A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 556

614 Apoc. Iv, 1—5.

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

v. 7. “ooyw) juvenco, bovi. Hebr. apa et =» et "ww LXX HOoxos. ,

y. 8. éyov) Eiyoy Er. (invitis ceteris Andreae codicibus,) et, Bar. L. ésyov Hunt. To ava pluralem verbi formam requirere censetur Wolfio: singularis, tamen exstat Ap. 21,21. Zyov vel eizov ceteri habent, magna consensione. — *) yemeory opOaduay) yéus- ow ogPadues habet Ufend. recens ille quidem liber: sed sic alios quoque legisse, colligas ex And. 41. qui surrogat éyoura ogoaluss. Idem Uf. v. 6. item habet yemovre opdakuss. Foxtasse plures mss. eandem varietatem habent, a collatoribus praetermissam. Ver- bum yéuw cum genitivo simul et cum accusativo exstat cap. 47, 4. —ayvog ayv0g wyL0s, sanctus sanctus sanctus) Novies hoc scripsere librarii quidam, ex more Graecorum liturgico: sed ter, ut Esajas, sic Johannes. Atque apud Johannem id quatuor animalia acclamant Sedenti in throno, id est, Patri, ex cujus dextera librum septem sigillis obsignatum Agnus, id est, Christus, sumit. Tovoayvov, ut Graeci appellant, occurrit etiam Psalmo 99., ubi sub Majestatis se ostensurae, Justitiae se ostendentis, Clementiae ostensae praeconium tria resonant Epiphonemata de Sanctitate. Atque ut illud, sic Apo- calypticum quoque Tovoayrov in ipso textu suam secum rationem indicatam habet. bib, Sanctus, Qui erat:

Sanctus, Qui est: Sanctus, Veniens.

Sanctificandum Ipse se exhibuit in creatione rerum omnium: Sanctificandum se exhibet amplius in gubernatione rerum omnium : Sanctificandum se exhibebit maxime, in consummatione rerum om-

——

*) nuxhoGer, circwmeirca] Ad oculos hoc, non ad alas, referendum. V. g.

616 APOC. IV, 8—44. V,41—4. o

nium. Ex Ipso, et per Ipsum, et in Ipsum omnia: Ipsi gloria in secula. Quae de Sanctitate diximus in notis Germanicis, ab iis non abhorret Castellio, quo interprete wiap est Augustus, ut in Indice Bibliorum Castellionis observat I. L. Bunemannus.

In simili hymno, Es. 6, 3., additur, plena est omnis TERRA gloriae Ejus: in Apocalypsi vero id differtur, dum terram, deletis hostibus, Gloria DOMINI replet. Vid. cap. 5, 40. 44, 46. 47. 48. 49, 2. Quibus locis adhibitis colligimus, quatuor animalia magis coceupata esse, dum in coelo res agitur; presbyteros, dum in terram res profertur. : '

v. 9. 40. Grav dwosor — neo&vrar) Futurum utrumque ex- primit simultaneum glorificationis actum apud animalia et apud_pres- byteros: et simul habet vim frequentativam. quotiescunque animaha dant gloriam: protinus seniores cadunt.

Vv. 44. @£hnua, voluntatem) jx5 voluntatem liberam et benig- nam. — éxtlo9noav) Condita sunt, id est, manent. Simillimae lo- cutiones: benedictus erit, i. e. manebit, Gen. 27, 33. scripsi, i. e. non muto, Joh. 19, 22. domita est, domitam se permittit, Jac. 3,7. mutabuntur, mutata erunt et manebunt. Hebr. 4, 12. [Creatio om- nium reliquorum DET operum, adeoque omnis etiam gratiarum actio- nis a creaturis profectae fundamentum est. V. g.|

CAP Ua.

v. 1. Besiiov, librum) Non septem erant libri, sed unus, sep- tem sigillis obsignatus. — Zowdev xa! ZEwPer) Sic Ez. 2,40. xeqa- hig Bulle — xal nv év avty yeyoaumeva ta Eungoodev xal ta onvodev. Atque oneodev, pro é&wFev, in hune locum vel ex cap. 4, 6., vel ex illo Ezechielis loco inferre potuere librarii. Opposita sunt gumgoodev et Oncoder Fomdev et fwIev. Sed quum Ez. 2, 10. Simei pp exstat, éowdey xai OnscoGev ex Hebraismo defenditur. Onecodev ipsum habet Origenis philocalia.*) — ogeaytoww énra, sigillis septem) Scatet haec prophetia septenariis, ex quibus quatuor copiosissime describuntur: septem angeli ecclesiarum ; septem sigilla libri obsignati; septem angeli cum éubis: septem angeli cum phialis. Ecclesiae, sunt exemplar, ad quod Commune ecclesiae, omnium cli- matum et seculorum, juxta cum doctoribus et pastoribus, conformari debet. Sigilla referunt potestatem omnem in terra et in coelo, da- tam Agno. Tubis conquassatur regnum mundi, ut id tandem Do- mini et Christi ejus fiat. Phialis frangitur bestia, et quicquid cum ea conjunctum est. Hane Swmmam semper ante oculos habere de- bemus. Sic tota Apocalypsis nativo suo decurrit ordine. Divisio horum septenariorum in IV et III infra explicabitur. Hypothesis VIL periodorum ecclesiae, non solum per VII ecclesias, sed etiam per VII sigilla, VII tubas, VII phialas. repraesentatae, aliis septenariis in V. et N. T. ad eandem pertractis, multorum Theologiam, exege- ticam praesertim, valde enervavit.

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →