facit. Si quis malit anaphoram statuere, sic quoque priorem partem
declarabit altera. — xad vneoBodnv auagrwios) Castellio: quam peccantissimum. quia se. per bonum, per praeceptum, operatur ma- lum, mortem. — dva, per) Constr. cum freret.
v.44. nvevparexosg ésev, spiritualis est) requirit, ut sensus om- nis humanus respondeat sensui Dei: Deus autem est Spiritus. — oaoxexcs, carnalis) v.48. — eal, sum) Paulus comparato inter se
‘ duplici statu fidelium, pristino in carne, v.5., et praesenti in spiri- tu, v.6., deinceps a descriptione prioris ad descriptionem alterius contendens, id agit, ut et duabus objectionibus, quae ex illa com- paratione his verbis formari possent: ergo lex est peceatum, V. 7., et, ergo lex est mors, v.43., satisfaciat, et earum solutioni totum in- texat, processum hominis a statu sub lege ad statum sub gratia cogi- tantis, suspirantis, contendentis atque enitentis, legisque in ea re functionem ostendat. id, inquam, agit v. 7—25., donec c.8,4.s. ad ulteriora pergit. Itaque hoc versu 44. nec particula enim ullum omnino, nedum res ipsa tam grandem patitur saltum fieri ab uno statu in alte- rum. nam Paulus statum carnalem, hoc versu, et spiritualem, e. 8, 4., tum, servitutem versu hoc et 23., libertatemque, c. 8,2., e diametro inter sese opponit. Utitur autem ante versum 44. verbis practeriti temporis; tum, expeditioris sermonis causa, praesentis, in praeteritum resolvendis, perinde ut alibi casus, modos ete. facilitatis gratia, per- mutare solet: et v. gr. mox c. 8,2.4., a numero singulari ad plura- lem, ibidem v. 9. a prima persona ad secundam transit. Eoque com- modius a praeterito tempore ad praesens flectitur oratio, quod sta- tus illius legalis indolem tum demum vere intelligat, postquam sub gratiam venerit; et ex praesenti liquidius possit judicare de praete- rito.. Denique unus ille idemque status processusque varios habet gradus, vel magis praeterito vel minus praeterito tempore exprimen- dos; et sensim suspirat, connititur, enititur ad libertatem: inde pau- latim serenior fit oratio apostoli, ut videbimus. Hine minus miran- dum, cur in diversa abeant interpretes. alii ex priore, alii ex po- steriore periochae hujus parte nervos quaerunt, et tamen totam periocham de simplici Statu exponere conantur, vel sub peccato, vel sub gratia. [Notandum in genere, Paulum, ut saepius ita et h. 1, inde a v.7., non de sua persona logui, sed sub schemate hominis pugna ista implicati. Ea pugna pluribus hic describitur : ipsum vero negotium, quoad punctum quasi decisivum, in multis celeriter confit; quanquam fidelibus ad plenam usque liberationem dimicandum est cum hoste. v.24. 8,23. V. g.] — mengauevog, venditus) Servus venditus miserior est, quam verna: et venditus dicitur homo, quia ab initio non fuerat servus. Idem verbum, Jud. 3,8. 4 Reg. 24, 25. Venditus: captus, v. 23. 3
v.45. 0 yag, quod enim) Describit servitutem, ita’ ut non ex- cuset se, sed ut peccati tyrannidem accuset, et miseriam suam de- ploret. v.47.20. J’«o, enim, pertinet ad confirmandum ro vendi- tus. Mancipium indigno domino primum servit cum gaudio, deinde cum moerore, postremo jugum excutit. — ov yurwoxw) non agnosco, ut bonum: (idem est, quod bonitatem fateri, v.46. in antitheto :) oppositum, odi. — Sew, volo) Non dicit amo, quod plus esset, sed volo, oppositurus mox ro odi. — nodoow — mow) Pervulgata Grae- cis est differentia verborum moacom et mow. Tlud, gravius quid-