A Brighter Day Begins with His Word.

Ante-Nicene Fathers • VOL 2 • SECTION 230

Caput XIII.--Julii Cassiani Hæretici Verbis Respondet; Item Loco Quem Ex Evangelio Apocrypho Idem Adduxerat.

← Fathers of the Second Century

Caput XIII.--Julii Cassiani Hæretici Verbis Respondet; Item Loco Quem Ex Evangelio Apocrypho Idem Adduxerat.

Talibus argumentis utitur quoque Julius Cassianus, [2607] qui fixit princeps sectæ Docetarum. Inopere ceete De continentia, vel De castitate, his verbis dicit: "Nec dicat aliquis, quod quoniam talia habemus membra, ut aliter figurata sit femina, aliter vero masculus: illa quidera ad suscipiendum, hic vero ad seminandum, concessam esse a Deo consuetudinem. Si enim a Deo, ad quem tendimus, essethæc constitutio, non beatos dixisset esse eunuchos; neque propheta dixisset, eos non esse arborem infrugiferam; [2608] transferens ab arbore ad hominem, qui sua sponte et ex instituto se castrat tall cogitatione." Et pro impia opinione adhuc decertans, subjungit: "Quomodo autem non jure quis reprehenderit Servatorem, si nos transformavit, et ab errore liberavit, eta conjunctione membrorum, et additamentorum, et pudendomm?" in hoc eadem decernens cure Tatiano: hic autem prodiit ex schola Valentini. Propterea dicit Cassianus: "Cure interrogaret Salome, quando cognoscentur, ea, de quibus interrogabat, ait Dominus: Quando pudoris indumentum conculcaveritis, et quando duo facta fuerint unum, et masculum cure femina, nec masculum nec femineum." Primum quidera, in nobis traditis quatuor Evangeliis non habemus hoc dictum, sed in eo, quod est secundum Ægyptios. Deinde mihi videtur ignorare, iram quidera, masculam appetitionem; feminam vero, significare cupiditatem: quorum operationera poenitentia et pudor consequuntur. Cure quis ergo neque iræneque cupiditati obsequens, quæ quidera et consuetudine et mala educatione auctæ, obumbrant et contegunt rationem, sed quæ ex iis proficiscitur exuens caliginem, et pudore affectus ex poenitentia, spiritum animam unierit in obedientia Logi seu rationis; tunc, ut ait Paulus, "non inest in nobis nec masculus, nec femina." Recedens enim anima ab ea figura, qua discernitur masculus et femina, traducitur ad unionem, cum ea nutrum sit. Existimat autem hic vir præ clarus plus, quam par sit, Platonice, animain, cure sit ab initio divina, cupidirate effeminatam, huc venire ad generationem et interitum.

Caput XIV.--2 Cor. xi. 3, Et Eph. iv. 24, Exponit.

Jam vero vel invitum cogit Paulam generationem ex deceptione deducere, cure dicit: "Vereor autem, ne sicut serpens Evam decepit, corrupti sint sensus vestri a simplicitate, quæ est in Christo." [2609] Seal certum est, Dominum quoque "venisse" ad ea, "quæ aberraverant." [2610] Aberraverunt autem, non ab alto repetita origine in eam, quæ hic est, generationem (est enim generatio creatura Omnipotentis, qui nunquam ex melioribus ad deteriora deduxerit animam); sed ad eos, qui sensibus seu cogitationibus aberraverant, ad nos, inquam, venit Servator: qui quidem ex nostra in præceptis inobedientia corrupti sunt, dum nimis avide voluptatem persequeremur; cum utique protoplastus noster ternpus prævenisset, et ante debitum tempus matrimonii gratiam appetiisset et aberrasset: quoniam "quicunque aspicit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam" [2611] ut qui voluntatis tempus non exspectaverit. Is ipse ergo erat Dominus, qui tunc quoque damnabat cupiditatem, quæ prævenit matrimonium. Cum ergo dicit Apostolus: "Induite novum hominem, qui secundum Deum creatur," [2612] nobis dicit, qui ab Omnipotentis voluntate efficti sumus, sicut sumus efficti. "Veterem" autem dixit, non rescipiens ad generationem et regenerationem, sed ad vitam inobedientiæ et obedienti regeneraæ. "Pelliceas" autem "tunicas" [2613] existimat Cassianus esse corpora: in quo postea et eum, et qui idem cum eo sentiunt, aberrasse ostendemus, cure de ortu hominis, iis consequenter, quæ prius dicenda sunt, aggrediemur expositionem. "Quoniam, inquit, qui a terrenis reguntur, et generant, et generantur: Nostra autem conversatio est in coelo, ex quo etiam Salvatorem exspectamus." [2614] Recte ergo nos hæ quoque dicta esse scimus, quoniam ut hospites et advencta essæ peregrinantes debemus vitam instituere; qui uxorem habent, ut non habentes; qui possident, ut non possidentes; qui liberos procreant, ut mortales gignentes, ut relicturi possessiones, ut etiam sine uxore victuri, si opus sit; non cum immodico actione, et animo excelso.

Caput XV.--1 Cor. vii. 1; Luc. xiv. 26; Isa. lvi. 2, 3, Explicat.

Et rursus cure dicit: "Bonum est homini uxorem non tangere, sed propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat;" [2615] id veluti exponens, rursus dicit: "Ne vos tentet Satanas." [2616] Non enim iis, qui continenter utuntur matrimonio propter solam liberorum procreationem, dicit, "propter intemperantiam;" sed iis, qui finem liberorum procreationis cupiunt transilire: ne, cure nimium annuerit noster adversarius, excitet appetitionem ad alienas voluptates. Fortasse autem quoniam iis, qui juste vivunt, resistit propter æmulationem, et adversus eos contendit, volens eos ad suos ordines traducere, per laboriosam continentiam eis vult præbere occasionera. Merito ergo dicit: "Melius est matrimonio jungi quam uri," [2617] ut "vir reddat debiturn uxori, et uxor viro, et ne frustrentur invicem" [2618] hoc divino ad generationera dato auxilio. "Qui autem, inquiunt, non oderit patrem, vel matrem, vel uxorem, vel filios, non potest meus esse discipulus." [2619] Non jubet odisse proprium genus: "Honora" enim, inquit, "patrein et matrein, ut tibi bene sit:" [2620] sed ne abducaris, inquit, per appetitiones a ratione alienas, sed neque civilibus moribus conformis fias. Domus enim constat ex genere, civitates autem ex domibus; quemadmodum Paulus quoque eos, qui occupantur in matrimonio, "mundo dixit placere." [2621] Rursus dicit Dominus: "Qui uxorem duxit, ne expellat; et qui non duxit, ne ducat;" [2622] qui ex proposito castitatis professus est uxorem non ducere maneat cælebs. Utrisque ergo idem Dominus per prophetam Isaiam convenientes dat promissiones sic dicens: "Ne dicat eunuchus: Sum lignum aridum;" hæc enim dicit Dominus eunuchis: "Si custodieritis sabbata mea, et feceritis quæ cunque pruodæcipio, dabo vobis locum meliorem filiis et filiabus." [2623] Non sola enim justificat castitas, sed nec sabbatum eunuchi, nisi fecerit mandata. Infert autem iis, qui uxoremduxerunt, et dicit: "Electi mei non laborabunt in vanum, neque procreabunt filios in exsecrationem, quiâ semen est benedictum a Domino." [2624] Ei enim, qui secundum Logon filios procreavit et educavit, et erudivit in Domino, sicut etiam ei, qui genuit per veram catechesim et institutionem, merces quædam est proposita, sicut etiam electo semini. Alii autem "exsecrationem" accipiunt esse ipsam liberorum procreationem, et non intelligunt adversus illos ipsos ea dicere Scripturam. Qui enim sunt revera electi Domini, non dogmata decernunt, nec filios progignunt, qui sunt ad exsecrationem, et hæreses. Eunuchus ergo, non qui per vim excisas habet partes, sed nec qui cælebs est, dictus est, sed qui non gignit veritatem. Lignum hic prius erat aridum; si autem Logo obedierit, et sabbata custodieri, per abstinentiam a peccatis, et fecerit mandata erit honorabilior iis, qui absque recta vitæ institutione solo sermone erudiuntur. "Filioli, modicum" adhuc sum vobiscum," [2625] inquit Magister. Quare Paulus quoque scribens ad Galatas, dicit: "Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus." [2626] Rursus ad Corinthios scribens: "Si enim decies mille pædagogos," inquit, "habeatis in Christo, sed non multos patres. In Christo enim per Evangelium ego vosgenui." [2627] Propterea "non ingrediatur eunuchus in Ecclesiam Dei," [2628] qui est sterilis, et non fert fructum, nec vitro institutione, nec sermone. Sed "qui se" quidem "castrarunt" ab omni peccato "propter regnum coelorum," [2629] ii sunt beati, qui a mundo jejunant.

Caput XVI.--Jer. xx. 14; Job xiv. 3; Ps. l. 5; 1 Cor. ix. 27, Exponit.

"Exsecranda" autem "dies in qua natus sum, et ut non sit optanda," [2630] inquit Jeremias: non absolute exsecrandam dicens generationem, sed populi peccata ægre ferens et inobedientiam. Subjungit itaque: "Cur enim natus sum ut viderem labores et dolores, et in perpetuo probro fuerunt dies mei?" [2631] Quin etiam omnes, qui prædicabant veritatem, propier eorum, qui audiebant, inobedientiam, quæ rebantur ad poenam, et veniebant in periculum. "Cur enim non fuit uterus matris meæ sepulcrum, ne viderem affiictionem Jacob et laborera generis Isræl?" [2632] ait Esdras propheta. "Nullus est a sorde mundus," ait Job, "nee si sit quidera una dies vita ejus." [2633] Dicant ergo nobis, ubi fornicatus est infans natus? vel quomodo sub Adæcecidit exsecrationem, qui nihil est operatus? Restat ergo eis, ut videtur, consequenter, ut dicant malam esse generationem, non solum corporis, sed etiam animæ, per quam exsistit corpus. Et quando dixit David: "In peccatis conceptus sum, et in iniquitatibus concepit me mater mea:" [2634] dicit prophetice quidem matrem Evam; sed Eva quidem fuit "mater viventium;" et si is "in peccatis fuit conceptus," at non ipse in peccato, neque vero ipse peccatum. Utrum vero quicunque etiam a peccato ad fidem convertitur, a peccandi consuetudine tanquam a "matre" converti dicatur ad "vitam," feret mihi testimonium unus ex duodecim prophetis, qui dixit: "Si dedero primogenita pro impietate fructum yeniris mei, pro peccatis animæ meæ." [2635] Non accusat eum, qui dixit: "Crescite et multiplicamini:" [2636] sed primos post generationera motus, quorum tempore Deum non cognoscimus, dicit "impietates." Si quis autem ea ratione dicit malam generationem, idem eam dicat bonam, quatenus in ipso veritatem cognoscimus. "Abluamini juste, et ne peccetis. Ignorationem enim Dei quidam habent," [2637] videlicet qui peccant. "Quoniam nobis est colluctatio non adversus camem et sanguinere, sed adversus spiritalia." [2638] Potentes autem sunt ad tentandum "principes tenebrarum hujus mundi," et ideo datur venia. Et ideo Paulus quoque: "Corpus meum," inquit, "castigo, et in servitutem redigo; quoniam qui certat, omnia continet," hoc est, in omnibus continet, non ab omnibus abstinens, sed continenter utens iis, quæ utenda judicavit, "illi quidera ut corruptibilem coronam accipiant; nos autem ut incorruptibilem," [2639] in lucta vincentes, non autem sine pulvere coronam accipientes. Jam nonnulli quoque præferunt viduam virgini, ut qua, quam experta est, voluptatem magno animo contempserit.

Caput XVII.--Qui Nuptias Et Generationem Malas Asserunt, II Et Dei Creationem Et Ipsam Evangelii Dispensationem Vituperant.

Sin autem malum est generatio, in malo blasphemi dicant fuisse Dominum qui fuit particeps generationis, in malo Virginera quæ genuit. Hei mihi! quot et quanta mala! Dei voluntatera maledictis incessunt, et mysterium creationis, dum invehuntur in generationera. Et hinc "Docesin" fingit Cassianus; hinc etiam Marcioni, et Valentino quoque est corpus animale; quoniam homo, inquiunt, operam dans veneri, "assimilatus est jumentis." [2640] Atqui profecto, cum libidine vere insaniens, aliena inire voluerit, tunc revera, qui talis est, efferatur: "Equi in feminas furentes facti sunt, unusquisque hinniebat ad uxorem proximi sui." [2641] Quod si dicat serpentera, a brutis animantibus accepta consilii sui ratione, Adamo persuasisse ut cum Eva coire consentiret, tanquam alioqui, ut quidam existimant, protoplasti hac natura usuri non fuissent: rursus vituperatur creatio, ut quæ rationis expertium animantium natura homines fecerit imbecilliores, quorum exempla consecuti sunt, qui a Deo primi formati fuere. Sin autem natura quidem eos sicut bruta deduxit ad filiorum procreationem; moti autem sunt citius quam oportuit, fraude inducti, cura adhuc essent juvenes; justum quidera est Dei judicium in eos qui non exspectarunt ejus voluntatera: sancta est autem generatio, per quam mundus consistit, per quam essentiæ, per quara naturæ, per quam angeli, per quam potestates, per quam animæ, per quam præcepta, per quam lex, per quam Evangelium, per quam Dei cognitio. "Et omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni; et fenum quidem exsiccatur, flos autem decidit, sed verbum Domini manet," [2642] quod unxit artimam et uniit spiritui. Quomodo autem, qure est in Ecclesia nostra, [2643] oeconomia ad finem perduci potuisset absque corpore, cum etiam ipse, qui est caput Ecclesire, in came quidem informis et specie carens vitam transiit, ut doceret nos respicere ad naturam divinæ causespicere ad naturam divinnsiit, æinformem et incorpoream? "Arbor enim vitæ," inquit prophem, "est in bono desiderio," [2644] docens bona et munda desideria, quæ sunt in Domino vivente. Jam vero volunt viri cure uxore in matrimonio consuetudinem, quæ dicta est "cognitio," esse peccatum: eam quippe indicari ex esu "ligni boni et mali," [2645] per significationem hujus vocabuli "cognovit," [2646] quæ mandati tmnsgressionem notat. Si autem hoc im est, veritatis quoque cognitio, est esus ligni vitre. Potest ergo honestum ac moderatum matrimonium illius quoque ligni esse particeps. Nobis autem prius dictum est, quod licet bene et male uti matrimonio; et hoc est lignum "cognitionis," si non transgrediamur leges matrimonii. Quid vero? annon Servator noster, sicut animam, ita etiam corpus cumvit ab affectionibus? Neque vero si esset caro inimica animæ, inimicam per sanitatis restitutionem advenus ipsam muniisset. "Hoc autem dico, fratres, quod caro et sangnis regnum Dei non possunt possidere, neque corruptio possidet incorruptionem." [2647] Peccatun enim, cure sit "corruptio," non potest babere societatem cure incorruptione," quæ est justitia. "Adeo stulti," inquit, "estis? cure spiritu coeperitis, nunc came consummamini."

Caput XVIII.--Duas Extremas Opiniones Esse Vitandas: Primam Illorum Qui Creatoris Odio a Nuptiis Abstinent; Alteram Illorum Qui Hinc Occasionem Arripiunt Nefariis Libidinibus Indulgendi.

Justitiam ergo et salutis harmoniam, quæ est veneranda firmaque, alii quidem, ut ostendimus, nimium intenderunt, blaspheme ac maledice cure quavis impietate suscipientes continentiam; cure pie liceret castitatem, qu secundum sanam regulam instituitur, eligere; gratias quidem agendo propter datam ipsis gratiam, non habendo antem odio creatumm, neque eos aspernando, qui juncti sunt matrimonio; est enim creatus mundus, cream est etiam castitas; ambo autem agant gratias in iis, in quibus sunt collocati, si modo ea quoque norunt, in quibus sunt collocati. Alii autem effrenati se petulanter et insolenter gesserunt, revem "effecti equi in feminas insanientes, et ad proximorum suorum uxores hinnientes;" [2649] ut quiet ipsi contineri non possint, et proximis suis persuadeant ut dent operam voluptati;" infeliciter illas audientes Scriptums: "Quæ tibi obtigit, partem pone nobiscum, crumenam autem unam possideamus communem, et unum fiat nobis marsupium." [2650] Propter eos idem propheta dicit, nobis consulens: "Ne ambulaveris in via cum ipsis, declixia pedem tuum a semitis eorum. Non enim injuste tenduntur retia pennatis. Ipsi enim, cure sint sanguinum participes, thesauros malorum sibi recondunt;" [2651] hoc est, sibi affectantes immunditiam, et proximos similia docentes, bellatores, percussores caudis suis, [2652] ait propheta, quas quidem Græci kerkous appellant. Fuerint autem ii, quos significat prophetia, libidinosi intemperantes, qui sunt caudis suis pugnaces, tenebrarum "irreque filii," [2653] erede polluti, manus sibi afferentes, et homicidæ propinquorum. "Expurgate ergo vetus fermentum, ut sitis novo conspersio," [2654] nobis exclamat Apostolus. Et rursus, propter quosdam ejusmodi homines indignans, præcipit, "Ne conversari quidem, si quis frater nominetur vel fornicator, vel avarus, vel idololatra, vel maledicus, vel ebriosus, vel raptor; cum eo, qui est talis, ne una quidem comedere. Ego enim per legem legi mortuus sum," inquit; "ut Deo vivare, cum Christo sum crucifixus; vivo autem non amplius ego," ut vivebam per cupiditates; "vivit autem in me Christus," caste et beate per obedientiam præceptorum. Quare tune quidem in came vivebam camaliter: "quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei." [2655] --"In viam gentium ne abieritis, et ne ingrediamini in urbem Samaritanorum," [2656] a contraria vitæ institutione nos dehortans dicit Dominus; quoniam "Iniquorum virorum mala est conversatio; et hæ sunt vitæ omnium, qui ea, quæ sunt iniqua, efficiunt." [2657] --"Væ homini illi," inquit Dominus; "bonum esset el, si non natus esset, quam ut unum ex electis meis scandalizaret. [2658] Melius esset, ut ei mola circumponeretur, et in mari demergeretur, quam ut unum ex meis perverteret. [2659] Nomen enim Dei blasphematur propter ipsos." [2660] Unde præ clare Apostolus: "Scripsi," inquit, "vobis in epistola, non conversari cure fornicatoribus," [2661] usque ad illud: "Corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori." [2662] Et quod matrimonium non dicat fomicationem, ostendit eo, quod subiungit: "An nescitis, quod qui adhæret meretrici, unum est corpus?" [2663] An meretricem quis dicet virginem, priusquam nubat? "Et ne fraudetis," inquit, "vos invicem, nisi ex consensu ad tempus:" [2664] per dictionem, "fraudetis," ostendens matrimonii debitum esse liberorum procreationem: quod quidem in iis, quæ præcedunt, ostendit, dicens: "Mulieri vir debitum reddat; similiter autem mulier quoque viro;" [2665] post quam exsolutionem, in domo custodienda, et in ea quæ est in Christo fide, adjutrix est. Et adhuc apertius, dicens: "Iis, qui sunt juncti matrimonio, præcipio, inquit, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non sepamri; sin autem separata fuerit, maneat innupta, vel viro reconcilietur; et virum uxorem non dimittere. Reliquis autem dico ego, non Dominus: Si quis frater," [2666] usque ad illud: "Nunc autem sancta est." [2667] Quid autem adhæc dicunt, qui in legem invehuntur, et in matrimonium, quasi sit solum a lege concessum, non autem etiam in Novo Testamento? Quid ad has leges latas possunt dicere, qui sationem abhorrent et generationem? cure "episcopum" quoque, "qui domui recte præsit," [2668] Ecclesiquoæ ducem constituat; domum autem Dominicam "imius mulieris" constituat conjugium. [2669] "Omnia" ergo dicit esse "munda mundis; pollutis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum et mens, et conscientia." [2670] De ea autem voluptate, quæ est præter regulam: "Ne erretis," inquit; "nec fornicatores, nec idololatræ, nec adulteri, nec molles, nec masculorum concubitores, neque avari, neque fures, neque ebnosi, neque maledici, nec raptores, regnum Dei possidebunt; et nos quidem abluti sum us," [2671] qui in his eramus; qui autem in hanc tingunt intemperantiam, ex temperantia in fornicationem baptizant, voluptatibus et affectibus esse indulgendum decernentes, incontinentes ex moderatis fieri docentes, et in spe sua membrorum suorum impudentiæ affixi; ut a regno Dei abdicentur, non autem ut inscribantur, qui ad eos ventitant, efficientes; sub falso nominatæ cognitionis titulo, eam, qu, efficiæ ad exteriores ducit tenebras, viam ingredientes. "Quod reliquum est, fratres, quæcuque vera, quæcunque honesta, quæcunque justa, quatres, quam æcunque casta, quæcunque amabilia, ques, æcunque bonbilia, ques, quam ingreæ famue bonbilia, ques, quam ingredientæ; si qua virtus, et si qua laus, ea considerate; quæ et didicistis; quæ etiam accepistis et audiistis et vidistis in me, ea facite; et Deus pacis erit vobiscum." [2672] Et Petrus similia dicit in Epistola: "Ut fides vestra et spes sit in Deum, cure animas vestras castas effeceritis in obedientia veritatis;" [2673] quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus desideriis, quæ fuerunt in ignorantia; sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti sitis in omni conversatione. Quoniam scriptum est: "Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum." [2674] Verumtamen quæ adversus eos, qui cognitionem falso nomine simulant, necessario suscepta est a nobis disputatio; nos longius, quam par sit, abduxit, et omtionem effecit prolixiorem. Unde tertius quoque liber Stromateus eorum, quæ sunt de vera philosophia, commentariorum, hunc finem habeat.

Historical source

Public Domain • Christian Classics Ethereal Library source edition.

Source record →