Vel: Anno 3960 Per. Jul. d. 29 Oct. feria 2. Inde ad A. D. 1834. P. I. 6547 d. 20 Oct. fer. 3. demto anni Juliani excessu, anni sunt 2587 praecise, sive hebdomades 134984. d. 4. h. 8. 2'0. 24 a feria illa 2 ad feriam 3 (martis) exeuntem. Conf. Zeugniss der Wahr- heit. p. 207.88. Quid Roma post annos 90 die suo natali sit ex- pertura, observent, qui tum erunt.
Duo haec intervalla, E et /, sunt conjunctissima. In manus cornu singularis dabuntur, sancti, vel, ut Tigurini interpretantur, temporum status et leges (sic parallela sunt verba Psalm. 34, 16.) TEMPUS ET TEMPORA ET DIMIDIUM TEMPORIS. Dan. 7,25. Rex alter, cum venerit, PAULULUM oportet maneat. h. 1. De utroque loco sat multa conjecimus in libro, Erki. Offenb. p. 883. Adjuvat autem tertius: Decem cornua potestatem ut reges UNAM HORAM accipiunt cum bestia. v.12. Paululum, est intervallum EF conjunctim; nam totam regis alterius mansionem, in tertio be- stiae Inciso, complectitur: E est una hora: F habet residuum de intervallis superioribus, id est, dies 1335, eosque communes. Hos sequuntur continuo dies 4335 prophetici Danielitici (quos mele an- nos esse docet Ordo temp. p. 379. [Ed. II. p. 326. sq.]) qui pro- mittuntur Dan. 42, 42. ut dies 1335 communes, miseri, exspectatio- nis, sustentationis, subaudiantur; et dies 1335 prophetici, beati, at- tingendi, exprimantur. Verba, qui exspectat, et attinget, dies, mille, magnam ab accentibus vim habent. In Intervallum F’ cadunt, si id non explent, tempus et tempora et dimidium temporis apud Da- nielem: assentiorque Ven. D. Langio, esse annos 5'/g, sed, in sum- ma, dierum 4278, ex veritate naturali, non dierum 1260, quos ille accipit, neque dierum 1333'/3, qui in mentem venire possent. Nune quomodo etiam 1278 dies et 4335 conciliantur? Non dicam, utrum- vis dierum numerum esse annos 3 cum »>p parte sive dimidio, non quadriennium; quemadmodum etiam intervallum /, intervallo E vel seposito vel addito, cum Traditione veteri de antichristo annos 3'/, grassaturo congruit. Sed apud Danielem videtur bestiae ex abysso actio in terra Israél spectari: in Apocalypsi extra eam quoque ter- ram bestia ex abysso prius habet, quod agat.
Dubia in articulis quibusdam singularibus Tabella nostra pu- tari potest: sed intra limites suos exegeticis historicisque nervis tota corroboratur. Quae in periodo sex intervallorum minus defi- niuntur ex Apocalypsi, ea ex Daniele definiuntur, ut esse bestiae ante menses 42, et non esse ejusdem, et paululum regis alterius: et quae apud Danielem proprie expressa erant tempora 3'/2, ea in paululum illud includit Apocalypsis; rursum, quod apud Danielem aenigma 1335 dierum repraesentarat, id propriis mille annorum ver- bis declarat Apocalypsis. Num haec omnia sunt fortuita? Non om- nia aequali confidentia affirmamus: sed tamen omnia proponimus, wé postert habeant, quod observent, et ex eventu partim emendent, par- tim comprobent.
v.44. xal avrog dydods ést, xal éx ray énta éce, et ipse octa- vus est, et ex septem est) Kai, xai, valet et, et. cydoog est pars praedicati, ideo sine articulo ponitur: cohaerens ei pronomen auvrog item est pars praedicati, emphasin addens ra octavus, quatenus hic