6 goyouevos, Veniens: bestia nagesae, aderit, alio illo rege veniente, v. 10. eaque wageola (conf. omnino 2 Thess. 2.) est longe perni- ciosissima. Hebraico verbo nya apud LXX et ¢oyouae et magerue respondet: et hoc loco, ad yy xai & ese, xul magésae aptissime adsonat, et minus quiddam dicit, quam si diceretur zal éoyerae vel xai ésae. '
v. 9. 6en—antlerg, montes—reges) Septem montes Romae, septem olim arcibus muniti et ornati erant. Pacatus in Paneg. Spec- tabas haec a tuis collibus, Roma, et septena ARCE sublimis, celsior gaudio ferebaris. cap. 46. Hos colles, inquit G. Fabricius capite III. Romae suae, Virgilius in Georgicis, et in Epithalamio Ausonius, ' propter sedes regias aliguando in tis constitutas, septem Arces no- minarunt. Septem illi montes erant Palatinus, Capitolinus, Coelius, Exquilinus, Viminalis, Quirinalis, Aventinus. Sed prophetia septem montes pro tempore bestiae spectat, in quo Palatinus desertus est, ' et Vaticanus viget. Ceteri, iidem sunt, qui olim erant. Neque vero septem capita bestiae duplicem habet significationem, unam seorsum montium confusam, alteram seorsum regum distinctam: sed unicam habent significationem, sic tamen, ut significatum sit quiddam com- positum, ex monte et rege constans. Nonnulli septem montes Hie- rosolymis quaerunt, sed, ut nervose docet Wolfius, non conficiunt. Vid. Es. 10, 32. Fac autem, septem quondam montes ibi fuisse: nunquam ibidem septem reges, nedum septem montes cum septem regibus singulatim conjuncti fuere: urbs ipsa prius deleta est, quam Johannes scriberet: nusquam Jerusalem, etiam ubi maxime culpa- tur, Babylon dicitur: et ordo prophetiae in tempora multo citeriora Babylonem detrudit. In urbem Romam haec omnia conveniunt. ac primum bestiae caput est Mons Coelius et in eo Lateranum, cum Gregorio VII. ejusque successoribus : secundum, Mons Vaticanus cum templo S. Petri, a Bonifacio VIII. tertium, Mons Quirinalis, cum templo S. Marci et cum Palatio Quirinali, a Paulo I. quartum, Mons Exquilinus, cum templo S. Mariae Majoris, a Paulo V. Per hos adhuc montes ambulat habitatio actioque pontificia, ita quidem, ut ad primum caput accedat alterum, non tamen ruente protinus primo ; ad duo illa, tertium; ad tria, quartum : postea, ad quatuor, quintum, donec quinque reges et omnia in quinque montibus per eos constituta cadunt. Evolve Bullarium ordine: quatuor a Grego- rio VIL. notabilis tempora, quorum primo fere omnes bullae, in urbe datae, datae sunt in Laterano; secundo, apud S. Petru ; tertio, apud S. Marcum et in Quirinali; quarto , apud S. Mariam Majorem. Quintus, certe sextus septimusve, Mons nullus adhue a papis ita cultus cernitur: et id ipsum veritatem hujus interpretatio- nis comprobat. Septem montes, septimo exculto, distincte cernen- tur. — One — én avcor) pro, ép ov, Hebr. mindy WwN
v.40. of mevre, 0 &, 6 wAdog) Articulus habet vim relativam ad septem illos, qui in quingue , et unum, et aliwm distribuuntur. — éhiyor, paulum) Hoe pertingit usque ad horam, qua non alter per se, sed cum bestia, reges decem regnant. v. 12. Specialem tem- porum considerationem. habet Emegesis Germanica Apocalypseos \ et Ordo temporum, in Ginomone autem volebam supersedere: et ta- men ea theoria ita recurrit, ut etiam ingravescat. Quodsi mathema-
tici, musici, pictores, artifices omnes, minima quaeque curant, et im