A Brighter Day Begins with His Word.

Creeds of Christendom • VOLUME 3

CAP. XXI.

Schaff, Philip • Public Domain (CCEL text metadata)

3. Nascimur enim omnes in peccatorum sordibus, et sumus filii iræ. Deus autem, qui dives est misericordia, purgat nos a peccatis gratuito, per sanguinem Filii sui, et in hoc adoptat nos in filios, adeoque foedere sancto nos sibi connectit, et variis donis ditat, ut possimus novam vivere vitam. Obsignantur haec omnia baptismo. Nam intus regeneramur, purificamur, et renovamur a Deo per Spiritum Sanctum: foris autem accipimus obsignationem maximorum donorum in aqua, qua etiam maxima illa beneficia repræsentantur et veluti oculis nostris conspicienda proponuntur. Ideoque baptizamur, id est, abluimur, aut adspergimur aqua visibili. Aqua enim sordes mundat, deficientia et æstuantia recreat et refrigerat corpora. Gratia vero Dei hæc animabus præstat, et quidem invisibiliter vel spiritualiter.

4. Separat item Deus nos baptismi symbolo ab omnibus alienis religionibus et populis, et sibi consecrat ceu peculium: nos itaque, dum baptizamur, confitemur fidem nostram et obstringimur Deo ad obedientiam et mortificationem carnis vitæque novitatem, adeoque inscribimur in sanctam Christi militiam, ut toto vitæ cursu pugnemus contra mundum, et Satanam, atque carnem propriam. Baptizamur præterea in. unum Ecclesiæ corpus, ut cum omnibus membris Ecclesiæ pulchre in una et eadem religione mutuisque officiis consentiamus.

5. Credimus perfectissimam esse baptizandi formam, qua Christus ipse baptizatus est, et qua baptizarunt Apostoli. Ergo, quæ humana inventione postea adjecta et usurpata sunt in Ecclesia, non arbitramur necessaria esse ad perfectionem baptismi: cujus generis est exorcismus, usus item ardentis luminis, olei, salis, sputi, et similium rerum, ut, quod baptismus singulis annis pluribus cærimoniis bis consecratur. Nos enim credimus, unum Ecclesiæ baptismum in prima Dei institutione sanctificatum esse, et consecrari per verbum, efficacemque esse nunc etiam propter primam Dei benedictionem.

6. Docemus, baptismum in Ecclesia non administrari debere a mulierculis, vel ab obstetricibus. Paulus enim removit mulierculas ab officiis ecclesiasticis. Baptismus autem pertinet ad officia ecclesiastica. Damnamus Anabaptistas, qui negant baptizandos esse infantulos recens natos a fidelibus. Nam juxta doctrinam Evangelicam horum est regnum Dei, et sunt in foedere Dei; cur itaque non daretur eis signum foederis Dei? cur non per sanctum baptisma initiarentur, qui sunt peculium et in Ecclesia Dei? Damnamus Anabaptistas et in aliis ipsorum dogmatibus, quæ contra Verbum Dei peculiaria habent. Non sumus ergo Anabaptistæ, neque cum eis in ulla re ipsorum communicamus.

CAP. XXI.

De Sacra Coena Domini. [Conf. Aug., Art. X.]

1. Coena Domini, quæ et mensa Domini, et eucharistia, id est, gratiarum actio nuncupatur, ideo coena nuncupatur vulgo, quod a Christo in ultima illa coena sua instituta sit, eamque adhuc repræsentet, ac in ipsa spiritualiter cibentur et potentur fideles. Auctor enim coenæ Dominicæ non est angelus aut homo ullus, sed ipse Dei Filius, Dominus noster Jesus Christus, qui primus eam Ecclesiæ suæ consecravit. Durat autem ea consecratio vel benedictio adhuc apud omnes eos, qui non aliam coenam, sed illam ipsam celebrant, quam Dominus instituit; ad quam verba coenæ Domini recitant, et in omnibus ad unum Christum vera fide respiciunt, et cujus veluti manibus accipiunt, quod per ministerium ministrorum Ecclesiæ accipiunt.

2. Retinere vult Dominus ritu hoc sacro in recenti memoria maximum generi mortalium præstitum beneficium, nempe quod, tradito corpore, et effuso suo sanguine, omnia nobis peccata nostra condonavit, ac a morte æterna et potestate diaboli nos redemit, jam pascit nos sua carne et potat suo sanguine, quæ vera fide spiritualiter percepta, alunt nos ad vitam æternam. Et hoc tantum beneficium renovatur toties, quoties coena Domini celebratur. Dixit enim Dominus: Hoc facite in mei commemorationem. Obsignatur item hac coena sancta, quod revera corpus Domini pro nobis traditum et sanguis ejus in remissionem peccatorum nostrorum effusus est, ne quid fides nostra vacillet.

3. Et quidem visibiliter hoc foris sacramento per ministrum repræsentatur, et veluti oculis contemplandum exponitur, quod intus in anima invisibiliter per ipsum Spiritum Sanctum præstatur. Foris offertur a ministro panis, et audiuntur voces Domini: Accipite, edite, hoc est corpus meum, accipite et dividite inter vos, bibite ex hoc omnes, hic est sanguis meus. Ergo accipiunt fideles, quod datur a ministro Domini, et edunt panem Domini, ac bibunt de poculo Domini: intus interim opera Christi per Spiritum Sanctum percipiunt etiam carnem et sanguinem Domini, et pascuntur his in vitam æternam. Etenim caro et sanguis Christi verus cibus et potus est ad vitam æternam; et Christus ipse, quatenus pro nobis traditus et Salvator noster est, illud præcipuum coenæ est, nec patimur, quicquam aliud in locum ejus substitui.

4. Ut autem rectius et perspicacius intelligatur, quo modo caro et sanguis Christi sint cibus et potus fidelium, percipianturque a fidelibus ad vitam æternam, paucula hæc adjiciemus. Manducatio non est unius generis. Est enim manducatio corporalis, qua cibus in os percipitur ab homine, dentibus atteritur et in ventrem deglutitur. Hoc manducationis genere intellexerunt olim Capernaitæ sibi manducandam carnem Domini, sed refutantur ab ipso, Joann. cap. vi. Nam ut caro Christi corporaliter manducari non potest citra flagitium aut truculentiam, ita non est cibus ventris. Id quod omnes fateri coguntur. Improbamus canonem in decretis itaque pontificum: Ego Berengarius, etc. (De Consecratione, Distinct. 2). Neque enim credidit vetustas pia, neque nos credimus, corpus Christi manducari ore corporis corporaliter vel essentialiter.

5. Est et spirituals manducatio corporis Christi, non ea quidem, qua existimemus cibum mutari in spiritum, sed qua, manente in sua essentia et proprietate corpore et sanguine Domini, ea nobis communicantur spiritualiter, utique non corporali modo, sed spirituali, per Spiritum Sanctum, qui videlicet ea, quæ per carnem et sanguinem Domini pro nobis in mortem tradita parata sunt, ipsam, inquam, remissionem peccatorum, liberationem et vitam æternam, applicat et confert nobis, ita ut Christus in nobis vivat et nos in ipso vivamus, efficitque, ut ipsum, quo talis fit cibus et potus spiritualis noster, id est, vita nostra, vera fide percipiamus.

6. Sicut enim cibus et potus corporalis corpora nostra non tantum reficiunt ac roborant, sed et in vita conservant: ita et caro Christi tradita pro nobis, et sanguis ejus effusus pro nobis, non tantum reficiunt et roborant animas nostras, sed etiam in vita conservant, non quatenus quidem corporaliter eduntur et bibuntur, sed quatenus spiritualiter nobis a Spiritu Dei communicantur, dicente Domino: Et panis, quem ego dabo, caro mea est, quam dabo pro mundi vita. Item: Caro (nimirum corporaliter manducato) non prodest quidquam, spiritus est, qui vivificat. Et: Verba, quæ loquor vobis, spiritus et vita sunt (Joh. vi. 51, 63). Et sicut oportet cibum in nosmetipsos edendo recipere, ut operetur in nobis, suamque in nobis efficaciam exserat, cum extra nos positus nihil nobis prosit: ita necesse est, nos fide Christum recipere, ut noster fiat, vivatque in nobis et nos in ipso. Dicit enim: Ego sum panis vitæ. Qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet unquam. Item: Qui ederit me, vivet et ipse propter me: ac manet in me et ego in ipso (Joh. vi. 51, 52).

7. Ex quibus omnibus claret, nos per spiritualem cibum minime intelligere imaginarium, nescio quem, cibum, sed ipsum Domini corpus pro nobis traditum, quod tamen percipiatur a fidelibus, non corporaliter, sed spiritualiter per fidem. In qua re sequimur per omnia doctrinam ipsius Salvatoris Christi Domini apud Joh. vi. Et hic esus carnis et potus sanguinis Domini ita est necessarius ad salutem, ut sine ipso nullus servari possit. Fit autem hic esus et potus spiritualis etiam extra Domini coenam, et quoties, aut ubicunque homo in Christum crediderit. Quo fortassis illud Augustini pertinet: quid paras dentem et ventrem? crede, et manducasti.

8. Præter superiorem manducationem spiritualem est et sacramentalis manducatio corporis Domini, qua fidelis non tantum spiritualiter et interne participat vero corpore et sanguine Domini, sed foris etiam accedendo ad mensam Domini accipit visibile corporis et sanguinis Domini sacramentum. Prius quidem, dum credidit fidelis, vivificum alimentum percepit, et ipso fruitur adhuc, sed ideo, dum nunc sacramentum quoque accipit, non nihil accipit. Nam in continuatione communicationis corporis et sanguinis Domini pergit, adeoque magis magisque incenditur et crescit fides, ac spirituali alimonia reficitur. Dum enim vivimus, fides continuas habet accessiones. Et qui foris vera fide sacramentum percipit, idem ille non signum duntaxat percipit, sed re ipsa quoque, ut diximus, fruitur. Præterea idem ille institutioni et mandato Domini obedit, lætoque animo gratias pro redemptione sua totiusque generis humani agit, ac fidelem mortis Dominicæ memoriam peragit, atque coram Ecclesia, cujus corporis membrum sit, attestatur; obsignatur item percipientibus sacramentum, quod corpus Domini non tantum in genere pro hominibus sit traditum, et sanguis ejus effusus, sed peculiariter pro quovis fideli communicante, cujus cibus et potus sit ad vitam æternam.

9. Cæterum qui nulla cum fide ad hanc sacram Domini mensam accedit, Sacramento duntaxat communicat, et rem sacramenti, unde est vita et salus, non percipit. Et tales indigne edunt de mensa Domini. Qui autem indigne edunt de pane Domini et de poculo ejus bibunt, rei fiunt corporis et sanguinis Domini, et ad judicium sibi edunt et bibunt. Nam cum vera fide non accedant, mortem Christi contumelia adficiunt, et ideo damnationem sibi ipsis edunt et bibunt.

10. Ergo corpus Domini et sanguinem ejus cum pane et vino non ita conjungimus, ut panem ipsum dicamus esse corpus Christi, nisi ratione sacramentali, aut sub pane corporaliter latitare corpus Christi: ut etiam sub speciebus panis adorari debeat, aut quicunque signum percipiat, idem et rem percipiat ipsam. Corpus Christi in coelis est ad dextram Patris. Sursum ergo elevanda sunt corda, et non defigenda in panem, nec adorandus Dominus in pane. Et tamen non est absens Ecclesiæ suæ celebranti coenam Dominus. Sol absens a nobis in coelo, nihilominus efficaciter præsens est nobis: quanto magis sol justitiæ Christus, corpore in coelis absens nobis, præsens est nobis, non corporaliter quidem, sed spiritualiter per vivificam operationem, et ut ipse se nobis præsentem futurum exposuit in ultima coena (Joh. xiv., xv., xvi.). Unde consequens est, nos non habere coenam sine Christo, interim tamen habere coenam incruentam et mysticam, sicuti universa nuncupavit vetustas.

11. Admonemur præterea celebratione coenæ Dominicæ, ut memores simus, cujus corporis membra facti simus, et idcirco concordes simus cum omnibus fratribus, ut sancte vivamus, et non polluamus nos flagitiis et peregrinis religionibus. sed in vera fide in finem usque vitæ perseverantes, studeamus excellere sanctimonia vitæ. Decet ergo, ut accessuri ad coenam, prius nos ipsos juxta præceptum Apostoli probemus, imprimis quali simus fide præditi, an credamus, Christum venisse, servandis peccatoribus et ad poenitentiam vocandis, et an quisque credat, se in horum esse numero, qui per Christum liberati servantur, et an mutare vitam pravam instituerit, ac vivere sancte, perse verareque, auxiliante Domino, in vera religione et in concordia cum fratribus, dignasque Deo pro liberatione agere gratias, etc.

12. Ritum, modum vel formam coenæ, illam existimamus esse simplicissimam et præstantissimam, quæ proxime accedit ad primam Domini institutionem et apostolicam doctrinam: quæ videlicet constat annuntiatione verbi Dei, precibus piis, ipsa actione dominica et repetitione ejus, manducatione corporis et potu sanguinis domini, memoria item mortis dominicæ salubri, et gratiarum actione fideli, nec non sancta consociatione in corporis ecclesiastici unionem. Improbamus itaque illos, qui alteram speciem, poculum, inquam, domini, fidelibus subtraxerunt. Graviter enim hi peccant contra institutionem domini, dicentis: Bibite ex hoc omnes: Id quod ad panem, non ita expresse dixit.

13. Missa qualis aliquando apud veteres fuerit, tolerabilis an intolerabilis, modo non disputamus; hoc autem libere dicimus, missam, quæ hodie in usu est per universam Romanam Ecclesiam, plurimas et justissimas quidem ob causas in ecclesiis nostris esse abrogatam, quas sigillatim ob brevitatem nunc non commemoramus. Certe approbare non potuimus, quod ex actione salubri, spectaculum inane est factum, quod item facta est meritoria, vel celebrata pro pretio, quodque in ea sacerdos dicitur conficere ipsum Domini corpus, et hoc offerre realiter pro remissione peccatorum vivorum et mortuorum, adde et in honorem et celebrationem, vel memoriam sanctorum in coelis, etc.

Historical source record →