A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 594

Apoc. Xiii, 4. 657

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

658 APOC. XI, 4. oe

.

enim apostasia et mysterium iniquitatis a primis suis staminibus va- rie erevit et crescit, donec evadit 0 wvcineluevoc xal VmEQaLOOMEVOS, Contrarius et Extollens sese, 2 Thess. 2,3.8s. Totius durationis di- chotomiam facit Tuba angeli VII. in apocalypsi. ante eam tubam ex aliis vel apocalypseos locis vel apostolicis scriptis praesupponitur adversarius in mysterio: sub tuba angeli septimi, brevi intervallo post initium ejus, Christo opponitur bestia in regno aperto, quae mo- menti longe majoris est consideratio. Priorum graduum tempora ob id ipsum, quia et varii et occulti sunt; in N. T. non praecise defi- niuntur, quare ne in. eventu quidem curiose ea notare attinet: sed regni ac floris, de quo Ap. 43. agitur, simul praecise definiuntur tempora, ac Johannes, ut Bellarminus 1.3. de Rom. Pont. c. 3. ait, etiam minutias addidit; quas quidem ipsas minutias ad tempora per- tinere ostendimus. Patet hinc, quid ex vero responderi debeat Bel- larmino, qui 1. 3. de R. P. c. 3. in fine, sententiam, quam W. Mus- culo tribuit, de antichristi initio tempore Bernardi, ita refutat: Fuerunt pontifices sine comparatione ulla pejores ab anno 900 ad 4000, guam ab 14400 ad 1200. si ergo ili non fuerunt antichristi, quare isti erunt? Enimvero non malitia illorum propria (quae ta- men opinionem publicam de antichristo appropinquante non medio- criter promovit, et certe in initia vae tertii incurrit) sed novi regni per Gregorium VII. constituti forma pessima, regno Christi adver- sissima, ecclesiae funestissima, reputari debet.

THESIS VIII. Papatus Hildebrandini initium proprie habet Annus 1077. De hoc ipso quoque anno agitur Thesi VIL: de parte anni, Thesi IX.

THESIS IX. Jn anno 1077 consideratu dignus est mensis September, ejusque dies primus. Epocham Hildebrandini Totatus co- mitatur Indictio, quae cum Septembri mense tum imeipiebat, eaque prima. Primae Indictionis initio distinctae sunt literae ad Corsos, Thesi VII. exhibitae.

Non in puncto ortum ex mari peractum esse dicimus: sed la- titudinem habet notabilem, et quidem a Gregorio VII, si placet, ad Alexandrum III. Vid. Erki. Offend. p. 670. Horoscopus tamen, ut sic dicam, observandus venit.

THESIS X. A veritate hujus interpretationis neque inimici neque amici veritatis debent nos deducere. Dissensum facilius fero, quam autumat Epicrisis, p.382. sed quum longaevum veritatis testimonium, quatenus eximia ejus portio est germana bestiae de papatu interpre- tatio, periclitatur, et viri insignes, hac autem in parte errantes, nune demum deditionem faciunt, justus est dolor: et. quo plures suffraga- buntur, eo major fiet timor detrimenti secuturi. Multo plus nervo- rum ad patientiam et fidem recta affert expositio, quae papatum sub descriptione bestiae cernit, quam sequior illa, quae eum sub meretricis deseriptione quaerit: omninoque a genuina prophetiae ‘sententia discedere nocet. Negat Halensis Theologus, p. 583., testes illos veritatis pro bestia habuisse papatum. Habuere vero, multi, ut ante Reformationem Purvaeus; post, Cluverus: alii certe pro al- tera bestia, illi conjunctissima, Ap. 43., habuere, ut Lutherus.

Idem ille, meretricem plane esse urbem Romam, quatenus nempe urbs a papatu, qui pro bestia apocalyptica habendus sit, distinguatur, non meminit unquam audire vel legere: singularis-

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →