recipimus, non per ulla, opera, sed per fidem in Dei misericordiam et Christum, ideo docemus et credimus cum Apostolo, hominem peccatorem justificari sola fide in Christum, non lege, aut ullis operibus. Dicit enim Apostolus: Arbitramur, fide justificari hominem absque operibus legis (Rom. iii. 28). Item: Si Abraham ex operibus justificatus fait, habet, quod glorietur, sed non apud Deum. Quid enim Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, et imputatum est ei ad justitiam. At ei, qui non operatur, sed credit in eum, qui justificat impium, imputatur fides sua ad justitiam (Rom. iv. 2-5). Et iterum: Gratia estis servati per fidem, idque non ex vobis, Dei donum est. Non ex operibus, ne quis glorietur, etc. (Eph. ii. 8, 9). Ergo, quia fides Christum justitiam nostram recipit, et gratiae Dei in Christo omnia tribuit, ideo fidei tribuitur justificatio, maxime propter Christum, et non ideo, quia nostrum opus est. Donum enim Dei est. Ceterum nos Christum fide recipere multis ostendit Dominus, apud Joan. cap. vi. ubi pro credere ponit manducare, et pro manducare credere. Nam sicut manducando cibum recipimus, ita credendo participamus Christum.
5. Itaque justifications beneficium non partimur, partim gratiae Dei, vel Christo, partim nobis, aut dilectioni operibusve, vel merito nostro, sed insolidum gratiæ Dei in Christo per fidem tribuimus. Sed et non possent Deo placere dilectio et opera nostra, si fierent ab injustis; proinde oportet nos prius justos esse, quam diligamus aut faciamus opera justa. Justi vere efficimur, quemadmodum diximus, per fidem in Christum, mera gratia Dei, qui peccata nobis non imputat, sed justitiam Christi, adeoque fidem in Christum ad justitiam nobis imputat. Apostolus præterea apertissime dilectionem derivat ex fide, dicens: Finis præcepti est caritas, ex puro corde, conscientia bona, et fide non ficta (1 Tim. i. 5).
6. Quapropter loquimur in hac causa non de ficta fide, de inani et otiosa, aut mortua, sed de fide viva vivificanteque, quae propter Christum, qui vita est et vivificat, quern comprehendit, viva est et dicitur, ac se vivam esse vivis declarat operibus. Nihil itaque contra hanc nostram doctrinam pugnat Jacobus, qui de fide loquitur inani et mortua, quam quidam jactabant, Christum autem intra se viventem per fidem non habebant. Idem ille dixit, opera justificare, non contra dicens Apostolo (rejiciendus alioqui), sed ostendens Abrahamum vivam justificantemque fidem suam declaravisse per opera (Jac. ii.). Id quod omnes pii faciunt, qui tamen soli Christo, nullis suis operibus fidunt. Iterum enim Apostolus dixit: Vivo jam non ego, sed vivit in me Christus. Vitam autem, quam nunc vivo in carne, per fidem vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Non adspernor gratiam Dei. Nam si per legem est justitia: igitur Christus frustra mortuus est, etc. (Gal. ii. 20, 21).