V.
Talibus autem enormibus peccatis Deum valde offendunt, reatum mortis incurrunt, Spiritum S. contristant, fidei exercitium interrumpunt, conscientiam gravissime vulnerant, sensum gratiæ nonnunquam ad tempus amittunt: donec per seriam resipiscentiam in vitam revertentibus paternus Dei vultus rursum affulgeat.
VI.
Deus enim, qui dives est misericordia, ex immutabili electionis proposito, Spiritum Sanctum, etiam in tristibus lapsibus, a suis non prorsus aufert, nec eousque eos prolabi sinit, ut gratia adoptionis, justificationis statu excidant, aut peccatum ad mortem, sive in Spiritum Sanctum committant, et ab eo penitus deserti in exitium æternum sese præcipitent.
VII.
Primo enim in istis lapsibus conservat in illis semen illud suum immortale, ex quo regeniti sunt, ne illud pereat aut excutiatur. Deinde per verbum et Spiritum suum, eos certo et efficaciter renovat ad poenitentiam, ut de admissis peccatis ex animo secundum Deum doleant, remissionem in sanguine Mediatoris, per fidem, contrito corde, expetant, et obtineant, gratiam Dei reconciliati iterum sentiant, miserationes per fidem ejus adorent, ac deinceps salutem suam cum timore et tremore studiosius operentur.
VIII.
Ita non suis meritis, aut viribus, sed ex gratuita Dei misericordia id obtinent, ut nec totaliter fide et gratia excidant, nec finaliter in lapsibus maneant aut pereant. Quod quoad ipsos non tantum facile fieri posset, sed et indubie fieret; respectu autem Dei fieri omnino non potest: eum nec consilium ipsius mutare, promissio excidere, vocatio secundum propositum revocari, Christi meritum, intercessio, et custodia irrita reddi nec Spiritus Sancti obsignatio frustranea fieri aut deleri possit.
IX.
De hac electorum ad salutem custodia, vereque fidelium in fide perseverantia, ipsi fideles certi esse possunt, et sunt pro mensura fidei, qua certo credunt se esse et perpetuo mansuros vera et viva Ecclesiæ membra, habere remissionem peccatorum, et vitam æternam.
X.
Ac proinde hæc certitudo non est ex peculiari quadam revelatione præter aut extra verbum facta, sed ex fide promissionum Dei, quas in verbo suo copiosissime in nostrum solatium revelavit: ex testimonio Spiritus Sancti testantis cum spiritu nostro nos esse Dei filios et hæredes. Rom. viii. 16. Denique ex serio et sancto bonæ conscientiæ et bonorum operum studio. Atque hoc solido obtinendæ victoriæ solatio, et infallibili æternæ gloriæ arrha, si in hoc mundo electi Dei destituerentur, omnium hominum essent miserrimi.
XI.
Interim testatur Scriptura fideles in hac vita cum variis carnis dubitationibus conflictari, et in gravi tentatione constitutos hanc fidei plerophoriam, ac perseverantiæ certitudinem, non semper sentire. Verum Deus, Pater omnis consolationis, supra vires tentari eos non sinit, sed cum tentatione præstat evasionem. 1 Cor. x. 13. Ac per Spiritum Sanctum perseverantiæ certitudinem in iisdem rursum excitat.
XII.
Tantum autem abest, ut hæc perseverantiæ certitudo vere fideles superbos, et carnaliter securos reddat, ut e contrario humilitatis, filialis reverentiæ!, veræ pietatis, patientia; in omni lucta, precum ardentium, constantiæ in cruce et veritatis confessione, solidique in Deo gaudii vera sit radix: et consideratio istius beneficii sit stimulus ad serium et continuum gratitudinis et bonorum operum exercitium, ut ex Scripturæ testimoniis et sanctorum exemplis constat.
XIII.
Neque etiam in iis, qui a lapsu instaurantur, lasciviam ant pietatis injuriam procreat rediviva perseverantiæ fiducia; sed multo majorem curam de viis Domini solicite custodiendis, quæ præsparatæ sunt ut in illis ambulando perseverantiæ suæ certitudinem retineant, ne propter paternæ benignitatis abusum propitii Dei facies (cujus contemplatio piis vita dulcior, subductio morte acerbior) denuo ab ipsis avertatur, et sic in graviores animi cruciatus incidant.
XIV.
Quemadmodum autem Deo placuit, opus hoc suum gratiæ per prædicationem Evangelii in nobis inchoare; ita per ejusdem auditum, lectionem, meditationem, adhortationes, minas, promissa, nec non per usum sacramentorum illud conservat, continuat, et perficit.
XV.
Hanc de vere credentium ac sanctorum perseverantia, ejusque certitudine, doctrinam, quam Deus ad nominis sui gloriam, et piarum animarum solatium, in verbo suo abundantissime revelavit, cordibusque fidelium imprimit, caro quidem non capit, Satanas odit, mundus ridet, imperiti et hypocritæ in abusum rapiunt, spiritusque erronei oppugnant; sed sponsa Christi ut inæstimabilis pretii thesaurum tenerrime semper dilexit, et constanter propugnavit: quod ut porro faciat procurabit Deus, adversus quem nec consilium valere, nec robur ullum prævalere potest. Cui soli Deo, Patri, Filio, et Spiritui Sancto sit honor et gloria in sempiternum. Amen.
Rejectio Errorum circa Doctrinam de Perseverantia Sanctorum.
Exposita doctrina orthodoxa, Synodus rejicit errores eorum:
I.
Qui docent, 'Perseverantiam vere fidelium non esse effectum electionis, aut donum Dei morte Christi partum, sed esse conditionem novi foederis, ab homine ante sui electionem ac justificationem' (ut ipsi loquuntur) 'peremtoriam, libera voluntate præstandam.' Nam sacra Scriptura testatur eam ex electione sequi, et vi mortis, resurrectionis et intercessionis Christi electis donari. Rom. xi. 7: Electio assecuta est, reliqui occalluerunt. Item, Rom. viii. 32: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit ipsum, quomodo non cum eo nobis omnia donabit? Quis intentabit crimina adversus electos Dei? Deus est qui justificat. Quis est qui condemnet? Christus in est qui mortuus est, imo qui etiam resurrexit, qui etiam sedet ad dexteram Dei, qui etiam intercedit pro nobis: Quis nos separabit a dilectione Christi?
II.
Qui docent, ' Deum quidem hominem fidelem sufficientibus ad perseverandum viribus instruere, ac paratum esse eas in ipso conservare si officium faciat: positis tamen illis omnibus, quæ ad perseverandum in fide necessaria sunt, quæque Deus ad conservandam fidem adhibere vult, pendere semper a "voluntatis arbitrio, ut perseveret, vel non perseveret.' Haec enim sententia manifestum Pelagianismum continet; et homines, dum vult facere liberos, facit sacrilegos, contra perpetuum evangeliæ doctrina; consensum, quas omnem gloriandi materiam homini adimit, et hujus beneficii laudem soli divinæ gratia; transcribit; et contra Apostolum testantem: Deum esse qui confirmabit nos usque in finem inculpatos in die Domini nostri Jesu Christi. 1 Cor. i. 8.
III.
Qui docent, 'Vere credentes et regenitos non tantum posse a fide justificante, item gratia, et salute totaliter et finaliter excidere, sed etiam reipsa non raro ex iis excidere, atque in æternum perire. 'Nam hæc opinio ipsam justificationis ac regenerationis gratiam, et perpetuam Christi custodiam irritam reddit, contra diserta Apostoli Pauli verba, Rom. v. 8, 9: Si Christus pro nobis mortuus est, quum adhuc essemus peccatores, multo igitur magis, jam justificati in sanguine ejus, servabimur per ipsum ab ira. Et contra Apostolum Johannem, 1 John iii. 9: Omnis qui natus est ex Deo, non dat operam peccato: quia semen ejus in eo manet, nec potest peccare, quia ex Deo genitus est. Nec non contra verba Jesu Christi, Johan. x. 28, 29: Ego vitam æternam do ovibus meis, et non peribunt in æternum, nec rapiet eas quisquam de manu mea; Pater meus, qui mihi eas dedit, major est omnibus, nec ullus potest eas rapere de manu Patris mei.
IV.
Qui docent, 'Vere fideles ac regenitos posse peccare peccato ad mortem, vel in Spiritum Sanctum.' Quum idem Apostolus Johan. [Ep. I.] cap. v. postquam vers. 16, 17 peccantium ad mortem meminisset, et pro iis orare vetuisset, statim ver. 18 subjungat: Scimus quod quisquis natus est ex Deo, non peccat (nempe illo peccati genere), sed qui genitus est ex Deo, conservat seipsum, et malignus ille non tangit eum.
V.
Qui docent, 'Nullam certitudinem futuræ perseverantiæ haberi posse in hac vita, absque speciali revelatione.' Per hanc enim doctrinam vere fidelium solida consolatio in hac vita tollitur, et pontificiorum dubitatio in Ecclesiam reducitur. Sacra vero Scriptura passim hanc certitudinem, non ex speciali et extraordinaria revelatione, sed ex propriis filiorum Dei signis, et constantissimis Dei promissionibus petit. Imprimis Apostolus Paulus, Rom. viii. 39: Nulla res creata potest nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu, Domino nostro. Et Johannes, Epist. I. iii. 24: Qui servat mandata ejus, in eo manet, et ille in eo: et per hoc novimus ipsum in nobis manere, ex Spiritu quem dedit nobis.
VI.
Qui docent, 'Doctrinam de perseverantiæ: ac salutis certitudine, ex natura et indole sua, esse carnis pulvinar, et pietati, bonis moribus, precibus aliisque sanctis exercitiis noxiam; contra vero de ea dubitare, esse laudabile.' Hi enim demonstrant se efficaciam divinæ gratiæ, et inhabitantis Spiritus S. operationem ignorare: et contradicunt Apostolo Johanni contrarium disertis verbis affirmanti, Epist. I. iii. 2, 3: Dilecti mei, nunc filii Dei sumus; sed nondum patefactum est id quod erimus: scimus autem fore, ut quum ipse patefactus fuerit, similes ei simus, quoniam videbimus eum, sicuti est. Et quisquis habet hanc spem in eo, purificat seipsum, sicut et ille purus est. Hi præterea sanctorum tam Veteris quam Novi Testament! exemplis redarguuntur, qui licet de sua perseverantia et salute essent certi, in precibus tamen, aliisque pietatis exercitiis, assidui fuerunt.
VII.
Qui docent, 'Fidem temporariorum a justificante et salvifica fide non differre nisi sola duratione.' Nam Christus ipse Matt. xiii. 20 et Luc. viii. 13 ac deinceps, triplex præterea inter temporarios et veros fideles discrimen manifesto constituit, quum illos dicit semen recipere in terra petrosa, hos in terra bona, seu corde bono: illos carere radice, hos radicem firmam habere: illos fructibus esse vacuos, hos fructum suum diversa mensura, constanter seu perseveranter proferre.
VIII.
Qui docent, 'Non esse absurdum, hominem priore regeneratione extincta, iterate, imo renasci.' Hi enim per hanc doctrinam negant seminis Dei, per quod renascimur, incorruptibilitatem: adversus testimonium Apostoli Petri, Epist. I. i. 23: Renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili.
IX.
Qui docent, 'Christum nunquam rogasse pro infallibili credentium in fide perseverantia. 'Contradicunt enim ipsi Christo, dicenti, Luc. xxii. 32: Ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua; et Evangelistæ Johanni, testanti, Johan. xvii. 20, Christum non tantum pro apostolis, sed etiam pro omnibus, per sermonem ipsorum credituris, orasse, ver. 11: Pater sancte, conserva eos in nomine tuo; Et ver. 15: Non oro ut eos tollas e mundo, sed ut conserves eos a malo.
Conclusio.
Atque hæc est perspicua, simplex, et ingenua Orthodoxæ de Quinque Articulis in Belgio controversis doctrinæ declaratio, et errorum, quibus Ecclesiæ Belgicæ aliquamdiu sunt perturbatæ, rejectio, quam Synodus ex verbo Dei desumptam, et Confessionibus Reformatarum Ecclesiarum consentaneam esse judicat. Unde liquido apparet eos, quos id minime decuit, citra omnem veritatem, æquitatem, et charitatem, populo inculcatum voluisse:
'Doctrinam Ecclesiarum Reformatarum de prædestinatione et annexis ei capitibus, proprio quodam genio atque impulsu, animos hominum ab omni pietate et religione abducere: esse carnis et Diaboli pulvinar, arcemque Satanæ, ex qua omnibus insidietur, plurimos sauciet, et multos tum desperationis, tum securitatis jaculis lethaliter configat: eandem facere Deum authorem peccati, injustum, tyrannum, hypocritam; nec aliud esse quam interpolatum Stoicismum, Manicheismum, Libertinismum, Turcismum: eandem reddere homines carnaliter securos, quippe ex ea persuasos electorum saluti, quomodocunque vivant, non obesse, ideoque eos secure atrocissima quæque scelera posse perpetrare; reprobis ad salutem non prodesse, si vel omnia sanctorum opera vere fecerint: eadem doceri Deum nudo puroque voluntatis arbitrio, absque omni ullius peccati respectu, vel intuitu, maximam mundi partem ad æternam damnationem prædestinasse et creasse: eodem modo, quo electio est fons et caussa fidei ac bonorum operum, reprobationem esse caussam infidelitatis et impietatis: multos fidelium infantes ab uberibtis matrum innoxios abripi et tyrannice in gehennam præcipitari, adeo ut iis nec baptismus, nec Ecclesiæ in eorum baptismo preces prodesse queant.'
Et quæ ejus generis sunt alia plurima, quæ Ecclesiæ Reformatæ non solum non agnoscunt, sed etiam toto pectore detestantur. Quare quotquot nomen Servatoris nostri Jesu Christi pie invocant, eos Synodus hæc Dordrechtana per nomen Domini obtestatur, ut de Ecclesiarum Reformatarum fide, non ex coacervatis hinc inde calumniis, vel etiam privatis nonnullorum, tum veterum tum recentium doctorum dictis, sæpe etiam aut mala fide citatis, aut corruptis, et in alienum sensum detortis, sed ex publicis ipsarum Ecclesiarum Confessionibus, et ex hac orthodoxæ doctrinæ declaratione, unanimi omnium et singulorum totius Synodi membrorum consensu firmata, judicent. Calumniatores deinde ipsos serio monet, viderint quam grave Dei. judicium sint subituri, qui contra tot Ecclesias, contra tot Ecclesiarum Confessiones, falsum testimonium dicunt, conscientias infirmorum turbant, multisque vere fidelium societatem suspectam reddere satagunt.
Postremo hortatur hæc Synodus omnes in Evangelio Christi symmystas, ut in hujus doctrinæ pertractatione, in scholis atque in ecclesiis, pie et religiose versentur, earn tum lingua, tum calamo, ad Divini nominis gloriam, vitæ sanctitatem, et consternatorum animorum solatium accommodent, cum Scriptura secundum fidei analogiam non solum sentiant, sed etiam loquantur; a phrasibus denique iis omnibus abstineant, quæ præscriptos nobis gennini sanctarum Scripturarum sensus limites excedunt, et protervis sophistis justam ansam præbere possint doctrinam Ecclesiarum Reformatarum sugillandi, aut etiam calumniandi. Filius Dei Jesus Christus, qui ad dextram Patris sedens dat dona hominibus, sanctificet nos in veritate, eos qui errant adducat ad veritatem, calumniatoribus sanæ doctrinæ ora obstruat, et fidos verbi sui ministros spiritu sapientiæ et discretionis instruat, ut omnia ipsorum eloquia ad gloriam Dei, et ædificationem auditorum, cedant. Amen.