autem ex viro, guia (ya@) propter virum condita est.. At vir pro- plus et ex Deo et sub Deo est; et sic Deum repraesentat. Porro quia vir est imago Dei, est idem gloria Dei. conf. gloria, 2 Cor. 8, 23. Muler autem est gloria viri: quia vir caput et dominus mu- lieris. Non, imago et gloria viri; sed tantum, gloria virt, ait, ser- monem quasi suspendens. Gloriam autem viri esse probat v. 8. et 9. quasi per parenthesin: ex quo etiam colligi potest, cur vir sit wmago et gloria Dei. Nune quum mulier est gloria viri, posset eadem dici imago viri: sed hoc Paulus alio sermone rependit, et ait, propterea, quia scil. mulier est gloria viri, debet velari propter angelos. etenim in diagrammate, quod modo posuimus, D habet se ad A, uti C ad B. Hujus brevissimi noématis sententia [in notis ad Vers. germ. eodem prorsus modo expressa,| ex ipsis verbis ad- jectis elici debet: mulier se tegat propter angelos, i. e. quia etiam angeli teguntur. sicut ad Deum se habent angeli: sic ad virum se habet mulier. Dei facies patet: velantur angeli. Es. 6. Viri facies patet: velatur mulier. Neque eo pacto vir supra angelos effertur: sed consideratur duntaxat, quatenus Deum repraesentat erga mu- lierem, quod de angelis dici nequit. Velari autem maxime debet mulier orans et prophetans. nam viri prae muliere est orare et pro- phetare: quum ergo mulier eas partes sumit, tum maxime opus est aliqua protestatione, mulierem tamen viro inferiorem esse merito li- benterque. Externusque corporis habitus, humilitatem cordis, an- gelis non pervii, ostendens, et ordo, ipsos angelos delectat: qui etiam ordinem tuentur, et res humanas spectant in ecclesiae coetu: ce. 4, 9. Eph. 3, 40. conf. Eccl. 5, 5.: ubi LXX eo nooowns 925° ab angelis ad increatum angelum concluditur ut a minori ad ma- jus. adde Ps.138,4. Sin minus, mulier ea deformitate offendit an- . gelos, Matth.48, 410.34. Offendere autem angelos eo minus debet, quia mulier etiam aliquanto magis, quam vir, tutela angelorum eget. Eget autem magis, ob infirmitatem propriam, perinde ut minores. Matth. 1. c. coll. not. ad Greg. Thaum. Paneg. 160. sicut etiam dae- mones magis insidiantur mulieri, 2 Petr. 2, 49. fin. cum seductione et devictione proportionem habet jus adversus seductum et devic- tum. atqui mulier prior devicta fuit. vel etiam eam magis appetunt impuri illi quamlibet spiritus, quos ob pabuli aviditatem Graeci qe- AgAsg vocant. conf. Matth. 8, 31. 12, 43. Haec magna viri prae muliere excellentia temperatur versu 41. 12., per émeOeoanelay, ne vir se efferat, neve mulier se contemtam putet. Jac. Faber Sta- pulensis: Vir immediate factus est a Deo, imago et similitudo Dei, ad ejus gloriam: mulier vero mediante viro, quasi velamine inter eam et Deum posito. medium enim, ut interstitium et velamen quod- dam est. Ad quod mysterium designandum, cum vir se convertit ad Deum, quod maxime aut orans aut prophetans facit, detecto capite, quasi nullum inter se et Deum velamen habens, suae creationis ho- norem, ut est, Deo offerens, id facere debet: muler autem capite velato, suam creationem agnoscens, et ut decet, honorem Deo offe- rens: secundo loco, et gloria viri intermedia. est enim vir prima et immediata gloria Dei: mulier mediata et secunda, et immediate glo- ria viri, et ipsius viri gratia facta. Idem Stapulensis: Et vir et angeli, inquit, immediate creati sunt a Deo; et ideo nullum velamen in hujus rei symbolo debet habere vir, cum convertitur ad Deum,
Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 132
4 Cor. Xi, 7. 445
← Gnomon of the New Testament — Volume 2
Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.