A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 136

4 Cor. Xi, 24 — 96. 447

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

prior est, quam eucharistia: ideo institutio S. Coenae quam proxime ante mortem Christi facta est. Itaque corpus Christi dicitur datum respectu passionis per se: fractum, respectu passionis corpus Domi- nicum ad edendum aptantis; ‘et zo datum connotari, docet ro pro vobis, ut sit locutio concisa, hoc sensu, Quod pro vobis datur et vobis Srangitur. Haec ad communem quidem lectionem, quae habet xAw- fevoy, ex verbo éxdaoe proxime praecedente: sed Alexandrina lectio non habebat participium, ut patet ex libro Cyrilli contra Nestorium quarto; *) unde alii supplevere dcdouevov, ex Luca. Nervosa sen- tentia, corpus meum, quod pro vobis: uti Joh. 6, 54. in codd. vet. caro mea pro mundi vita. -

v. 25. wera to dsemviioas, post coenam) Itaque vos, Corinthii,

a Sacra Coena debetis sejungere epula communia. — ooaxes, quo- ties) Non praecipitur, guoties: sed saepe edendum ac bibendum esse, indicatur. — mivyre, bibatis) hoc poculum. v. 26. — e¢ tyv éunv

avauvnory, in met memoriam) Hoc Matthaeus et Marcus praesup- ponit: Lucas semel ponit; Paulus bis, quia ad institutum ejus maxime facit. Sacrificia vetera faciebant ad memoriam peccatorum: Hebr. 40, 3. sacrificium corporis Christi, semel peractum, recolitur, per memoriam remissionis.

Vv. 26. rev Gavarov r& xvois, mortem Domini) mortem, qua Christus immolatus est pro nobis. [et sanguis ejus a corpore sepa- ratus. Hine sigillatim, Hoe est corpus meum, inquit, et sigillatim, Hic est sanguis meus. V. g.] Sic quoque in apocalypsi agnus ut mactatus memoratur. — xatrayyéhdece, annunciatis) Indicativus, cum enim, refertur ad tradidi. v. 23. Corinthios ex ipsa eorum praxi qualicunque convincit. annunciantur nova: et. mors Domini semper nova esse debet memoriae nostrae. Ex. 13, 8., ual avayysdeig, et annunciabis: de Paschate. unde lectio illa paschalis dicitur "735 annunciatio. Etiam Syro est indicativus. — ayoug 8, usqyue dum) Hoe deducit Paulus ex particula fg Matth. 26, 29. Quicquid nobis per abitum Christi decedere videtur, id per S. Coenam quasi per quiddam aequivalens compensatur, ut a discessu Domini ex oculis crédentium, usque ad adventum ejus visibilem et gloriosum, Ipsum, quem tantisper non videmus, tamen habeamus. Quod Redemtoris nostri conspicuum fuit, in sacramenta transivit. Leo M. serm. 2 de ascens. Ideo dicitur, in mei recordationem: qua recordandi ratione non opus fuit, quamdiu ipse cum discipulis fuit; unde etiam 8. Coe- nam non citius instituit, sed ca nocte, qua proditio conversationem Jesu in terra visibilem abrupit: tum vero instituit, ne cum visu etiam memoria intermitteretur. Quaeres: cur non instituerit S. Coenam illis XL diebus inter resurrectionem et ascensionem? Resp. 4) Quia maxime pertinet ad memoriam mortis ejus. 2) Sacra Coena est spe- cimen communis quasi convictus cum Christo in coelo: at post re- surrectionem suam Christus non edit et bibit cum discipulis; sed tantum edit, et eo tantum fine, ut eos convinceret de se ipso vere resuscitato et praesente. Haec memoria est intima et vividissima, ut est liberorum erga parentes, sponsae vel conjugis erga maritum, fra- tris erga fratrem, cum fide, amore, desiderio, spe, gaudio, obsequio

#) Hine et participium uhoiusvoy, et imperativus praecedens, lagers yu- ysts, tum in margine Ed. 2. infirmioribus lectionibus, mutata Crist, annumerantur, tum dubie ponuntur in Vers. germ. E. B,

9

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →