17. Unde pleno ore profitemur, et prædicamus, Jesum Christum unicum esse mundi Redemptorem et Salvatorem, regem et pontificem maximum, Messiam verum et exspectatum illum, inquam, sanctum benedictum, quem omnes legis typi et vaticinia prophetarum præfigurarint atque promiserint, Deus autem præstiterit ac miserit illum nobis, ut alius porro non sit ullus nobis exspectandus. Nec restat jam aliud, quam ut omnes omnem gloriam Christo tribuamus, in ipsum credamus, et in ipso solo adquiescamus, omnibus aliis vitæ præsidiis spretis atque abjectis. Nam gratia Dei exciderunt, et Christum inanem sibi reddunt, quotquot salutem in alia re ulla, quam in uno Christo quærunt (Gal. v. 4).
18. Et ut paucis multa hujus causæ dicamus, quæcunque de incarnationis Domini nostri Jesu Christi mysterio definita sunt ex Scripturis Sanctis, et comprehensa symbolis ac sententiis quatuor primarum et præstantissimarum synodorum, celebratarum Niceæ, Constantinopoli, Ephesi et Chalcedone, una cum beati Athanasii symbolo, et omnibus his similibus symbolis, credimus corde sincero, et ore libero ingenue profitemur, condemnantes omnia his contraria.
Atque ad hunc modum retinemus inviolatam sive integram fidem Christianam, orthodoxam atque Catholicam: scientes, symbolis prædictis nihil contineri, quod non sit conforme verbo Dei, et prorsus faciat ad sinceram fidei explicationem.
CAP. XII.
De Lege Dei.
1. Docemus, lege Dei exponi nobis voluntatem Dei, quid a nobis fieri velit aut nolit, quid bonum et justum, quidve malum sit et injustum. Bonam igitur et sanctam confitemur esse legem. Et hanc quidem alias digito Dei inscriptam esse in corda hominum, vocarique legem naturæ (Rom. ii. 15), alias autem digito insculptam esse in tabulas Mosis geminas, et libris Mosis copiosius expositam (Exod. xx.; Deut. v.). Distinguimus illam, perspicuitatis gratia, in moralem, quæ comprehenditur decalogo vel geminis tabulis, per Mosis libros expositis, in ceremonialem item, quæ de cæremoniis cultuque Dei constituit, et in judicialem, quæ versatur circa politica atque oeconomica.
2. Credimus, hac Dei lege omnem Dei voluntatem, et omnia præcepta necessaria, ad omnem vitæ partem, plenissime tradi. Alioqui enim non vetuisset Dominus, huic legi nihil vel addi vel adimi (Deut. iv. 2); non præcepisset, recta ad hanc incedi, neque in dextram vel sinistram deflexo itinere, declinare (Isa. xxx. 21).
3. Docemus, legem hanc non datam esse hominibus, ut ejus justificemur observatione: sed ut ex ejus indicio infirmitatem potius, peccatum atque condemnationem agnoscamus, et de viribus nostris desperantes, convertamur ad Christum in fide. Aperte enim Apostolus: Lex iram, ait, operatur (Rom. iv. 15). Per legem agnitio peccati (Rom. iii. 20). Si data fuisset lex, quæ posset justificare, vel vivificare, vere ex lege esset justitia: sed conclusit Scriptura (legis nimirum) omnia sub peccatum, ut promissio ex fide Jesu daretur credentibus. Itaque lex pædagogus noster ad Christum fuit, ut ex fide justificaremur (Gal. iii. 21, 22, 24). Neque vero potuit aut potest ulla caro legi Dei satisfacere, et hanc adimplere, ob imbecillitatem in carne nostra, ad extremum usque spiritum in nobis hærentem aut remanentem. Rursus enim Apostolus: Quod lex præstare non poterat, inquit, quia imbecillis erat per carnem, hoc Deus, proprio Filio misso sub specie carnis peccato obnoxiæ, præstitit (Rom. viii. 3). Idcirco Christus est perfectio legis et adimpletio nostra (Rom. x. 4), qui ut execrationem legis sustulit, dum factus est pro nobis maledictio, vel execratio (Gal. iii. 13), ita communicat nobis per fidem adimpletionem suam, nobisque ejus imputatur justitia et obedientia.
4. Hactenus itaque abrogata est lex Dei, quatenus nos amplius non damnat, nec iram in nobis operatur. Sumus enim sub gratia, et non sub lege. Præterea implevit Christus omnes legis figuras. Unde umbræ cesserunt, corpore adveniente, ut jam in Christo et veritatem habeamus et omnem plenitudinem. Attamen legem non ideo fastidientes rejicimis. Meminimus enim verboram Domini, dicentis: Non veni legem et prophetas solvere, sed implere (Matt. v. 17). Scimus, lege nobis tradi formulas virtutum atque vitiorum. Scimus, Scripturam legis, si exponatur per Evangelium, Ecclesiæ esse utilem, et idcirco ejus lectionem non exterminandam esse ex Ecclesia. Licet enim velo obtectus fuerit Mosis vultus, Apostolus tamen perhibet, velum per Christum tolli atque aboleri. Damnamus omnia, quæ haeretici veteres et neoterici contra legem Dei docuerunt.