CAP. XVIII.
De Ministris Ecclesiæ, ipsorumque Institutione et Officiis. [Conf. Aug., Art. XIV.]
1. Deus ad colligendam vel constituendam sibi Ecclesiam, eandemque gubernandam et conservandam, semper usus est ministris, iisque utitur adhuc, et utetur porro, quoad Ecclesia in terris fuerit. Ergo ministrorum origo, institutio et functio vetustissima et ipsius Dei, non nova aut hominum est ordinatio. Posset sane Deus sua potentia immediate sibi adjungere ex hominibus Ecclesiam, sed maluit agere cum hominibus per ministerium hominum. Proinde spectandi sunt ministri, non ut ministri duntaxat per se, sed sicut ministri Dei, utpote per quos Deus salutem hominum operatur. Unde cavendum monemus, ne ea, quæ sunt conversionis nostrae et institutionis, ita occultæ virtuti Spiritus Sanctum attribuamus, ut ministerium ecclesiasticum evacuemus. Nam convenit nos semper esse memores verborum Apostoli: Quomodo credent, de quo non audierunt? Quomodo autem audient absque prædicante? Ergo fides est ex auditu, auditus autem per Verbum Dei (Rom. x. 14, 17). Et quod Dominus dixit in Evangelio: Amen, amen, dico vobis, qui recipit, quemcunque misero, me recipit, qui autem me recipit, recipit eum, qui me misit (Joh. xiii. 20). Et quod vir Macedo per visionem Paulo in Asia agenti apparens, submonuit et dixit: Profectus in Macedoniam, sucurre nobis (Act. xvi. 9). Alibi enim idem Apostolus dixit: Dei sumus cooperarii, Dei agricolatio et ædificatio estis (1 Cor. iii. 9).
2. Rursus tamen et hoc cavendum est, ne ministris et ministerio nimium tribuamus, memores etiam hie verborum Domini, dicentis in Evangelio: Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum (Joh. vi. 44), et verborum Apostoli: Quis igitur est Paulus? quis autem Apollo, nisi ministri, per quos credidistis, et ut cuique Dominus dedit? Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus dedit incrementum. Itaque non qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui dat incrementum Deus (1 Cor. iii. 57). Credamus ergo, Deum Verbo suo nos docere foris per ministros suos, intus autem commovere electorum suorum corda ad fidem per Spiritum Sanctum; ideoque omnem gloriam totius hujus beneficii referendam esse ad Deum. Sed ea de re dictum est et primo capite hujus expositionis.
3. Et quidem ab initio mundi usus est Deus omnium praætantissimis in mundo (simplicibus quidem pluribus in mundana sapientia vel philosophia, sed excellentissimis in vera theologia) hominibus, Patriarchis videlicet, cum quibus non raro collocutus est per angelos. Fuerunt enim Patriarchæ sui seculi Prophetæ sive Doctores, quos Deus hoc nomine aliquot voluit secula vivere, ut essent veluti Patres et lumina orbis. Secutus est illos Moses cum Prophetis [177] per universum mundum celeberrimis.
4. Quid quod post hos misit Pater coelestis Filium suum unigenitum, doctorem mundi absolutissimum, in quo est abscondita divina illa sapientia, et in nos derivata, per sacratissimam simplicissimamque et omnium perfectissimam doctrinam. Allegit enim ille sibi discipulos, quos fecit Apostolos. Hi vero exeuntes in mundum universum collegerunt ubique ecclesias per prædicationem Evangelii, deinde vero per omnes mundi ecclesias ordinarunt pastores atque doctores, ex præcepto Christi, per quorum successores hucusque Ecclesiam docuit ac gubernavit. Itaque ut Deus veteri populo dedit Patriarchas una cum Mose et Prophetis: ita novi testamenti populo misit suum unigenitum Filium una cum Apostolis et doctoribus ecclesiæ.
5. Porro ministri novi populi variis nuncupantur appellationibus. Dicuntur enim Apostoli, Prophetæ, Evangelistæ, Episcopi, Presbyteri, Pastores atque Doctores (1 Cor. xii. 3; Eph. iv. 11). Apostoli nullo certo consistebant loco, sed per orbem varias colligebant ecclesias. Quæ, ubi jam constitutæ erant, desierunt esse Apostoli, ac subierunt quique in sua ecclesia in locum istorum pastores. Prophetæ quondam, præscii futurorum, vates erant: sed et Scripturas interpretabantur, quales etiam hodie adhuc inveniuntur. Evangelistæ appellabantur scriptores Evangelicæ historiæ, sed et præcones Evangelii Christi; quomodo et Paulus Timotheum jubet implere opus Evangelistæ. Episcopi vero sunt inspectores vigilesque Ecclesiæ, qui victum et necessaria ecclesiæ dispensant. Presbyteri sunt seniores, et quasi senatores patresque Ecclesiæ, gubernantes ipsam consilio salubri. Pastores ovile Domini et custodiunt, et ei de rebus prospiciunt necessariis. Doctores erudiunt, et veram fidem pietatemque docent. Licebit ergo nunc ecclesiarum ministros nuncupare Episcopos, Presbyteros, Pastores atque Doctores.
6. Subsequentibus porro temporibus, multo plures in Ecclesiam Dei inductæ sunt nuncupationes ministrorum in Ecclesia. Alii enim ordinati sunt Patriarchæ, alii Archiepiscopi, alii Suffraganei, item Metropolitani, Archipresbyteri, Diaconi quoque, Subdiaconi, Acoluthi, Exorcistæ, Cantores, Janitores, et nescio, qui alii, ut Cardinales, Præpositi, et Priores, Patres minores et majores, ordines majores et minores. At de his omnibus nihil sumus nos soliciti, quales olim fuerint, aut nunc sint. Sufficit nobis Apostolica de ministris doctrina.
7. [Conf. Aug., de Abus. 6.] Ita cum sciamus certo, monachos et monachorum ordines vel sectas neque a Christo, neque ab Apostolis esse institutas; docemus, nihil eas ecclesiæ Dei utiles esse, imo perniciosas. Tametsi enim quondam (cum essent solitarii, et manibus sibi victum quærerent, nec ullis essent oneri, sed pastoribus ecclesiarum ubique parerent, ut laici) fuerint tolerabiles, tamen nunc, quales sint, videt et sentit universus orbis. Prætexunt nescio quæ vota et vivunt votis suis vitam prorsus contrariam: ut prorsus optimi eorum inter eos numerari mereantur, de quibus dixit Apostolus: Audimus quosdam versantes inter vos inordinate, nihil operis facientes, sed curiose agentes. Tales ergo nos in nostris ecclesiis nec habemus, nec in ecclesiis Christi habendos esse docemus (2 Thess. iii. 11, 12).
8. Nemo autem honorem ministerii ecclesiastici usurpare sibi, id est, ad se largitionibus, aut ullis artibus, aut arbitrio proprio, rapere debet. Vocentur et eligantur electione ecclesiastica et legitima ministri ecclesiæ: id est, eligantur religiose ab Ecclesia, vel ad hoc deputatis ab Ecclesia, ordine justo, et absque turba, seditionibus et contentione. Eligantur autem non quilibet, sed homines idonei, eruditione justa et sacra, eloquentia pia, prudentiaque simplici, denique moderatione et honestate vitæ insignes, juxta canonem Apostolicum, qui ab Apostolo contexitur in 1 ad Tim. iii. et ad Tit. i. Et qui electi sunt, ordinentur a senioribus cum orationibus publicis, et impositione manuum. Damnamus hic omnes, qui sua sponte currunt, cum non sint electi, missi, vel ordinati (Jer. xxiii. 32). Damnamus ministros ineptos, et non instructos donis pastori necessariis.
9. Interim agnoscimus, quorundam in veteri Ecclesia pastorum simplicitatem innocuam plus aliquando profuisse ecclesiæ, quam quorundam eruditionem variam, exquisitam, delicatamque, sed paulo fastnosiorem. Unde ne hodie quidem rejicimus simplicitatem quorundam probam, nec tamen omnino imperitam.
10. Nnncupant sane Apostoli Christi omnes in Christum credentes sacerdotes, sed non ratione ministerii, sed quod per Christum omnes fideles facti reges et sacerdotes, offerre possumus spirituales Deo hostias (Exod. xix. 6; 1 Pet. ii. 9; Apoc. i. 6). Diversissima ergo inter se sunt sacerdotium et ministerium. Illud enim commune est Christianis omnibus, ut modo diximus, hoc non item. Nec e medio sustulimus ecclesiæ ministerium, quando repudiavimus ex Ecclesia Christi sacerdotium papisticum.
11. Equidem in Novo Testamento Christi non est amplius tale sacerdotium, quale fuit in populo veteri, quod unctionem habuit externam, vestes sacras et cærimonias plurimas: quæ typi fuerunt Christi, qui illa omnia veniens et adimplens abrogavit. Manet autem ipse solus sacerdos in æternum (Ebr. v. 6); cui ne quid derogemus, nemini inter ministros sacerdotis vocabulum communicamus. Ipse enim Dominus noster non ordinavit ullos in Ecclesia Novi Testamenti sacerdotes, qui accepta potestate a suffraganeo, offerant quotidie hostiam, ipsam inquam carnem et ipsum sanguinem Domini pro vivis et mortuis, sed qui doceant et sacramenta administrent. Paulus enim simpliciter et breviter, quid sentiamus de Novi Testamenti vel de Ecclesiæ Christianæ ministris, et quid eis tribuamus, exponens: Sic nos æstimet homo, inquit, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei (1 Cor. iv. 1). Proinde vult Apostolus, ut de ministris sentiamus, tanquam de ministris. Huperetas vero nuncupavit Apostolus subremigatores, qui ad nauclerum unice respiciunt, vel homines non sibi, nec suo arbitrio, sed aliis viventes, Dominis inquam suis, a quorum mandatis omnino dependent. Nam minister Ecclesiæ totus et in omnibus suis officiis non suo arbitrio indulgere, sed illud duntaxat exsequi jubetur, quod in mandatis habet a suo Domino. Et in præsenti, quis sit Dominus, exprimitur, Christus, cui in omnibus ministerii negotiis sunt mancipati ministri.
12. Adjicit præterea, quo ministerium plenius explanet, ministros Ecclesiæ oeconomos esse vel dispensatores mysteriorum Dei. Mysteria vero Dei multis in locis, imprimis ad Eph. iii. 3 appellavit Paulus Evangelium Christi. Mysteria nuncupavit etiam vetustas Christi sacramenta. Proinde in hoc sunt vocati ministri Ecclesiæ, ut Evangelium Christi adnuncient fidelibus, et sacramenta administrent. Alibi enim legimis in Evangelio de fideli servo et prudente, quod eum Dominus constituit super familiam suam, ut tempore opportuno det ei cibum suum (Luc. xii. 42). Rursus proficiscitur alibi in Evangelio peregre homo, relinquens domum, et in hac dat servis suis potestatem vel substantiam suam, et suum cuique opus (Matt. xxv. 14 sqq.).
13. [Conf. Aug., de Abus. 7.] Nunc ergo commode dicemus etiam quædam de potestate et officio ministrorum Ecclesiæ. De potestate hac operosius quidam disputarunt, subdideruntque suæ potestati omnia in terris summa, idque contra mandatum Domini, qui suis dominium prohibuit, humilitatem autem maximopere commendavit (Luc. xxii. 25; Matt. xviii. 1 sqq.; xx. 25). Revera alia quidem potestas est mera et absoluta, quæ et juris vocatur. Ea potestate Christo Domino universorum subjecta sunt omnia: sicuti ipse testatus est et dixit: Data est mihi potestas in coelo et in terra (Matt. xxviii. 18). Et iterum: Ego sum primus et novissimus, ecce sum vivens in sæcula sæculorum, et habeo claves inferni et mortis (Apoc. i. 17, 18). Item: Ipse habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit, claudit, et nemo aperit (Apoc. iii. 7).
14. Hanc potestatem sibi servat Dominus, nec in alium quemquam transfert, ut ipse deinceps otiosus adsistat, operantibus ministris spectator. Jesaias enim: Clavem domus David, inquit, ponam super humerum ejus (Jes. xxii. 22), et iterum: Cujus imperium erit super humerum ejus (Jer. ix. 6). Nam gubernationem non injicit aliis in suos humeros, sed servat et utitur adhuc potestate sua, gubernans omnia. Alia porro potestas est officii vel ministerialis, limitata ab eo, qui plena utitur potestate. Ea ministerio, quam imperio similior est. Concedit enim Dominus aliquis oeconomo suo potestatem in domum suam, quo nomine et claves dat, quibus intromittat in domum, vel ex domo excludat, quos Dominus vel intromitti vult, vel excludi. Juxta hanc potestatem facit minister ex officio, quod a Domino jussus est facere: et Dominus ratum habet, quod facit, ipsumque ministri sui factum, perinde ut suum vult æstimari atque agnosci.
15. Quo nimirum pertinent illæ Evangelicæ sententiæ: Dabo tibi claves regni coelorum, et, quicquid adligaveris aut solveris in terra, adligatum aut solutum erit in cælis (Matt. xvi. 19). Item: Quorumcunque remiseritis peccata, remittentur eis, et quorumcunque retinueritis peccata, retenta erunt (Joh. xx. 23). Nisi vero minister res omnes ita expediverit, sicut jussus est a Domino suo, sed limites fidei transilieret, sane irritum habetur a Domino, quod fecit. Proinde potestas ecclesiastica ministrorum Ecclesiæ est functio illa, qua ministri Ecclesiam Dei gubernant quidem, verum omnia in Ecclesia sic faciunt, quemadmodum verbo suo præscripsit Dominus: quæ cum facta sunt, fideles tanquam ab ipso Domino facta reputant. Et de clavibus antea quoque dictum est nonihil.
16. Data est autem omnibus in Ecclesia ministris una et æqualis potestas sive functio. Certe ab initio Episcopi vel Presbyteri Ecclesiam communi opera gubernaverunt; nullus alteri se prætulit, aut sibi ampliorem potestatem dominiumve in coëpiscopos usurpavit. Memores enim verborum Domini: Qui voluerit inter vos primus esse, sit vester servus (Luc. xxii. 26); continuerunt se in humilitate, et mutuis officiis juverunt se invicem in gubernanda et conservanda Ecclesia. Interea propter ordinem servandum, unus aut certus aliquis ministrorum coetum convocavit, et in coetu res consultandas proposuit, sententias item aliorum collegit, denique, ne qua oriretur confusio, pro virili cavit.
17. Sic legitur fecisse in Actis App. S. Petrus, qui tamen ideo nec aliis fuit præpositus, nec potestate majore ceteris præditus. Rectissime enim Cyprianus, martyr, de simplicitate clericorum: Hoc erant utique, inquit, et ceteri Apostoli, quod fuit Petrus, pari consortio præditi et honoris et potestatis; sed exordium ab initate proficiscitur, ut Ecclesia una monstretur. Refert item S. Hieronymus non disparia in Comment, ad Ep. ad Tit. Pauli, et dicit: Antequam diaboli instinctu studia in religione fierent, communi Presbyterorum consilio Ecclesiæ gubernabantur, postquam vero unusquisque eos, quos baptizaverat, suos putabat, non Christi, decretum est, ut unus de Presbyteris electus superponeretur ceteris, ad quem omnis ecclesiæ cura pertineret, et schismatum semina tollerentur. Hoc tamen decretum Hieronymus non pro divino venditat. Mox enim subjicit: Sicut Presbyteri sciunt, se ex ecclesiæ consuetudine, ei, qui sibi præpositus fuerit, esse subjectos: ita Episcopi noverint, se magis consuetudine, quam dispositionis Dominicæ veritate, Presbyteris esse majores, et in commune debere Ecclesiam regere. Hæc ille. Ideoque nemo jure prohibuerit ad veterem Ecclesiæ Dei constitutionem redire, et illam præ humana consuetudine recipere.