A Brighter Day Begins with His Word.

Creeds of Christendom • VOLUME 3

CAP. XIX.

Schaff, Philip • Public Domain (CCEL text metadata)

18. Officia ministrorum sunt varia, quæ tamen plerique ad duo restringunt, in quibus omnia alia comprehenduntur, ad doctrinam Christi Evangelicam, et ad legitimam sacramentorum administrationem. Ministrorum enim est congregare coetum sacrum, in hoc exponere Verbum Dei, et universam doctrinam accommodare ad rationem usumque Ecclesiæ, ut ea, quæ docentur, prosint auditoribus, et ædificent fideles. Ministrorum, inquam, est, docere imperitos, hortari item, et urgere ad progrediendum in via Domini cessantes, aut etiam tardius procedentes, consolari item et confirmare pusillanimes, munireque contra Satanæ tentationes varias, corripere peccantes, revocare in viam errantes, lapsos erigere, contradicentes revincere, lupos denique ab ovili Dominico abigere, scelera item et sceleratos prudenter et graviter increpare, neque connivere aut tacere ad conscelerationem: sed et sacramenta administrare, usumque eorum justum commendare, et omnes ad illa percipienda per sanam doctrinam præparare, in unitate quoque sancta fideles conservare, et schismata prohibere, denique catechisare rudes, pauperum necessitatem commendare ecclesiæ, ægrotantes et variis impexos tentationibus visitare, instruere, et in via vitæ retinere: præterea orationes publicas, vel supplicationes necessitatis tempore, una cum jejunio, id est, abstinentia sancta procurare; et omnia quæ pertinent ad ecclesiarum tranquillitatem, pacem et salutem, quam diligentissime curare.

19. Ut autem hæc omnia rectius faciliusque possit minister præstare, requiritur ab eo imprimis, ut sit Dei timens, oret sedulo, lectioni sacræ intendat, et in omnibus et semper vigilet, et puritate vitæ omnibus præluceat.

20. Cumque omnino oporteat esse in Ecclesia disciplinam, et apud veteres quondam usitata fuerit excommunicatio, fuerintque judicia ecclesiastica in populo Dei, in quibus per viros prudentes et pios exercebatur hæc disciplina, ministrorum quoque fuerit, ad ædificationem, disciplinam moderari hanc, pro conditione temporum, status publici, ac necessitate. Ubi semper tenenda est regula, omnia fieri debere ad ædificationem, decenter, honeste, sine tyrannide et seditione. Apostolus enim testatur: Sibi a Deo traditam esse in Ecclesia potestatem ad ædificationem et non ad destructionem (2 Cor. x. 8). Nam ipsemet Dominus vetuit, lolium in agro Dominico eradicari, quando periculum sit, ne et triticum evellatur (Matt. xiii. 29).

21. Ceterum exsecramur in præsenti Donatistarum errorem, qui doctrinam et administrationem sacramentorum, vel efficacem vel inefficacem, ex mala vel bona ministrorum vita æstimant. Scimus enim, vocem Christi audiendam esse vel ex malorum ministrorum ore. Quando ipse Dominus dixit: Quæ dicunt, facite, secundum opera autem eorum nolite facere (Matt. xxiii. 3). Scimus, sacramenta ex institutione et per Verbum Christi sanctificari, et efficacia esse piis, tametsi offerantur ab indignis ministris. De qua re ex Scripturis multa contra Donatistas disputavit beatus Dei servus Augustinus.

22. Atqui debet interim justa esse inter ministros disciplina. Inquirendum enim diligenter in doctrinam et vitam ministrorum, in synodis. Corripiendi sunt peccantes a senioribus, et in viam reducendi, si sunt sanabiles, aut deponendi, et velut lupi abigendi sunt per veros Pastores a grege Dominico, si sunt incurabiles. Si enim sint pseudodoctores, minime ferendi sunt. Neque vero et oecumenica improbamus concilia, si ad exemplum celebrentur Apostolicum, ad Ecclesiæ salutem, non perniciem.

23. Ministri quoque fideles omnes, ut boni operarii, mercede sua digni sunt, nec peccant, quando stipendium omniaque interim necessaria pro se et sua familia accipiunt. Nam Apostolus ostendit, hæc jure dari ab Ecclesia, et accipi a ministris, in 1 ad Cor. ix. et 1 ad Tim. v. et alibi quoque. Confutati sunt autem Apostolica doctrina et Anabaptistæ, qui ministros ex ministerio suo viventes damnant, et conviciis proscindunt.

CAP. XIX.

De Sacramentis Ecclesiæ Christi. [Conf. Aug., Art. XIII.]

1. Prædicationi verbi sui adjunxit Deus mox ab initio, in Ecclesia sua, sacramenta vel signa sacramentalia. Ita enim clare testatur universa Scriptura sacra. Sunt autem sacramenta symbola mystica, vel ritus sancti aut sacræ actiones, a Deo ipso institutæ, constantes verbo suo, signis, et rebus significatis, quibus in Ecclesia summa sua beneficia, homini exhibita, retinet in memoria, et subinde renovat, quibus item promissiones suas obsignat, et quæ ipse nobis interius præstat, exterius repræsentat, ac veluti oculis contemplanda subjicit, adeoque fidem nostram, Spiritu Dei in cordibus nostris operante, roborat et auget: quibus denique nos ab omnibus aliis populis et religionibus separat, sibique soli consecrat et obligat, et quid a nobis requirat, significat.

2. Et sunt quidem alia veteris, alia novi populi sacramenta. Veteris populi sacramenta fuerunt circumcisio, et agnus paschalis, qui immolabatur: quo nomine ad sacrificia refertur, quæ fuerunt celebrata ab origine mundi. Novi populi sacramenta sunt baptismus, et coena Dominica. Sunt, qui septem sacramenta novi populi numerent. Ex quibus nos poenitentiam, ordinationem ministrorum, non papisticam quidem illam, sed Apostolicam, et matrimonium agnoscimus instituta esse Dei utilia, sed non sacramenta. Confirmatio et extrema unctio inventa sunt hominum, quibus nullo cum damno carere potest Ecclesia. Neque illa nos in nostris ecclesiis habemus. Nam habent illa quædam, quæ minime probare possumus. Nundinationem omnem, quam exercent Romanenses in dispensatione sacramentorum, omnino execramur.

3. Auctor autem sacramentorum omnium non est homo ullus, sed Deus solus. Homines sacramenta instituere non possunt. Nam pertinent illa ad cultum Dei. At hominum non est, instituere et formare cultum Dei; sed traditum a Deo recipere et custodire. Præterea habent symbola promissiones adjunctas, quæ requirunt fidem. Fides autem solo Dei Verbo innititur. Et Verbum Dei habetur instar tabularum vel literarum, sacramenta vero instar sigillorum: quæ literis Deus adpendit solus. Et ut Deus sacramentorum auctor est, ita perpetuo operatur in Ecclesia, in qua rite peraguntur sacramenta: adeo ut fideles, cum a ministris sacramenta percipiunt, agnoscant, operari Deum in suo instituto, ideoque sacramenta perinde, ac ex ipsius Dei manu percipere, et ipsis ministri vitium (si quod insigne ipsi insit) non obesse, quando agnoscant, sacramentorum integritatem dependere ab institutione Domini. Unde etiam discriminant aperte in administratione sacramentorum inter Dominum ipsum, et Domini ministrum, confitentes, sacramentorum res dari ab ipso Domino, symbola autem a Domini ministris.

4. Ceteram præcipuum illud, quod in omnibus sacramentis proponitur a Deo, et attenditur a piis omnibus omnium temporum (quod alii nuncupant substantiam et materiam sacramentorum) Christus est Servator, hostia illa unica, agnus item ille Dei mactatus ab origine mundi, petra quoque illa, de qua omnes majores nostri biberunt, per quem electi omnes circumciduntur sine manibus, per Spiritum Sanctum, abluunturque a peccatis suis omnibus, et aluntur vero corpore et sanguine Christi ad vitam æternam.

5. Et quantum quidem attinet ad illud, quod in sacramentis est præecipuum et res ipsa, paria sunt utriusque populi sacramenta. Nam Christus unicus Mediator et Servator fidelium utrobique est illud præcipuum et ipsa res sacramentorum. Unus et idem Deus, utrobique horum est auctor. Utrique populo data sunt illa, ut signa adeoque obsignationes gratiæ et promissionum Dei, quæ in memoriam reducant, reparentque maxima Dei beneficia, quibus item fideles ab omnibus aliis orbis religionibus sejungerentur, denique quæ spiritualiter per fidem perciperentur, et percipientes obstringerent Ecclesiæ, et ipsos sui admonerent officii. In his inquam et similibus non disparia sunt utriusque populi sacramenta, quæ tamen in signis sunt di versa.

7. Certe cum Christus verus Messias nobis sit exhibitus, et abundantia gratiæ [178] effusa in populum Novi Testamenti, abrogata sunt utique, ac desierunt veteris populi sacramenta, et subrogata sunt Novi Testamenti symbola, in locum circumcisionis, baptismus, et in locum agni Paschalis sacrificiorumque, coena Dominica.

8. Sicut autem quondam sacramenta constabant verbo, signo et re significata, ita nunc quoque iisdem veluti partibus absolvuntur. Nam Verbo Dei fiunt, quæ antea non fuerunt, sacramenta. Consecrantur enim Verbo et sanctificata esse ostenduntur ab eo, qui instituit. Et sanctificare vel consecrare est, rem aliquam Deo sacrisque usibus dedicare, h. e. a communi vel profano usu segregare et sacro usui destinare. Sunt enim in sacramentis signa petita ex usu vulgari, res externæ et visibiles. In baptismo enim signum est elementum aquæ, ablutioque illa visibilis, quæ fit per ministrum. Res autem significata est regeneratio vel ablutio a peccatis. In coena vero Domini signum est panis et vinum, sumptum ex communi usu cibi et potus. Res autem significata est ipsum traditum Domini corpus, et sanguis ejus effusus pro nobis, vel communio corporis et sanguinis Domini. Proinde aqua, panis et vinum sua natura, et extra institutionem divinam ac usum sanctum, duntaxat id sunt, quod esse dicuntur, et experimur. Ceterum, si accedat Domini Verbum, cum invocatione divini nominis, et renovatione primæ institutionis et sanctificationis, signa ista consecrantur, et sanctificata a Christo esse ostenduntur. Manet enim semper efficax in Ecclesia Dei prima Christi institutio et consecratio sacramentorum adeo ut, qui non aliter celebrent sacramenta, quam ipse Dominus ab initio instituit, fruantur etiam nunc prima illa consecratione omnium præstantissima. Et ideo recitantur in celebratione sacramentorum ipsa verba Christi.

9. Et quoniam Verbo Dei discimus, quod signa haec in alium finem sint instituta a Domino, quam usurpentur vulgo, ideo docemus, signa nunc in usu sacro usurpare rerum signatarum vocabula, nec appellari amplius aquam tantum, panem et vinum, sed etiam regenerationem vel lavacrum renovationis, item corpus et sanguinem Domini, vel symbola aut sacramenta corporis et sanguinis Domini; non quod symbola mutentur in res siguificatas, et desinant esse id, quod sunt sua natura. Alioqui enim sacramenta non essent, quæ re significata duntaxat constarent, signa non essent: sed ideo usurpant signa rerum nomina, quod rerum sacrarum sint symbola mystica, et signa et res significatæ inter se sacramentaliter conjungantur, conjungantur inquam, vel uniantur per significationem mysticam, et voluntatem vel consilium ejus, qui sacramenta instituit.

10. Non enim aqua, panis et vinum sunt signa vulgaria, sed sacra. Et qui instituit aquam baptismi, non ea voluntate consilioque instituit, ut fideles aqua duntaxat baptismi perfundantur: et qui jussit in coena sacra panem edere, et vinum bibere, non hoc voluit, ut fideles panem et vinum tantum percipiant sine mysterio, sicut domi suæ panem manducant, sed ut rebus quoque significatis spiritualiter communicent, et vere per fidem abluantur a peccatis, et Christo participent.

11. Idcirco minime probamus eos, qui sanctificationem sacramentorum attribuunt, nescio, quibus characteribus, et recitationi, vel virtuti verborum pronuntiatorum a consecratore, [179] et qui habeat intentionem consecrandi, aut rebus aliis adventitiis, quæ neque Christi, neque Apostolorum, vel verbo, vel exemplo nobis traduntur. Neque probamus eorum quoque doctrinam, qui de sacramentis perinde loquuntur, ut signis communibus, non sanctificatis aut efficacibus. Neque eos probamus, qui propter invisibilia aspernantur in sacramentis visibilia, adeoque signa sibi credunt fore supervacanea, quod rebus se jam frui arbitrantur, quales Messaliani fuisse dicuntur. Neque vero approbamus istorum quoque doctrinam, qui docent, gratiam et res significatas signis ita alligari et includi, ut quicunque signis exterius participent, etiam interius gratiæ rebusque significatis participes sint, quales quales sint.

12. Interim sicut a dignitate vel indignitate ministrorum non æstimamus integritatem sacramentorum, ita neque a conditione sumentium. Agnoscimus enim sacramentorum integritatem ex fide vel veritate meraque bonitate Dei dependere. Sicut enim Verbum Dei manet verum Verbum Dei, quo non tantum verba nuda recitantur, dum prædicatur, sed simul a Deo offeruntur res verbis significatæ, vel adnunciatæ, tametsi impii vel increduli verba audiant, et intelligant, rebus tamen significatis non perfruantur: eo quod vera fide non recipiant: Ita sacramenta verbo, signis et rebus significatis constantia, manent vera et integra sacramenta, non tantum significantia res sacras, sed Deo offerente etiam res significatas, tametsi increduli res oblatas non percipiant. Fit hoc non dantis aut offerentis Dei vitio, sed hominum sine fide illegitimeque accipientium culpa: Quorum incredulitas fidem Dei irritam non facit (Rom. iii. 3).

13. Porro cum mox ab initio, quando expositum est, quid sint sacramenta, pariter et obiter explicatum sit, ad quid sint instituta; non est, quod semel dicta cum molestia repetantur. Consequenter ergo sigillatim dicemus de novi populi sacramentis.

CAP. XX.

De Sancto Baptismo. [Conf. Aug., Art. IX.]

1. Baptismus a Deo institutus et consecratus est, primusque baptizavit Joannes, qui Christum aqua in Jordano tinxit. Inde defluxit ad Apostolos, qui et ipsi aqua baptizarunt. Jussit hos manifeste Dominus Evangelium prædicare, et baptizare in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (Matt. xxviii. 19); et Petrus ad Judæos interrogantes, quid facere deberent? dixit in Actis: Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, ad remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus Sancti (Act. ii. 37, 38). Unde a nonnullis baptismus nuncupatus est signum initiale populi Dei, utpote quo initiantur Deo electi Dei.

2. Unus est duntaxat baptismus in Ecclesia Dei, et satis est semel baptizari vel initiari Deo. Durat autem semel susceptus baptismus per omnem vitam, et est perpetua obsignatio adoptionis nostræ. Etenim baptizari in nomine Christi est: inscribi, initiari et recipi in foedus atque familiam adeoque in hæreditatem filiorum Dei, imo, jam nunc nuncupari nomine Dei, id est, appellari filium Dei, pnrgari item a sordibus peccatorum, et donari varia Dei gratia ad vitam novam et innocentem. Baptismus ergo in memoria retinet et reparat ingens Dei beneficium generi mortalium præstitum.

Historical source record →