CAP. XIII.
De Evangelio Jesu Christi, de Promissionibus, item Spiritu et Litera.
1. Evangelium quidem opponitur legi. Nam lex iram operatur, et maledictionem adnunciat; Evangelium vero gratiam et benedictionem prædicat. Sed et Joannes dicit: Lex per Mosen data est, gratia et veritas per Jesum Christum exorta est (Joh. i. 17; nihilominus tamen certissimum est, eos, qui ante legem et sub lege fuerunt, non omnino destitutos fuisse Evangelio. Habuerunt enim promissiones evangelicas insignes, quales hæ sunt: Semen mulieris conculcabit caput serpentis (Gen. iii. 15). In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. xxii. 18). Non auferetur sceptrum de Juda, nisi prius venerit Silo (Gen. xlix. 10). Prophetam excitabit Dominus de medio fratrum,' etc. (Deut. xviii. 18).
2. Et quidem agnoscimus, Patribus duo fuisse promissionum genera, sicuti et nobis, revelata. Aliæ enim erant rerum præsentium vel terrenarum, quales sunt promissiones de terra Canaan, de victoriis, et quales hodie adhuc sunt de pane quotidiano. Aliæ vero erant tunc, et sunt etiam nunc, rerum coelestium et æternarum, gratiæ videlicet divinæ, remissionis peccatorum, et vitæ æternæ, per fidem in Jesum Christum. Habuerunt autem veteres non tantum externas vel terrenas, sed spirituales etiam coelestesque promissiones, in Christo. Nam de salute, ait Petrus, exquisiverunt et scrutati sunt prophetæ, qui de ventura in nos gratia vaticinati sunt, etc. (1 Pet. i. 10). Unde et Paulus Apostolus dixit: Evangelium Dei ante promissum esse per prophetas Dei, in Scripturis sanctis (Rom. i. 2). Inde nimirum claret, veteres non prorsus destitutos fuisse omni Evangelio.
3. Et, quamvis ad hunc modum patres nostri in Scripturis prophetarum habuerint Evangelium, per quod salutem in Christo per fidem consecuti sunt, Evangelium tamen proprie illud dicitur lætum et felix nuncium, quod nobis primum per Joannem Baptistam, deinde per ipsum Christum Dominum, postea per Apostolos ejus Apostolorumque successores prædicatum est mundo, Deum jam præstitisse, quod ab exordio mundi promisit, ac misisse, imo donavisse nobis Filium unicum, et in hoc reconciliationem cum Patre, remissionem peccatorum, omnem plenitudinem, et vitam æternam. Historia ergo descripta a quatuor Evangelistis, explicans, quomodo hæc sint facta vel adimpleta a Christo, quæ docuerit et fecerit Christus; et quod in ipso credentes omnem habent plenitudinem, recte nuncupatur Evangelium. Prædicatio item et Scriptura Apostolica, qua nobis exponunt Apostoli, quomodo nobis a Patre datus sit Filius, et in hoc vitæ salutisque omnia, recte dicitur doctrina Evangelica, sic, ut ne hodie quidem, si sincera sit, appellationem tam præclaram amittat.
4. Illa ipsa Evangelii prædicatio nuncupatur item ab Apostolo spiritus et ministerium spiritus, eo, quod efficax et viva fiat per fidem in auribus, imo cordibus credentium, per Spiritum Sanctum illuminantem. Nam litera, quæ opponitur spiritui, significat quidem omnem rem externam, sed maxime doctrinam legis, sine spiritu et fide in animis, non viva fide credentium, operantem iram, et excitantem peccatum. Quo nomine et ministerium mortis ab Apostolo nuncupatur. Huc enim illud Apostoli pertinet, Litera occidit, spiritus vivificat (2 Cor. iii. 6). Et pseudoapostoli prædicabant Evangelium, lege admixta, corruptum, quasi Christus sine lege non possit servare. Quales fuisse dicuntur Ebionæi, ab Ebione hæretico descendentes, et Nazaræi, qui et Minæi antiquitus vocabantur. Quos omnes nos damnamus, pure prædicantes Evangelium, docentesque per Spiritum [al. Christum] solum, et non per legem justificari credentes. De qua re mox sequetur sub titulo justificationis copiosior expositio.
5. Et quamvis Evangelii doctrina collata cum Pharisæorum doctrina legis, visa sit, cum primum prædicaretur per Christum, nova esse doctrina, quod et Jeremias de Novo Testamento vaticinatus sit, revera tamen illa, non modo vetus erat, et est adhuc (nam nova dicitur et hodie a Papistis, collata cum doctrina jam Papistarum recepta) vetus doctrina, sed omnium in mundo antiquissima.
6. Deus enim ab æterno prædestinavit mundum servare per Christum, et hanc suam praedestinationem et consilium sempiternum aperuit mundo per Evangelium (2 Tim. i. 9, 10). Unde claret religionem doctrinamque Evangelicam, inter omnes, quotquot fuerunt unquam, sunt atque erunt, omnium esse antiquissimam.
7. Unde dicimus, omnes eos errare turpiter, et indigna æterno Dei consilio loqui, qui Evangelicam doctrinam et religionem nuncupant nuper exortam, et vix XXX. annorum fidem. In quos competit illud Jesaiæ Prophetæ: Væ his, qui dicunt, malum esse bonum, et bonum malum, qui ponunt tenebras lucem, et lucem tenebras, amarum dulce, et dulce amarum (Isa. v. 20).