CAP. XXIV.
De Feriis, Jejuniis, Ciborumque Delectu. [Conf. Aug., De Abus. 5.]
1. Quamquam religio tempori non alligetur, non potest tamen absque justa temporis distinctione vel ordinatione plantari et exerceri. Deligit ergo quævis ecclesia sibi tempus certum ad preces publicas et Evangelii prædicationem, nec non sacramentorum celebrationem. Non licet autem cuivis pro suo arbitrio Ecclesiæ ordinationem hanc convellere. Ac nisi otium justum concedatur religionis externæ exercitio, abstrahuntur certe ab eo negotiis suis homines.
2. Unde videmus in ecclesiis vetustis, non tantum certas fuisse horas in septimana constitutas coetibus, sed ipsam diem dominicam ab ipsis Apostolorum temporibus, iisdem sacroque otio fuisse consecratam: quod etiam nunc recte propter cultum et caritatem, ab ecclesiis nostris custoditur. Observationi Judaicæ et superstitionibus nihil hic permittimus. Neque enim alteram diem altera sanctiorem esse credimus, neque otium Deo per se probari existimamus, sed et dominicam non sabbatum libera observatione celebramus.
3. Præterea si ecclesiæ pro Christiana libertate memoriam dominicæ nativitatis, circumcisionis, passionis et resurrectionis, ascensionis item in coelum, et missionis Sancti Spiritus in discipulos religiose celebrent, maximopere approbamus. Festa vero hominibus aut divis instituta non probamus. Et sane pertinent feriæ ad tabulam legis primam, et sunt solius Dei: denique habent feriæ divis institutæ et a nobis abrogatæ, absurda, inutilia, minimeque toleranda plurima. Interim fatemur non inutiliter sanctorum memoriam, suo loco et tempore in sacris concionibus populo commendari, et omnibus sancta exempla sanctorum imitanda proponi.
4. Quanto vero gravius accusat Christi Ecclesia crapulam, ebrietatem, et omnem libidinem ac intemperantiam, tanto vehementius commendat nobis jejunium Christianum. Est enim jejunium aliud nihil, quam abstinentia et temperantia piorum, disciplina item, custodia, et castigatio carnis nostræ, pro necessitate præsenti suscepta, qua humiliamur coram Deo, et carni sua fomenta detrahimus, quo facilius libentiusque spiritui pareat. Proinde non jejunant, qui istorum nullam rationem habent, sed jejunare se credunt, si semel in die farciant ventrem, et certo vel præscripto tempore a certis abstineant cibis, existimantes, hoc opere operato se Deo placere et bonum opus facere. Jejunium est adminiculum orationis sanctorum ac virtutum omnium. Non placuit Deo (ut videre est in Prophetarum libris), jejunium, quo a cibo non a sceleribus jejunabant Judæi.
5. Est autem publicum jejunium, et privatum. Celebrarunt olim jejunia publica calamitosis temporibus rebusque Ecclesiæ afflictis. Abstinebant in universum a cibo ad vesperam usque. Totum autem hoc tempus impendebant precibus sacris cultuique Dei et poenitentiæ. Parum hæc abfuerunt a luctu: et frequens fit horum mentio in Prophetis, præcipue apud Joëlem (cap. ii.). Celebrari debet hujusmodi jejunium etiam hodie in rebus Ecclesiæ difficilibus. Privata jejunia suscipiuntur abs quovis nostrum, prout quisque senserit detrahi spiritui. Hactenus enim fomenta carni detrahit.
6. Omnia jejunia proficisci debent ex libero, spontaneoque spiritu et vere humiliato, nec composita esse ad plausum vel gratiam hominum consequendam, multo minus eo, ut per ipsa velit homo justitiam demereri. Jejunet autem in hunc finem quilibet, ut fomenta carni detrahat, et ferventius Deo inserviat.
7. Quadragesimale jejunium vetustatis habet testimonia, sed nulla ex literis Apostolicis: ergo non debet, nec potest imponi fidelibus. Certum est, quondam varias fuisse jejuniorum formas vel consuetudines. Unde Irenæus, scriptor vetustissimus, Quidam, inquit, putant uno tantum die observari debere jejunium, alii duobus, alii vero pluribus, nonnulli etiam quadraginta diebus. Quæ varietas observantiæ, non nostris nunc demum temporibus coepit, sed multo ante noe, ex illis, ut opinor, qui non simpliciter, quod ab initio traditum est, tenentes, in alium morem, vel per negligentiam, vel per imperitiam postmodum decidere. Sed et Socrates historicus, Quia lectio nulla, inquit, de hoc invenitur antiqua, puto, Apostolos hoc singulorum reliquisse sententiæ, ut unusquisque operetur, non timore et necessitate, quod bonum est.
8. Jam vero, quoad delectum ciborum attinet, in jejuniis arbitramur omne id detrahendum esse carni, unde redditur ferocior, et quo delectatur impensius, unde existunt fomenta carni, sive pisces sint, sive carnes, sive aromata, delitiæve aut præstantia vina. Alioqui scimus, creaturas Dei omnes conditas esse in usus et servitia hominum. Omnia, quæ condidit Deus, bona sunt (Gen. i. 31), et citra delectum, cum timore Dei et justa moderatione usurpanda. Apostolus enim, Omnia, inquit, mundis munda sunt (Tit. i. 15). Item: Omne, quod in macello venditur, edite, nihil interrogantes propter conscientiam (1 Cor. x. 25). Idem Apostolus nominat doctrinam eorum, qui jubent abstinere a cibis, doctrinam dæmoniorum. Cibos enim creasse Deum ad sumendum cum gratiarum actione fidelibus, et his, qui cognoverunt veritatem, quod quidquid creavit Deus, bonum sit, et nihil rejiciendum, si sumatur cum gratiarum actione, etc. (1 Tim. iv. 1, 3, 4). Idem ad Colossenses reprobat eos, qui nimia abstinentia, sibi comparare volunt existimationem sanctitatis (Coloss. ii. 21, 23). Nos itaque in universum reprobamus Tatianos et Encratitas, omnes denique Eustathii discipulos, contra quos congregata est Gangrensis synodus.