Dhecleas Library
SCHOOL OF THEOLOGY AT CLAREMONT California
ay eng et : DON Huber € ; 2 6s /* 55 D. JOH. ALBERTI BENGELIE
oy Dist is
re GNOMON
hry
Ah )
EX NATIVA VERBORUM VI SIMPLICITAS, PROFUNDITAS, CONCIN- NITAS, SALUBRITAS SENSUUM COELESTIUM INDICATUR.
Tritis. Certs 4, PER FILIUM SUPERSTITEM, Mi. ERNESTUM BENGELIUM, QUONDAM CURATA, TERTIO RECUBA
TOMUS Ki.
1850.
aes \ :
en aarereane up : faseuue kureaena
waw 6 h6ll
= aaa
C..An8 AT ds
v.4. Iaviog, Say! Epistolae initium, Inscriptio, *) Episto- licam formam prae libris V. T. habent scripta N. T. et in his non solum Pauli, Petri, Jacobi, Judae, sed etiam uterque Lucae, et om- nes Johannis libri. Plus etiam est, quod ipse Dominus Jesus Chri- stus suo nomine septem epistolas dedit, Johannis manu, Apoc. 2. 3. ae tota Apocalypsis instar est epistolae ab Ipso datae. Non ad ser- vos, sed ad liberos, eosque emancipatos potissimum, epistolae mitti sunt solitae: epistolicumque scribendi genus prae quovis alio accom- modatum est ad regnum Dei quam latissime propagandum et ad animas quam locupletissime aedificandas. Plus in hoc quoque genere unus laboravit Paulus, quam ceteri omnes. Namque XIV ejus ex- stant epistolae: quarum varius est ordo, varia divisio. Unam ad He- braeos, non praefixo nomine suo scripsit: ceteris nomen adjecit; at- que hae partim ad ecclesias, partim ad singulos viros datae sunt; eamque hodie seriem obtinent in voluminibus, ut plurimorum quae- que versuum prima ponatur. Multo autem dignior consideratu est ordo chronologicus, de quo egimus in Ordine temporum,® cap. 6. Eo constituto, et historia apostolica et ipsae epistolae mutuam sibi lucem afferunt: et congruentia noématum locutionumque in epistolis uno tempore super eodem rerum statu scriptis cernitur: et incre- mentum apostoli spirituale cognoscitur. Unam hoe loco divisionem potissimum commemorandam ducimus. Aliter scripsit Paulus ad ee- clesias opera sua plantatas; aliter ad eas, quibus facie ignotus erat. ‘Mas epistolas comparare possis cum homiliis pastorum ordinariis:— .has cum homiliis, quas habent hospites. Illas status ecclesiarum evangelio magis minusve congruens vel dulci vel acri familiaritate replet: hae, evangelium quasi meracius universim et in abstracto propinant. Illae sunt magis domesticae et quotidianae: hae, festae et festivae. Confer not. ad cap. 45,30. Haec ad Romanos epistola maxime festa est. — d80¢ nod youss, servus Jesu Christi) Huic exordio respondet conclusio, cap. 15, 15. seqq. — yousé — O28, Chri-
*) Quae nostro nunc more Subscriptionis, Inscriptionis et praeviae Salu- tationis nomine veniunt, ea prisci Graeci et Romani ab epistolarum suarum primordiis ponebant, idque brevissime vulgo, ut si dicas: Paulus Christianis Romae salutem dicit. Ea vero ex largissima spi- ritfis mensura grandi sermonis ubertate Apostolus exprimit, Jesum Christum praecipue Ejusque Evangelium, et suum Apostoli munus evan- gelicum summopere depraedicans. V. g.