A Brighter Day Begins with His Word.

Creeds of Christendom • VOLUME 3

CAP. XXII.

Schaff, Philip • Public Domain (CCEL text metadata)

CAP. XXII.

De Coetibus Sacris et Ecclesiasticis.

1. Tametsi omnibus sacras literas privatim legere domi, et instruendo ædificare mutuum in vera religione liceat; ut tamen legitime adnuncietur verbum Dei populo, et preces ac supplicationes fiant publice, sacramenta item celebrentur legitime, et collecta Ecclesiæ fiat in pauperes et omnes Ecclesiæ necessarios sumtus faciendos, aut usus sustentandos, necessarii sunt omnino coetus sacri, vel ecclesiastici fidelium conventus. Constat enim, in Ecclesia Apostolica et primitiva hujusmodi coetus esse ab omnibus piis frequentatos.

2. Quotquot hos aspernantur, et ab his sese segregant, religionem veram contemnunt, urgendique sunt a pastoribus et piis magistratibus, ne contumacius se segregare, et coetus sacros aversari pergant. Sint vero coetus ecclesiastici non occulti et obscuri, sed publici atque frequentes, nisi, persecutio hostium Christi et Ecclesiæ non sinat esse publicos. Scimus enim, quales fuerint quondam primitivæ Ecclesiæ coetus in abditis locis, sub tyrannide Romanorum principum.

3. Sint autem loca, in quibus coëunt fideles, honesta et Ecclesiæ Dei per omnia commoda. Deligantur ergo ædes amplæ, aut templa. Repurgentur tamen ab iis rebus omnibus, quæ Ecclesiam non decent. Instruantur autem omnia pro decoro, necessitate et honestate pia, ne quid desit, quod requiritur ad ritus et usus Ecclesiæ necessarios.

4. Sicut autem credimus, Deum non habitare in templis manu factis, ita propter verbum Dei et usus sacros scimus, loca Deo cultuique ejus dedicata non esse profana sed sacra, et qui in his versantur, reverenter et modeste conversari debere, utpote qui sint in loco sacro, coram Dei conspectu et sanctorum angelorum ejus. Longe itaque a templis et oratoriis Christianorum repellendus, est omnis vestium luxus, omnis superbia, et omnia, quæ humilitatem, disciplinam et modestiam dedecent christianam. Ac verus templorum ornatus non constat ebore, auro et gemmis, sed frugalitate, pietate, virtutibusque eorum, qui versantur in templo. Omnia autem decenter et ordine fiant in Ecclesia, omnia denique fiant ad ædificationem. Taceant ergo omnes peregrinæ linguæ in coetibus sacris. Omnia proponantur lingua vulgari, et quæ eo in loco ab hominibus in coetu intelligatur.

CAP. XXIII.

De Precibus Ecclesiæ, Cantu et Horis Canonicis.

1. Licet sane privatim precari quavis lingua quam quis intelligat, sed publicæ preces in sacris coetibus vulgari lingua vel omnibus cognita fieri debent. Oratio fidelium omnis per solum Christi interventum soli Deo fundatur ex fide et caritate. Divos coelites invocare, aut his uti pro intercessoribus, prohibet sacerdotium Christi Domini et vera religio. Orandum est autem pro magistratu, pro regibus aut omnibus in eminentia constitutis, pro ministris Ecclesiæ et omnibus necessitatibus ecclesiarum. In calamitatibus vero et potissimum Ecclesiæ, absque intermissione, et privatim et publice precandum est.

2. Sponte item precandum est, non coacte, neque pro ullo pretio. Neque decet orationem superstitiose adstrictam esse loco, quasi alibi non liceat, nisi in templo precari. Neque oportet preces publicas, quoad formam et tempus, in omnibus ecclesiis esse pares. Libertate enim sua utantur Ecclesiæ quælibet. Socrates in historia, In omnibus, ubique regionibus, inquit, non poteris invenire duas ecclesias, quæ orando plene consentiant. Hujusmodi discrepantiæ autores eos esse puto, qui singulis temporibus ecclesiis præfuerunt. Si tamen sunt congruentes, maximopere commendandum id et aliis imitandum videtur.

3. Sed et modum esse decet, ut in re quavis, ita et in precibus publicis, ne nimis sint prolixæ et molestæ. Cedant ergo potiores partes in coetibus sacris doctrinæ evangelicæ, caveaturque, ne nimis prolixis precibus fatigetur in coetu populus, ut cum audienda est prædicatio Evangelii, vel egredi ex coetu, vel hunc in universum solvi cupiant defatigati. Talibus in concione nimis videtur prolixum esse, quod alias succinctum est satis. Nam et concionatores modum tenere decet.

4. Sic et cantus in coetu sacro est moderandus, ubi is est in usu. Cantus, quem Gregorianum nuncupant, plurima habet absurda: unde rejectus est merito a nostris et pluribus ecclesiis. Si ecclesiæ sunt, quæ orationem fidelem legitimamque habent, cantum autem nullum habent, condemnari non debent. Non enim canendi commoditatem omnes habent ecclesiæ. Ac certum est ex testimoniis vetustatis, ut cantus usum fuisse vetustissimum in orientalibus ecclesiis, ita sero tandem receptum esse ab occidentalibus.

5. Horas canonicas, id est, preces ad certas in die horas compositas, a Papistis cantatas aut recitatas, nescivit vetustas: quod ex ipsis horarum lectionibus et argumentis pluribus demonstrari potest. Sed et absurda non pauca habent, ut nihil dicam aliud, proinde omittuntur recte ab ecclesiis substituentibus in locum ipsarum res salutares Ecclesiæ Dei universæ.

Historical source record →