illis, quas scandere arduum est, et ubi potestates tenebrarum versan tur, adversum nos se horribiliter eferentes. Badog, quaqua descen- dit, nil nocet nobis. — xriovg, creatura) quaecunque sunt, extra eum, et qualiacunque sunt. Hostes visibiles ne nominare quidem dignatur. — duvnoerac, poterit) etiamsi multa conentur. — ywoloar, separare) neque vi, v. 35. neque per viam juris, v. 33. s.
v.41. “AdnGevav, veritatem) De nexu vid. not. ad ec. 4,46. Non additur hic articulus: (conf. 2 Cor. 7,44. 44, 40.) quia non est sermo de veritate omni, sed de re quadam vera in specie, quo sensu etiam @AyGevae in plurali dicuntur in Ps. 42, 2., LXX, 2 Mace. 7,6. Haec asseveratio praecipue spectat versum 3., ubi enim ponitur, uti Matth. 4,18. Itaque v.2. dre notat guia, et innuit voti causam. Versus 2. per-se, sine tanta asseveratione, fidem inveniebat. — Aéyw, dico) Deliberate loquitur apostolus. — éy yors@) 3 é» interdum facit ad juramentum. — ov wevdouue, non mentior) Hoe aequipollet com- mati illi, veritatem dico. utrique additur sua confirmatio. Hoc cas put passim in phrasibus et figuris ad Hebraismum accedit. — ovve- Onoews, conscientia) Criterium veri, in conscientia et corde: quam illuminat et confirmat testimonium internum Spiritus sancti.
v. 2. 4unn, tristitia) In spiritualibus tristitia et (cap. 8. fin.) lae: titia in summo gradu possunt esse simul. Sentiebat Paulus, quantis bonis hactenus enumeratis se excluderent Judaei: simulque declarat, se ea, quae dicere habet, non dicere inimico erga suos persecutores animo. — wot — tH xagdlia ws, mihi — cordi meo) Haec aequi- pollent in utroque hemistichio.
v. 3. nuyounv, optabam) Verbum imperfecti temporis, vim po- tentialem vel conditionalem, si Christus annueret, involvens. dolor erat indesinens: at hoc votum non videtur h. 1. asseri indesinens, neque absolutum. Verba humana non sunt plane apta, quibus in- cludantur motus animarum sanctarum: neque semper iidem sunt mo- tus illi, neque in earum potestate est, tale semper votum ex sese elicere. Non capit hoc anima non valde provecta. De mensura amo- ris in Mose et Paulo non facile est existimare. Kum enim modulus ratiocinationum nostrarum non capit: sicut heroum bellicorum ani- mos non capit parvulus. Apud ipsos illos duumviros intervalla illa, quae bono sensu ecstatica dici possint, subitum quiddam et extra- ordinarium fuere. Ne in ipsorum quidem potestate erat, tales actus ex sese quovis tempore elicere. Dolor et tristitia de periculo et aerumna populi: pudor pro eorum culpa: zelus pro eorum salute, pro tantae multitudinis incolumitate, pro Dei gloria per tanti populi conservationem magis promovenda: ita eos abstulit, ut sui oblivis- cerentur tantisper. Exod. 32, 32. paraphrasis mea haec fuerit: Con- dona eis: si non condonas, poenam in eos destinatam in me con- verte, i. e. ut Moses alibi loquitur, me interfice. Num. 44, 15. Ita- que est liber vitae temporalis, praescindendo ab aeterna, pro ratione et oeconomia et stilo V. T. Conf. Ex. 33, 3. 5. De libro temporalis vitae agitur Ps. 439,16. — avrog éyw, tse ego) Constr. cum esse. — avadsua elvar, anathema esse) Satis erit contulisse locum Gal. 3, 43., ubi Christus dicitur factus pro nobis maledictio. Sensus est: