A Brighter Day Begins with His Word.

Ante-Nicene Fathers • VOL 2 • SECTION 229

His sic ostensis, age Scripturas, quæ adversantur sophistis hæreticis, jam adducamus, et regulam continentiæ secundum logon seu rationem obs

← Fathers of the Second Century

His sic ostensis, age Scripturas, quæ adversantur sophistis hæreticis, jam adducamus, et regulam continentiæ secundum logon seu rationem observandam declaremus. Qui vero intelligit, quæ Scriptura cuique hæresi contraria sit, cam tempestive adhibendo refutabit eos, qui dogmata mandatis contraria fingunt. Atque ut ab alto rem repetamus, lex quidem, sicut prius diximus, illud, "Non concupisces uxorem proximi tui," [2553] prius exclamavit ante conjunctam Domini in Novo Testamento vocem, quæ dicit ex sua ipsius persona: "Audivistis legem præcipientem: Non moechaberis. Ego autem dico: Non concupisces." [2554] Quod enim vellet lex viros uti moderate uxoribus, et propter solam liberorum susceptionem, ex eo clarum est, quod prohibet quidem eum, qui non habet uxorem, statim cum" captiva" habere consuetudinem. [2555] Quod si semel desideraverit, ei, cum tonsa fuerit capillos, permittere ut lugeat triginta diebus. Si autem ne sic quidem emarcescat cupiditas, tunc liberis operam dare, cum quæ dominatur impulsio, probata sit præ finito tempore consentanea rationi appetitio. Unde nullum ex veteribus ex Scripturn ostenderis, qui cum prægnante rem habuerit: sed postquam gestavit uterum, et postquam editum fetum a lacte depulit, rursus a viris cognitas fuisse uxores. Jam hunc scopum et institutum invenies servantera Moysis patrem, cure triennium post Aaronem editum intermisisset, genuisse Moysem. Et rursus Levitica tribus, servans hanc naturæ legem a Deo traditam, aliis numero minor ingressa est in terram promissam. Non enim facile multiplicatur genus, cum viii quidera seminant, legitimo juncti matrimonio; exspectant autem non solum uteri gestationem, sed etiam a lacte depulsionem. Unde merito Moyses, quoque Judæos paulatim proveheris ad continentiam, cure "tribus diebus" [2556] deinceps consequentibus a venerea voluptate abstinuissent, jussit audire verba Dei. "Nosergo Dei templa sumus, sicut dixit propheta: Inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero eorum Deus, et ipsi erunt meus populus," si ex præceptis vitam instituamus, sive singuli nostrum, sire tota simul Ecclesia. "Quareegredimini e medio ipsorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tangatis; et ego vos suscipiam, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens." [2557] Non ab iis, qui uxores duxerunt, ut aiunt, sed a gentibus, quæ adhuc vivebant in fornicatione, præterea autem a prius quoque dictis hæresibus, ut immundis et impiis, prophetice nos jubet separari. Unde etiam Panlus quoque verba dirigens ad eos, qu ierant iis, qui dicti sunt, similes: "Has ergo promissiones habete, inquit, dilecti: mundemus corda nostra ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei. [2558] Zelo enim vos zelo Dei; despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo." [2559] Et Ecclesia quidem alii non jungitur matrimonio, cum sponsum hubeat: sed unusquisque nostrum habet potestatem ducendi, quamcunque velit, legitimam uxorem, in prim is, inquam, nuptiis. "Vereor autem, ne sicut serpens seduxit Evam in astutia, corrumpantur sensus vestri a simplicitate, quæ in Christo est," [2560] pie admodum et doctoris instar dixit Apostolus. Quocirca admirabilis quoque Petrus: "Charissimi, inquit, obsecro vos tanquam advernas et peregrinos, abstinete vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, conversationem vestram inter gentes habentes bonam: quoniam sic est voluntas Dei, ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam; quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed ut servi Dei." [2561] Similiter etiam scribit Paulus in Epistola ad Romanos: "Quimortui sumus peccato, quomodo adhuc riveruns in ipso? Quoniam veins homo nosier simul est crucifixus, ut destruatur corpus peccati," [2562] usque ad illud: "Neque exhibete membra vestra, arma injustitiæ peccato." [2563] Atque adeo cure in hunc locum devenerim, videor mihi non esse prætermissurus, quirt notem, quod eumdem Deum per legem et prophetas et Evangelium prædicet Apostolus. Illud enim: "Non concupisces," quod scriptum est in Evangelio, legi attribuit in Epistola ad Romanos, sciens esse unum eum, qui prædicavit per legem et prophetas, Patrem, et qui per ipsum est annuntiatus. Dicit enim: "Quid dicemus? Lex estne peccatum? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Concupiscentiam enim non cognovissem, nisi lex diceret: Non concupisces." [2564] Quod si ii, qui sunt diversæ sententiæ, repugnantes, existiment Paulum verba sua dirigentem adversus Creatorem, dixisse ea, quæ deinceps sequuntur: "Novi enim, quod non habitat in me, hoc est, in came mea, bonum;" [2565] legant æ, quæ prius dicta sunt; et ea, quæ consequuntur. Prius enim dixit: "Sed inhabitarts in me peccatum;" propter quod consentaneum erat dicere illud: "Non habitat in came mea bonum." [2566] Consequenter subjunxit: "Si autem quod nolo, hoc ego facio, non utique ego id operor, sed quod inhabitat in me peccatum:" quod "repugnans," inquit, "legi" Dei et "mentis meæ, captivat me in lege peccati, quæ est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore morris hujus?" [2567] Et rursus (nunquam enim quovis modo juvando defatigatur) non veretur veluti concludere: "Lex enim spiritus liberavit me a lege peccati et morris:" quoniam "per Filium Dens condemnavit peccaturn in carne, ut justificatio legis impleatur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, seal secundum spiritum." [2568] Præterhæc adhuc declarans ea, qum prius dicta sunt, exclamat: "Corpus quidem mortunto propter peccatum:" significans id non esse templum, sed sepulcum animæ. Quando enim sanctificatum fuerit Deo, "Spiritus ejus," infert, "qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui vivificabit etiam mortalia vestra corpora, per ejus Spiritum, qui habitat in vobis." [2569] Rursus itaque voluptaxios increpans, illa adjicit: "Prudentia enim carnis, mors; quoniam qui ex came vivunt, ea, quæ sunt carnis, cogitant; et prudentia carnis est cum Deo gerere inimicitias; legi enim Dei non subjicitur. Qui autem sunt in carne," non ut quidam decemunt, "Deo placere non possunt," sed ut prius diximus. Deinde ut eos distinguat, dicit Ecclesiæ: "Vos autem non estis in carne sed in spiritu, si quidem spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, is non est ejus. Si autem Christus in vobis, corpus quidem est mortuum per peccatum, spiritus autem vivus per justitiam. Debitores itaque sumus, fratres, non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum camera vivitis, estis morituri: si vero spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicunque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei." Et adversus nobilitatem et adversus libertatem, qum exsecrabiliter ab iis, qui sunt diversæ sententiæ, introducitur, qui de libidine gloriantur, subjungit dicens: "Non enim accepistis spiritum servitutis rursus in timorein, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater;" [2570] hoc est, ad hoc accepimus, ut cognoscamus eum, quem oramus, qui est vere Pater, qui rerum omnium solus est Pater, qui ad salutem erudit et castigat at pater, et timorem minatur.

Caput XII.--Verba Apostoli 1 Cor. vii. 5, 39, 40, Aliaque S. Scripturæ Loca Eodem Spectantia Explicat.

Quod autem "ex consensu ad tempus orationi vacat" conjugium, doctrina est continentiæ. Adjecit enim illud quidem, "ex consensu," ne quis dissolveret matrimonium; "ad tempus autem," [2571] ne, dum ex necessitate exercet continentiam is, qui uxorem duxerit, labatur in peccatum, et dum suo conjugio parcit, alienum concupiscat. Qua ratione eum, qui se indecore getere existimat, quod virginem alat, recte cam dicit esse nuptum damrum. Verum unusquisque, tam is qui castitatem, delegit, quam is qui propter liberorum procreationem seipsum conjunxit matrimonio, in suo proposito firmiter debet perseverare, nec in deterius deflectere. Si enim vitæ suæ instimtum augere ac intendere porefit, majorem sibi apud Deum acquirit dignitatem, propter puram et ex ratione profectam continentiam. Si autem eam, quam elegit, regulam superaverit, in majorem deinde ad spem gloriam recidet. Habet enim sicut castitas, ira etiam matrimonium propria munera et ministeria, quæ ad Dominum pertinent, filiorum, inquam, curam gerere et uxoris. Quod enim honeste causatur is, qui est in matrimonio perfectus, est conjugii necessitudo, ut qui omnium curam ac providentiam in domo communi ostenderit. Ac proinde "episcopos," inquit, oportet constitui, qui ex domo propria toti quoque Ecclesiæ præ esse sint meditati. "Unusquisque" ergo, "in quo vocatus est" [2572] opere ministerium peragat, ut liber in Christo fiat, et debitam ministerio suo mercedem accipiat. Et rursus de lege disserens, utens allegoria: "Nam quæ sub viro est mulier," inquit, "viventi viro alligata est lege," [2573] et quæ sequuntur. Et rursus: "Mulletest alligata, quandiu vivit vir ejus; sin autem mortuus fuerit, libera est ut nubat, modo in Domino. Beata est autem si sic permanserit, mea quidem sententia." [2574] Sed in priore quidem particula, "mortificati estis," inquit, "legi," non matrimonio, "ut efficiamini vos alteri, qui excitatus est ex mortuis," [2575] sponsa et Ecclesia; quam castam esse oportet, et ab iis quæ strut intus, cogitationibus, quæ sunt contrariæ veritati; et ab iis, qui tentant extrinsecus, hoc est ab iis, qui sectantur hæreses, et persuadent vobis fornicari ab uno viro, nempe omnipotenti Deo: "Ne sicut setpens decepit Evam," [2576] quæ "vita" dicitur, nos quoque inducti callidis hæresium illecebris, transgrediamur mandata. Secunda autem particula statuit monogamiam: non enim, ut quidam existimarunt, mulieris cum viro alligationem, carnis cum corruptela connexionem, significari putandum est; impiorum enim hominum, qui matrimonii inventionem diabolo aperte tribuunt, opinionera reprehendit, unde in periculum venit legislator ne incessatur maledictis. Tatianum arbitror Syrum talia audere dogmata tradere. [2577] His verbis quidem certe scribit in libro De perfectione secundum Servatorem: Consensum quidem conjungit orationi: communio autem corruptelæ, interitus solvit interpellationem. Admodum certe circumspecte arcet per concessionem. Nam cum rursus permisit "simul convernire propter Satanam et intemperantiam," [2578] pronuntiavit eum, qui est obtemperaturus, "serviturum duobus dominis:" [2579] per consensure quidem, Deo; per dissensionem autem, intemperantiæ et fornicationi et diabolo. Hæc autem dicit, Apostolum exponens. Sophistice autem eludit veritatem, per verum, falsum confirmans: intemperantiam enim et fornicationem, diabolica vitia et affectiones nos quoque confitemur; intercedit autem moderati matrimonii consensio, quæ tum ad precationem continenter deducit, tum ad procreandos liberos cum honestate conciliat. "Cognitio" quidem certe a Scriptura dictum est tempus liberorum procreationis, cum dixit: "Cognovit autem Adam Evam uxorem suam; et concepit, et peperit filium, et nominavit nomen ejus Seth: Suscitavit enim mihi Deus aliud semen pro Abel." [2580] Vides, quemnam maledictis incessant, qui honestam ac moderatam incessunt seminationem, et diabolo attribuunt generationem. Non enim simpliciter Deum dixit, qui articuli præ missione, nempe ho Theos dicens, significavit eum, qui est omnipotens. Quod ab Apostolo autem subjungitur: "Etrursus simul convenite propter Satanam," [2581] in eum finera dicitur, ut occasionem tollat ad alias declinandi cupiditates. Non enim penitus repellit naturæ appetitiones, qui fit ad tempus, consensus: per quem rursus inducit Apostolus conjugationera matrimonii, non ad intemperantiam et fornicationem et opus diaboli, sed ne subjugetur intemperantiæ, fornicationi, et diabolo. Distinguit autem veterem quoque hominem et novum Tatianus, sed non ut dicimus, "Veterem" quidem "virum," legem; "novum" autem, Evangelium. Assentimur ei nos quoque, sed non eo modo, quo vult ille, dissolvens legem ut alterius Dei: sed idem vir et Dominus, dum vetera renovat, non amplius concedit polygamiam (nam hanc quidem expetebat Deus, quando oportebat homines augeri et multiplicari), sed monogamiam introducit prompter liberorum procreationem et domus curam, ad quam data est mulier adjutrix: et si cui Apostolus propter intemperantiam et ustionem, veniam secundi concedit matrimonii; nam hic quoque non peccat quidem ex Testamento (non est enim a lege prohibitus), non implet autem summam illam vitæ perfectionem, quæ agitur ex Evangelio. Gloriam autem sibi acquirit coelestem, qui apud se manserit, earn, quæ est morte dissoluta, impollutam servans conjunctionem, et grato ac lubente animo paret ceconomiæ, per quam effectum est, ut divelli non possit a Domini ministerio. Sed nec eum, qui ex conjugali surgit cubili, similiter ut olim, tingi nunc quoque jubet divina per Dominum providentia: non enim necessario a liberorum abducit procreatione, qui credentes per unum baptismum ad consuetudinem omni ex parte perfectam abluit, Dominus, qui etiam multa Moysis baptismata per unum comprehendit baptismum. Proinde lex, ut per carnalem generationem nostram præ diceret regenerationera, genitali seminis facultati baptismum olim adhibuit, non vero quod ab hominis generatione abhorreret. Quod enim apparet homo generatus, hoc valet seminis dejectio. Non sunt ergo multi coitus genitales, sed matricis susceptio fatetur generationem, cum in naturæ officina semen formatur in fetum. Quomodo autem vetus quidera est solum matrimonium et legis inventum, alienum autem est, quod est ex Domino, matrimonium, cum idem Deus servetur a nobis? "Non" enim "quod Deus conjunxit, homo" jure "dissolverit;" [2582] multo autem magis quæ jussit Pater, servabit quoque Filius. Si autem idem simul est et legislator et evangelista, nunquam ipse secum pugnat. Vivit enim lex, cum sit spiritalis, et gnostice intelligatur: nos autem "mortui" sumus "legi per corpus Christi, ut gigneremur alteri, qui resurrrexit ex mortuis," qui prædictus fuit a lege, "ut Deo fructificaremus." [2583] Quare "lex quidera est sancta, et mandatum sanctum, et justurn, et bonum." [2584] Mortui ergo sumus legi, hoc est, peccato, quod a lege significatur, quod ostendit, non autem generat lex, per jussionem eorum quæ sunt facienda, et prohibitionera eorum quæ non facienda; reprehendens subjectum peccatum, "ut appareat peccatum." Si autem peccatum est matrimonium, quod secundum legera initur, nescio quomodo quis dicet se Deum nosse, dicens Dei jussum esse peccatum. Quod si "lex saneta" est, sanctum est matrimonium. Mysterium ergo hoc ad Christum et Ecclesiam ducit Apostolus: quemadmodum "quod ex carne generatur, caro est; ita quod ex spiritu, spiritus," [2585] non solum in pariendo, sed etiam in discendo. Jam "sancti sunt filii," [2586] Deo gratæ oblectationes verborum Dominicorum, quæ desponderunt animam. Sunt ergo separata fornicatio et matrimonium, quoniam a Deo longe abest diabolus. "Et vos ergo mortui estis legi per corpus Christi, ut vos gigneremini alteri, qui surrexit a mortuis." [2587] Simul autem proxime exauditur, si fueritis obedientes quamdoquidem etiam ex veritate legis eidem Domino obedimus, qui præcipit eminus. Nunquid autem de ejusmodi hominibus merito aperte "dicit Spiritus, quod in posterioribus temporibus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, in hypocrisi falsiloquorum, cauteriatam habentium conscientiam, et prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad participationem cum gratiarum actione fidelibus, et qui agnoverunt veritatem, quod omnis creatura Dei bona est, et nihil est rejiciendum quod sumitur cure gratiarum actione. Sanctificatur enim per verburn Dei et orationem?" [2588] Omnino igitur non est prohibendum jungi matrimonio, neque carnibus vesci, aut vinum bibere. Scriptum est enim: "Bonum est carnero non coinedere, nec vinum bibere, si quis comedat per offendiculum." [2589] Et: "Bonum est manere sicut ego." [2590] Sed et qui utitur, "cum gratiarum actione," [2591] et qui rursus non utitur, ipse quoque "cure gratiarum actione," et cure moderata ac temperanti vivat perceptione, logo seu rationi convenienter. Et, ut in summa dicam, omnes Apostoli epistolæ, quæ moderationem docent et continentiam, cum et de matrimonio, et de liberorum procreatione, et de domus administratione innumerabilia præcepta contineant, nusquam honesrum moderatumque matrimonium prohibuerunt aut abrogarunt: sed legis cum Evangelio servantes convenientiam, utrumque admittunt: et eum, qui deo agendo gratias, moderate utitur matrimonio; et eum, qui, ut vult Dominus, vivit in castitate, quemadmodum "vocatus est unusquisque" inoffense et perfecte eligens. "Et erat tetra Jacob laudam supra omnem terram," [2592] inquit propheta, ipse vas spiritus gloria afficiens. Insectatur autem aliquis generationera, in earn dicens interitum cadere, eamque perire: et detorquet aliquis ad filiorum procreationem illud dictum Servatoris: "Non oportere in terra thesauros recondere, ubi tinea et ærugo demolitur;" [2593] nec erubescit his addere ea, quæ dicit propheta: "Omnes vos sicut vestimentum veterascetis, et tinea vos exedet." [2594] Sed neque nos contradicimus Scripturæ, neque in nostra corpora cadere interitum, eaque esse fluxa, negamus. Fortasse autem iis, quos ibi alloquitur propheta, ut peccatoribus, pnedicit interitum. Servator autem de liberorum procreatione nil dixit, sed ad impertiendum ac communicandum cos hortatur, qui solum opibus abundare, egentibus autem nolebant opem ferre. Quamobrem dicit: "Operamini non cibum, qui petit; sed eum, qui manet in vitam ætenam." [2595] Similiter autem afferunt etiam illud dictum de resurrectione mortuorum: "Filiillius sæculi nec nubunt, nec nubuntur." [2596] Sed hanc interrogationera et cos qui interrogant, si quis consideraverit, inveniet Dominum non reprobare matrimonium, sed remedium afferre exspectationi carnalis cupiditatis in resurrectione. Illud autem, "filiis hujus sæculi," [2597] non dixit ad distinctionera alicujus alius sacculi, sed perinde ac si diceret: Qui in hoc nati sunt sæculo, cum per generationera sint filii, et gighunt et gignuntur; quoniam non absque generatione hanc quis vitam prætergreditur: sedhæc generario, quæ similem suscipit interitum, non amplius competit ei qui ab hac vita est separatus. "Unus est ergo Pater noster, qui est in coelis:" [2598] sed is ipse quoque Pater est omnium per creationera. "Ne vocaveritis ergo, inquit, vobis patrein super terrain." [2599] Quasi diceret: Ne existimetis eum, qui carnali vos sevit satu, auctorem et causam vestræ essential, sed adjuvantem causam generationis, vel ministrum potius. Sic ergo nos rursus conversos vult effici ut pueros, eum, qui vere Pater est, agnoscentes, regeneratos per aquam, cure hæc sit alia satio in creatione. At, inquit, "Qui est cælebs, curat quæ sunt Domini; qui autem duxit uxorem, quomodo placebit uxori." Quid vero? annon licet etiam eis, qui secundum Deum placent uxori, Deo gratias agere? Annon permittitur etiam el, qui uxorem duxit, una cam conjugio etiam esse sollicitum de iis quæ sunt Domini? Sed quemadmodum "quæ non nupsit, sollicita est de iis, quæ sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu:" [2600] ita etiam quæ nupsit, et de iis, quæ sunt mariti, et de iis, quæ sunt Domini, est in Domino sollicita, ut sit sancta et corpore et spiritu. Ambæ enim sant sanctæ in Domino: hæc quidem ut uxor, ilia vero ut virgo. Ad eos autem pudore afficiendos et reprimendos, qui sunt proclives ad secundas nuptias, apte Apostolus alto quodam tono eloquitur; inquit enim: "Ecce, omne peccatum est extra corpus; qui autem fornicatur, in proprium corpus peccat." [2601] Si quis autem matrimonium audet dicere fornicationem, rursus, legem et Dominum insectans, maledictis impetit. Quemadmodum enim avaritia et plura habendi cupiditas dicitur fornicatio, ut quæ adversetur sufficientiæ: et ut idololatria est ab uno in multos Dei distributio, ita fornicatio est ab uno matrimonio ad plura prolapsio. Tribus enim modis, ut diximus, fornicatio et adulterium sumifur apud Apostolum. De his dicit propheta: "Peccatis vestris venundati estis." Et rursus: "Pollutus es in terra aliena:" [2602] conjunctionera sceleratam existimans, quæ cum alieno corpore facta est, et non cure eo, quod datur in conjugio, ad liberorum procreationem. Unde etiam Apostolus: "Volo, inquit, juniores nubere, filios procreare, domui præ esse, nullam dare occasionem adversario maledicti gratia. Jam enim quæ dam diverterunt post Satanam." [2603] Quin et unius quoque uxoris virum utique admittit; seu sit presbyter, seu diaconus, seu laicus, utens matrimonio citra reprehensionem: "Servabitur autem per filiorum procreationem." [2604] Et rursus Servatot dicens Judæos "generationem pravam et adulteram," docet cos legem non cognovisse, ut lex vult: "sed seniorum traditionem, et hominum præcepta sequentes," adulterate legem, perinde ac si non esset data vir et dominus eorum virginitatis. Fortasse autem eos quoque innuit esse alienis mancipatos cupiditatibus, propter quas assidue quoque servientes peccatis, vendebantur alienigenis. Nam apud Judæos non erant admissæ communes mulieres: verum prohibitum erat adulterinm. Qui autem dicit: "Uxorem duxi, non possum venire," [2605] ad divinam coenam, est quidera exemplum ab eos arguendos, qui propter voluptates abscedunt a divino mandato: alioquin nec qui justi fuere ante adventum, nec qui post adventum uxores duxerunt, servabuntur, etiamsi sint apostoli. Quod si illud attulerint, quod propheta quoque dicit: "Inveteravi inter omnes inimicos meos," [2606] per inimicos peccata intelligant. Unum quoddam autem est peccatum, non matrimonium, sed fornicatio: alioqui generationem quoque dicunt peccaturn, et creatorera generationis.

Historical source

Public Domain • Christian Classics Ethereal Library source edition.

Source record →