Observ. 5. Bestiae capita non ante ortum ejus ex mari inct- piunt, sed cum ortu ipso. — Quis profectus est intelligentiae, ubi bestia, tanquam sudjectum, a Romulo, Bruto ete. tanquam principi- bus Romae, vel certe a Pharaone, Jeroboamo etc. tanquam pro- dromis antichristi, (de quibus fere consentiunt DD. Gebhardi et Lan- gius) designatur? Imo Praedicata bestiae per hypotyposin rerum ejus actionumque futurarum describuntur: et hoc ad docendum fa- cit. Quemadmodum post draconis e coelo jactum, et post initium vae tertii, bestia ex mari est orta: Thes. V. Obs. 4. sie ortum be- stiae non antecedunt, sed comitantur et sequuntur pedes et os et cornua, etc. neque capita sola excipi et ortu illo priora putari de- bent. nam super capita sine exceptione, omnia videlicet, (sicut super omnia ejus cornua sunt diademata,) nomen blasphemiae esse dicitur : neque uni alterique capitum citeriorum, sed ipsi bestiae ex mari exortae, id quod accuratissime notari debet, tempora adscribuntur, quanquam a temporibus deinceps capita revelli non possunt. Rur- sus, cum ipso ortu ex mari incipiunt capita. nunquam enim bestia est sine capite: ac primo quoque tempore mentio fit capitis unius, id est, primi, letali plaga affecti. ’
Observ. 6. Capita inter se succedunt. — Reges, cel. D. Lan- gius recte agnoscit, inter se succedere: igitur etiam capita inter se
succedunt. nam capita sunt reges. Observ. 3. Successio declaratur Observatione sequente.
Observ. 7. Id spatium temporis, quod septem capitum seriem habet, in tria incisa, sive in tres articulos, dividitur. — Quinque (de regibus, qui cum montibus per capita bestiae significantur,) ceciderunt: unus est; alter nondum venit, et quum venit, paulum eum oportet manere.
Observ. 8. Praesens tempus, pro quo angelus loquitur, in medium incisum cadit. — Praesens tempus Theologo Halensi est pro visione Johannis. unde sic interpretatur: wnus (i. e. Domitianus) est, et alter (i. e. antichristus) nondum venit. At hoc, unus est, et illud, quod mox videbimus, bestia non est, inter se respondent: neque aut illud, mon est, quoquo vertatur, ullo modo pro tempore visionis ad imperium Romanum applicari potest; aut hoc, unus est, ad Domitianum referri patitur clausula subsequens, alter nondum venit. nam particula nondum excludit intervallum inter unum et al- terum, quos etiam contradistinctio guingue regum ad unum et alte- rum proprie conjungit: Domitianus autem annis abhine plus 4600 occisus est, et hodienum valet illud: alter nondum venit. Saepe tempus praesens sermonis pro ipsa rerum serie praesens est. tale illud, cingebas te ipsum, ete. Joh. 21, 48. Inde prophetae futuros tanquam jam natos et degentes alloquuntur, v. gr. Ez. 38,47. Sic vae primum et secundum abdisse dicitur. Ap. 9,42. 44, 14. Adde illud: viaerunt: gui habet: erunt. c. 20, 4.6. Confer cap. 47,42. 44. Praeclare hance ipsam loquendi rationem probavit, ne ceteros dicam, Bossuetus, in thesi; nam hypothesis, cui inserviit, nihil est, ab aliis pridem confutata, idque operosius, quam necesse fuit. Ita h. 1. ex- primit angelus tria tempora diserte, in medio eorum, i. e. in secun- do, et se collocans et Johannem, quo commodiore differentia pri- mum tempus in praeterito, secundum in praesenti, tertium in futuro