optabam Judaeorum miseriam in meum caput conferre, et illorum loco esse. Judaei, fidem repudiantes, erant anathema a Christo: conf. Gal. 4, 8.9. 5,4. Utrum privationem duntaxat omnis boni, et destructionem vel annihilationem sui, an etiam perpessionem omnis mali, eamque et in corpore et in anima, et sempiternam, optaret, aut in ipso voti illius paroxysmo intellectui suo obversantem habu- erit, quis scit, an Paulus ipse interrogatus definiret? Certe illud EGO penitus apud illum in pausa erat: tantum alios, honoris divini causa, spectabat. conf. 2 Cor. 12, 45. Ex summa fide (cap. 8.) nune summum ostendit amorem, ex amore divino accensum. Res non pot- erat fieri, quam optarat: sed votum erat pium et solidum, quamlibet cum tacita conditione, si fieri posset. Conf. Rom. 8, 38. persuasus sum. Ex. 32,33. — ano t& yousé, a Christo) Sic ano, a, 4 Cor. 4,30. Vel, ut Christus, maledictio factus, a Patre derelictus fuit: sic Paulus, Christi plenus, a Christo destitutus esse Judaeorum vi- cem optabat, tanquam anathema. Non est sermo de excommunica- tione ab acterna societate ecclesiae. Difterunt haec duo. nam xaraoa, mb>p maledictio, majore vi, dicitur quiddam magis absolutum: pn anathema, aliquid respectivum, Gal. 4, 8. 9. 4 Cor. 46, 22. illud gra- vius, hoe mitius: illud vim reconciliationis per Christi crucem expri- mit, hoc in Paulum magis convenit. neque alterum pro altero aut h. 1. aut ll. ce. substitui potest. — ra») De tota multitudine sermo est, non de individuis. — adsAgdyv us, fratribus meis) Causa amoris tanti. — OvyyEevaay Ms xata CaOKa, Cognatis meis secundum carnem) Causa voti, cur votum, ceteris paribus, justum esset. et cognatis additum ostendit, fratribus h. 1. non aecipi, ut solet, de Christianis, sed de Judaeis. Christus factus est pro nobis maledictum, quia eramus ejus cognati.
v.4. oireveg, quippe qui) Nunc explicat causam tristitiae et do- loris: tantis bonis non frui Israélem. Magnam adhibet euphemiam.— wv 1 viotsoia -— éEmayyehiar, quorum est adoptio filiorum — pro- missiones) Sex praerogativae per paria tria correlatorum enumeran- tur: ac primo pari spectatur Deus Pater; secundo, Christus; ter- tio, Spiritus sanctus. coll. Eph. 3, 6. not. — 7 vioPecla nat 7 dose, adoptio filiorum et gloria) i.e. quod Israél est filius Dei primogeni- tus, et Deus gloriae est Deus eorum. Deut. 4, 7. 33. s. Ps. 106, 20. (47, 5.) sed vi correlatorum simul Deus est Pater Israélis; et Israél est Dei populus. Locutio item concisa, Ap. 24, 7. conf. c. 8, 48. s. Sunt qui dofa» gloriam accipiant de arca foederis: sed Paulus nil corporeum hic commemorat. Ipse Deus dicitur Gloria populi Israél, ea metonymia, qua Timor pro Deo dicitur. Gen. 54, 42. 54. — xa ai dvuPijxae xai 7 vouodecia, et testamenta et legislatio) conf. Hebr. 8, 6. Causa, cur ¢estamenta ante legislationem ponantur, patet ex Gal. 5,47. Plurale est, dvadijxav* quia testamentum sive foedus et saepe repetitum, Lev. 26, 42.45. Eph. 2, 42., et varie; Hebr. 4,4. et quia erant duae dispositiones Gal. 4, 24., altera promittens, altera promissa. — xal darosia wat af énayyehior, et cultus et promis- siones) Act. 26, 6.7. Eph. 4,43. Hebr. 8, 5. 6. Correspondent hic per chiasmum Jlegislatio et cultus, testamenta et promissiones. Ex testa- mentis fluunt proniissiones: et per legislationem institutus est cultus. [Cultui dignitatem suam conciliarunt promissiones. Promissus autem fuit Spiritus sanctus. Gal. 3, 44. V. g:] t