A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 554

Caput Iv.

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

v. 4. Mere tatca, posthaec) Magnum hoe loco bivium est in- terpretationum. Incidit enim quaestio, Utrum sigillorum eventus coeperit sub libri scriptionem, an is totus adhuc futurus sit? Hoc affirmat, praeter alios, cel. D. Langius: illud vel particula posthaec, iterata hoc versu, firmissime docet. Prius posthaec connectit visio- nem; alterum, connectit eventum. Post haec, id est, post ea, quae SUNT, quae ad septem ecclesias eorumque angelos attinent, jiert oportet, quae jam ostendet Dominus. Praeteritum et praesens et futurum, cap. 4. vers. 49. (ex quo versu illud posthaec repetitur hoe loco) totum librum insequentem complectuntur: et quemadmo- dum praeteritum et praesens adeo sunt conjuncta, ut praesens ver- su 41., quod vides, transeat in praeteritum, quae vidisti, v. 20.; et rursus praeteritum, quae vidisti, transeat in praesens, sunt, sunt: ibid. sic praesens et futurum, immediate, sine ullo hiatu, cohaerent, con- nexioque praeteriti et praesentis tantummodo connexioni praesentis futurique inservit. Non modo nullum dilationis ab acetate Johannis in ultima tempora vestigium est, sed etiam mora aperte excluditur. Futura, quorum celeritas c. 1, 4. 22, 6. evidenter declaratur, per posthaec praesentibus arcte annectuntur. ; -

Particulam posthaec ita interpretatur D. Langius, ut, post elap- gas, ex sensu prophetico septem epistolarum, totidem periodos eccle- siae, impleantur szgilla etc. Comm. apoe. f. 62., 73. Resp. I. TZa- Jem propheticum septem epistolarum sensum refutavimus ad c. 2, 4. II. Stante historico epistolarum sensu, particula posthaec intra even-

tus ecclesiarum in Asia terminatur: idque ita esset, etiamsi eae pro- pheticum sibi sensum haberent affixum. III. Periodi si essent, non abrumperentur intereunte meretrice et bestia, ut D. Langio videtur, sed potius ultra millennium et parvum tempus» soluti Satanae ad fnem mundi cum ipsa ecclesia viatrice, cujus idem mutationem nimis magnam in millennio statuit, (vid. infra, ad cap. 49, 44. 24, 2.) per- tingerent, adeoque ultra sigilla et tubas et phialas excurrerent. Ar- gumentum apocalypseos PRAECIPUUM ait esse mysterium ultimo- rum temporum, cap. 10, 7. 44, 15. seqq. | Vid. Comm. apoe. fol. 5. Hermen: Einl. p. 27. Facile fit, ut veritatis alicujus cum gaudio

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →