et recto. Vid. Appar. p. 778. [Ed. II. p. 488., §. V.] — yihea écn, mille annos) Dissertationem D. Zeltnerus edidit A. 1716 de Chiliasmo (proprie dixisset, de Millennio) praesenti: qua ineunte miratur, Chi- liastae titulum detrectare quenquam posse, quia videlicet mille annos aliquo sensu admittere necesse habet, quisquis divinam Apocalyp- seos auctoritatem amplectitur. Praeclare. Sunt autem, qui insignem quandam et diuturnam ecclesiae tranquillitatem, hoc Textu cogente, futuram confiteantur, et id impune ferant. Quamobrem impune? ob hoe unum, quod MILLE ANNOS EX ORE DEI PROFECTOS REMOVENT AB ORE 8UO. Non expedit, talem bonis hominibus timorem incutere. Ceterum ne passum quidem simul cum tempori- bus bestiae currunt hi mille anni, neque ex toto illa hi praecedunt, sed ex toto sequuntur. Comprobat hoe I. totius libri series, unum perpetuum rerum nexum repraesentans. II. Ratio tubae angeli sep- timi, quippe sub quam etiam hi anni cadunt. c. 10,4. not. II. Specia- tim hoc comprobant ea quae praecedunt. Partum mulieris, de quo supra, subsecuta est draconis e coelo in terram dejectio: et cum hac dejectione connexum est vae tertium, quo draco per bestiam et cum bestia (c. 16,13.) vel laxatissimis agit, habenis: ,exeunte vae tertio bestia depugnabit et victa in stagnum ignis mittetur: eodemque tem- pore, post cladem ejus videlicet, reliquus hostis princeps in abyssum includetur. IV. Ante exitum numeri bestiae, tempora in Apocalypsi sunt aenigmatica; postea, proprio significatu expressa. Excellentem hane prophetiae methodum violant, qui tempora bestiae et annos millenos commiscent. V. Jpsum millennium nova, magna, pura et diuturna immunitate a malis internis et externis, quippe quorum auc- tores sublati sunt, et variae beatitatis affluentia eminet, qualem adhuc non vidit ecclesia: Rom. 41,412.45. 25. neque enim unquam gentes non seductae fuerunt, v. gr. per Muhammedismum. VI. Comprobant hoc, quae sequuntur. sequuntur autem novissima mundi tempora, et in iis solutio diaboli, Gogum et Magogum seducentis, et in stagnum ignis ad bestiam et pseudoprophetam aggregandi. In summa, accu- satio Satanae in coelo; furor in terra, per spatium millennio bre- vius; captivitas in abysso, per mille annos; et, post seductum Gog ét Magog, cruciatus in stagno ignis, in secula seculorum; ita inter se succedunt, ut nullum horum cum altero conjungi, nullius ordo trajici possit. Omnem Scripturae perspicuitatem neget oportet, qui hoe negare perseveret ac refutare conetur. Accedit. VII. tenor ser- monis versu 4. proxima superiora continuantis, non ad telam ali- quam longius interruptam redeuntis. VIII. Eas res, quae capite 419. exstant, hae res quae a c. 20, 14. ad c. 22, 5. usque occurrunt, plane sequuntur: in medio est millennium, cujus neque initium, neque exi- tus, si praeteritum est, hue incidit. id igitur alio trahere non pos- sunt, nisi quibus pro ratione voluntas est. Patet hinc, non recte a D. Gebhardi chiliasmum fere’ ex eo derivatum esse, quod Nexus verbi prophetici negligeretur, Comm. in XII. proph. p. 655. Deni- que IX. inter angelum evangelii aéwvls aeterni, c. 14, 6., et inter consummationem seculi, aw» aevum quoddam. interjacet. id vero, exemto millennio, nemo poterit ostendere. Brevi tempore prae iis, qui millennium hoe fuisse contendunt, ii, qui idem instare credunt, veri sensus praerogativam obtinebunt: neque solis cursum remorantur, qui contra loquuntur. Interea quisque videat, quibus in rebus beatam
Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 643
708 Apoc. Xx, 2.
← Gnomon of the New Testament — Volume 2
Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.