A Brighter Day Begins with His Word.

Ante-Nicene Fathers • VOL 2 • SECTION 228

Quomodo autem fuerit is qui petit et accipit, et is qui mutuatur, si nullus sit qui habeat etdet mutuo? Quid vero? quando dicit Dominus: "Es

← Fathers of the Second Century

Quomodo autem fuerit is qui petit et accipit, et is qui mutuatur, si nullus sit qui habeat etdet mutuo? Quid vero? quando dicit Dominus: "Esurivi, et me pavistis; sitii, et potum mihi dedistis; hospes cram, et me collegistis; nudus, et me vestiistis;" [2517] deinde subjungit: "Quatenus fecistis uni horum minimorum, mihi fecistis." [2518] Nunquid easdem quoque tulit leges in Veteri Testamento? "Qui dat mendico, foeneratur Deo." [2519] Et: "Ne abstinueris a benefaciendo egeno," [2520] inquit. Et rursus: "Eleemosynæ et fides ne te deficiant," [2521] inquit. "Paupertas" autem "virum humiliat, ditant autem manus virorum." [2522] Subjungit autem: "Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fit acceptus." Et: "Pretium redemptionis anima, propriæ judicantur divitiæ." [2523] Annon aperte indicat, quod sicut mundus componitur ex contrariis, nempe ex calido et frigido, humido et sicco, ita etiam ex iis qui dant, et ex iis qui accipiunt? Et rursus cum dixit: "Si vis perfectus esse, vende quæ habes, et da pauperibus," refellit eum qui gloriabatur quod "omnia a juventute præcepta servaverat;" non enim impleverat illud: "Diliges proximum tuum sicut teipsum:" [2524] tunc autem cum a Domino perficeretur, docebatur communicare et impertiri per charitatem. Honeste ergo non prohibuit esse divitem, sed esse divitem injuste et inexplebiliter. "Possessio (enim,) quæ cure iniquitate acceleratur, minor redditur." [2525] "Sunt (enim,) qui seminantes multiplicant, et qui colligentes minus habent." [2526] De quibus scripture est: "Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in sæculum sæculi." [2527] Qui enim "seminal et plura colligit," is est, qui per terrenam et temporalem communicationem ac distributionem, coelestia acquirit et æterna. Est autem alius, qui nemini impertit, let incassum "thesauros in terra colligit, ubi ærugo et tinea destruunt." [2528] De quo scriptum est: "Qui colligit mercedes, colligit in saccum perforatum." [2529] Hujus "agrum" Dominus in Evangelio dicet "fuisse fertilem:" [2530] deinde cum vellet fructus reponere, et esset "majora horrea ædificaturus," sibi dixisse per prosopopoeiam: "Habes bona multa reposita tibi in multos annos, ede, bibe, lætare:" "Stulte ergo, inquit, hac nocte animam tuam ate repetunt; quæ ergo parasti, cujus erunt?"

Caput VII.--Qua in Re Christianorum Continentia Eam Quam Sibi Vindicant Philosophi Antecellat.

Humana ergo continentia, [2531] ea, inquam, quæ est ex sententia philosophorum Græcorum, profitetur pugnare cum cupiditate, et in factis ei non inservire; quæ est autem ex nostra sententia continentia, non concupiscere; non ut quis concupiscens se fortiter gerat, sed ut etiam a concupiscendo se contineat. Non potest autem ea aliter comparari continentia, nisi gratia Dei. Et ideo dixit: "Petite, et dabitur vobis." [2532] Hanc gratiam Moyses quoque accepit, qui indigo corpore erat indutus, ut quadraginta diebus neque esuriret, neque sitiret. Quemadmodum autem melius est sanum esse, quam ægrotantem disserere de sanitate: ita lucem esse, quam loqui de luce; et quæ est ex veritate continentia, ea quæ docetur a philosophis. Non enim ubi est lux, illic tenebræ: ubi autem sola insidet cupiditas, etiamsi quiescat a corporea operatione, at memoria cure eo, quod non est præsens, congreditur. Generatim autem nobis procedar oratio de matrimonio, nutrimento, et aliis, ut nihil faciamus ex cupiditate, velimus autem ea sola, quæ sunt necessaria. Non sumus enim filii cupiditatis, sed voluntatis; et eum, qui uxorem duxit propter liberorum procreationem, exercere oportet continentiam, ut ne suam quidem concupiscat uxorem, quam debet diligere, honesta et moderata voluntate operam dans liberis. Non enim "carnis curam gerere ad concupiscentias" didicimus; "honeste autem tanquam in die," Christo, et Dominica lucida vitæ institutione, "ambulantes, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in litibus et contentionibus." [2533] Verumenimvero non oportet considerare continentiam in uno solum genere, nempe in rebus venereis, sed etiam in quibuscunque aliis, qua: luxuriosa concupiscit anima, non contenta necessariis, sed sollicita de deliciis. Continentia est pecuniam despicere; voluptatem, possessionem, spectaculum magno et excelso animo contemnere; os continere, ratione qua: sunt mala vincere. Jam vero angeli quoque quidam, cum fuissent incontinentes, victi cupiditate, huc e coelo deciderunt. Valentinus autem in Epistola ad Agathopodem: "Cum omnia, inquit, sustinuisset, erat continens, divinitatem sibi comparavit Jesus; edebat et bibebat peculiari modo, non reddens cibos; tanta ei inerat vis continentiæ, ut etiam nutrimentum in eo non interierit, quoniam ipse non habuit interitum." Nos ergo propter dilectionem in Dominum, et propter ipsum honestum, amplectimur continentiam, templum Spiritus sanctificantes. Honestum enim est, "propter regnum coelorum seipsum castrare" [2534] ab omni cupidirate, et "emundare conscientiam a mortuis operibus, ad serviendum Deo viventi." [2535] Qui autem propier odium adversus carnem susceptum a conjugali conjunctione, et eorum qui conveniunt ciborum participatione, liberari desiderant, indocti sunt et impii, et absque ratione continentes, sicut aliæ genres plurimæ. Brachmanes quidem certe neque animatum comedunt, neque vinum bibunt; sed aliqui quidera ex iis quotidie sicut nos cibum capiunt; nonnulli autem ex iis tertio quoque die, ut ait Alexander Polyhistor in Indicis; mortem autem contemnunt, et vivere nihili faciunt; credunt enim esse regenerationem: aliqui autem colunt Herculem et Pana. Qui autem ex Indis vocantur Semnoi, hoc est, venerandi, nudi totam vitam transigunt: ii veritatem exercent, et futura prædicunt, et colunt quamdam pyramidera, sub qua existimant alicujus dei ossa reposita. Neque vero Gymnosophistæ, nec qui dicuntur Semnoi, utuntur mulieribus, hoc enim præter naturam et iniquum esse existimant; qua de causa seipsos castos conservant. Virgines autem sunt etiam mulieres, qua: dicuntur Semnai, hoc est, venerandæ. Videntur autem observare coelestia, et per eorum significationem quæ dam futura prædicere.

Caput VIII.--Loca S. Scripturæ Ab Hæreticis in Vituperium Matrimonii Adducta Explicat; Et Primo Verba Apostoli Romans 6:14, Ab Hæreticorum Perversa Interpretatione Vindicat. [2536]

Quoniam autem qui introducunt indifferentiam, paucas quasdam Scripturas detorquentes, titillanti suæ voluptati eas suffragari existimant; rum præcipue illam quoque: "Peccatum enim vestri non dominabitur; non estis enim sub lege, sed sub gratia;" [2537] et aliquas alias hujusmodi, quarum posthæc non est rationi consentaneum ut faciam mentionem (non enim nayera instruo piraticam), age paucis eorum argumentum perfringamus. Ipse enim egregius Apostolus in verbis, quæ prædictæ dictioni subjungit, intentati criminis afferet solutionem: "Quid ergo? peccabimus, quiâ non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit." [2538] Adeo divine et prophetice e vestigio dissolvit artem voluptatis sophisticam. Non intelligunt ergo, ut videtur, quod "omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque per corpus ea quæ fecit, sire bonum, sive malum:" [2539] ut quæ per corpus fecit aliquis, recipiat. "Quare si quis est in Christo, nova creatura est," nec amplius peccatis dedita: "Vetera præterierunt," vitam antiquam exuimus: "Ecce enim nova facta sunt," [2540] castitas ex fornicatione, et continentia ex incontinentia, justitia ex injustitia. "Quæ est enim participatio justitiæ et injustitiæ? aut quæ luci cure tenebris societas? quæ est autem conventio Christo cum Belial? quæ pars est fideli cum infideli? quæ est autem consensio templo Dei cum idolis? [2541] Has ergo habentes promissiones, mundemus nos ipsos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei." [2542]

Caput IX.--Dictum Christi ad Salomen Exponit, Quod Tanquam in Vituperium Nuptiarum Prolatum Hæretici Allegabant.

Qui autem Dei creaturæ resistunt per speciosam illam continentiam, illa quoque dicunt, quæ ad Salomen dicta sunt, quorum prius meminimus: habentur autem, ut existimo, in Evangelio secundum Ægyptios. [2543] Aiunt enim ipsum dixisse Servatorem: "Veni ad dissolvendum opera feminæ;" feminæ quidem, cupiditatis; opera autem generationem et interitum. Quid ergo dixerint? Desiithæc administratio? Non dixerint: manet enim mundus in eadem ceconomia. Sed non falsum dixit Dominus; revera enim opera dissolvit cupiditatis, avaritiam, contentionem, gloriæ cupiditatem, mulierum insanum amorem, pædicatum, ingluviem, luxum et profusionem, et quæ sunt his similia. Horum autem ortus, est animæ interitus: siquidem "delictis mortui" efficimur. [2544] Ea vero femina est intemperantia. Ortum autem et interitum creaturarum propter ipsorum naturas fieri necesse est, usque ad perfectam distinctionem et restitutionem electionis, per quam, quæ etiam sunt mundo permistæ et confusæ substantiæ, proprietati suæ restituuntur. Unde merito cum de consummatione Logos locutus fuerat, ait Salome: "Quousque morientur homines?" Hominem autem vocat Scriptura dupliciter: et eum, qui apparet, et animam; et eum rursus, qui servatur, et eum qui non. Mors autem animæ dicitur peccatum. Quare caute et considerate respondet Dominus: "Quoadusque pepererint mulieres," hoc est quandiu operabuntur cupiditates. "Et ideo quemadmodum per unum hominem peccatum ingressum est in mundum, per peccaturn quoque mors ad omnes homines pervasit, quatenus omnes peccaverunt; et regnavit mors ab Adam usque ad Moysen," [2545] inquit Apostolus: naturali autem divinæ ceconomiæ necessitate mors sequitur generationem: et corporis et animæ conjunctionem consequitur eorum dissolutio. Si est autem propter doctrinam et agnitionem generatio, restitutionis causa erit dissolutio. Quomodo autem existimatur mulier causa morris, propterea quod pariat: ita etiam dicetur dux vitæ propter eamdem causam. Proinde qua, prior inchoavit transgressionem, Vita est appellata, [2546] propter causam successionis: et eorum, qui generantur, et qui peccant, tam justorum quam injustorum, mater est, unoquoque nostrum, seipsum justificante, vel contra inobedientem constituente. Unde non ego quidem arbitror Apostolum abhorrere vitam, quæ est in came, cum dicit: "Sed in omni fiducia, ut semper, nunc quoque Christus magnificabitur in corpore meo, sire per vitam, sire per mortera. Mihi enim vivere Christus et mori lucrum. Si autem vivere in carne, et hoc quoque mihi fructus operis, quid eligam nescio, et coarctor ex duobus, cupiens resolvi, et esse cum Christo: multo enim melius: manere autem in carne, est magis necessarium propter vos." [2547] Per hæc enim, ut puto, aperte ostendit, exitus quidem e corpore perfectionem, esse in Dei dilectionem: ejus autem præ sentiæ in carne, ex grato animo profectam tolerantiam, propter eos, qui salute indigent. Quid vero? non etiam ea, quæ deinceps sequuntur, ex ils, quæ dicta sunt ad Salomen, subjungunt ii, qui quidvis potius quam quæ est ex veritate, evangelicam regulam sunt secuti? Cum ea enim dixisset: "Recteergo feci, quæ non peperi:" scilicet, quod generatio non esset ut oportet assumpta; excipit Dominus, dicens: "Omni herba vescere, ea autem, quæ habet amaritudinem, ne yescaris." Perhæc enim significat, esse in nostra potestate, et non esse necessarium ex prohibitione præcepti, vel continentiam, vel etiam matrimonium; et quod matrimonium creationi aliquid affert auxilii, præterea explicans. Ne quis ergo eum deliquisse existlimet, qui secundum Logon matrimonium inierit, nisi existimet amaram esse filiorum educationem: contra tamen, permultis videtur esse molestissimum liberis carere. Neque amara cuiquam videatur liberorum procreatio, eo quod negotiis implicatos a divinis abstrahat. Est enim, qui vitam solitariam facile ferre non valens, expetit matrimonium: quandoquidem res grata, qua quis temperanter fruitur, et innoxia: et unusquisque nostrum eatenus sui dominus est, ut eligat, an velit liberos procreate. Intelligo autem, quod aliqui quidem, qui prætextu matrimonii difficultatum ab eo abstinuerunt, non convenienter sanctæ cognitioni ad inhumanitatem et odium hominum defluxerunt; et petit apud ipsos charitas; alii autem matrimonio ligati, et luxui ac voluptatibus dediti, lege quodammodo eos comitante, fuerunt, ut ait Propheta, "assimilati jumentis." [2548]

Caput X.--Verba Christi Matt. xviii. 20, Mystice Exponit. [2549]

Quinam sunt autem illi "duo et tres, qui congregantur in nomine Domini, in" quorum "medio" est Dominus? [2550] annon virum et mulierem et filium tres dicit, quoniam mulier cum viro per Deum conjungitur? Quod si accinctus quis esse velit et expeditus, non volens procreate liberos, propter eam, quæ est in procreandis liberis, molestiam et occupationem, "maneat," inquit Apostolus, absque uxore "ut ego." [2551] Quiam vero effatum Domini exponunt, ac si dixisset, cure pluribus quidera esse Creatorem ac præ sidem generationis Deum; cum uno autem, nempe electo, Servatorem, qui alterius, boni scilicet, Dei Filius sit. Hoc autem non ira habet: sed est quidem etiam cure iis, qui honeste ac moderate in matrimonio versati sunt, et Iiberos susceperunt, Deus per Filium: est autem etiam cure eo, qui secundum Logon, seu rationem, fuit continens, idem Dens. Fuerint autem aliter quoque tres quidera, ira, cupiditas, et ratio: caro antera at anima et spiritus, alia ratione. Forte antera et vocationem et electionem secundam, et tertium genus, quod in primo honore collocatur, innuit trias prius dicta: cum quibus est, quæ omnia considerat, Dei potestas, absque divisione cadens in divisionem. Qui ergo animæ naturalibus, ita ut oportet, utitur operationibus, desiderat quidem ea, quæ sunt convenientia, odio autem habet ea, quæ lædunt, sicut jubent mandata: "Benedices" enim, inquit, "benedicenti, et maledices maledicenti." Quando autem his, ira scilicet et cupidirate, superior factus, et creaturæ amore vere affectus propter eum, qui est Deus et effector omnium, gnostice vitam instituerit, et Salvatori similis evadens, facilem temperantiæ habitum acquisiverit, et cognitionem, fidem, ac dilectionem conjunxerit, simplici hac in parte judicio utens, et vere spiritalis factus, nec earum quæ ex ira et cupiditate procedunt, cogitationum omnino capax, ad Domini imaginem ab ipso artifice efficitur homo perfectus, is sane dignus jam est, qui frater a Domino nominetur, is simul est amicus et filius. Sic ergo "duo et tres" in eodem "congregantur," nempe in homine gnosrico. Poterit etiam multorum quoque concordia ex tribus æstimata, cum quibus est Dominus, significare unam Ecclesiam, unum hominem, genus unum. Annon cum uno quidem Judæo erat Dominus, cum legera tulit: at prophetans, et Jeremiam mittens Babylonem, quinetiam cos qui erant ex gentibus vocans per prophetiam, congregavit duos populos: tertius autem est unus, qui ex duobus "creatur in riorum hominem, quo inambulat et inhabitat" in ipsa Ecclesia? Et lex simul et prophetæ, una cum Evangelio, in nomine Christi congregantur in unam cognitionem. Qui ergo propter odium uxorem non ducunt, vel propter concupiscentiam carne indifferenter abutuntur, non sunt in numero illorum qui servantur, cum quibus est Dominus.

Caput XI.--Legis Et Christi Mandatum de Non Concupiscendo Exponit. [2552]

Historical source

Public Domain • Christian Classics Ethereal Library source edition.

Source record →