A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 602

Apoc, Xiii, 4. 667

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

tinetur, sub Danielitica bestia comprehenditur; quae propter papatum ab omnibus prioribus bestiis differt: ¢. 7, 7.. Apud Danielem est series principum multo longior, quam in Apocalypsi. Ipsa varietas partium, ex quibus bestia quarta apud Danielem constat, praecipuam ejus differentiam a tribus prioribus bestiis exhibet: ac tertia quidem post mortem Alexandri M. multa diversa complectebatur, et tamen una erat; sed multo magis varias partes habet quarta, sic tamen, ut et conjunctim a tertia differant, et inter se cohaerentes unam bestiam exhibeant.

Observ. 27. Cum interpretatione nostra Apocalyptica sie quo- que congruunt, guae Daniel de decem cornibus vidit. — Apud Danielem de decem cornibus tria evelluntnr, emergente cornu parvo: at in Apocalypsi decem cornua pleno se numero adjungunt bestiae, extremo ejus tempore. Ergo decem sunt prius apud Danielem, quam in Apocalypsi. Diversam dixeris formam, eandem materiam esse; ideoque Johannem, respectu Danielis, ante omnia cornuum in textu mentionem facere, versu 4. quae tamen postea constanter capitibus postponit. Varia pridem fuere, praesertim citerioribus seculis, de- nara regum lineamenta ac molimina: ipse denarius nondum liquido apparuit; neque ternarius eorum, qui evulsi sint. Fient autem de- cem: et, quantum ex utriusque prophetiae collatione existimari pot- est, de decem regibus cornu aliud parvum, princeps non magnus, tres sibi vicinos subiget: idemque, admirantibus terricolis, nova ex abysso malitia mactus, regnum ipse, et cum eo reges, ex nova divi- sione, decem, accipient, idemque erit et octavus et ex septem, eique decem reges, post unius horae regnum, potestatem suam conferent. Ipse Daniel, cap. 7., uno versu 20., respectu decem cornuum, et trium, aliud memorat: deinde, multo exsertius, cornu illud, quod oculos et os magniloquum habebat.

Observ. 28. Nee pugnant, quae Daniel de cornu parvo vidit. — Cornu parvum, quod a quarta bestia differt, ut pars a toto, (ne- que enim versu 41. id pro ipsa bestia dicitur,) est apocalyptica be- stia aut septiceps aut individualis. si septiceps, bene est; si ‘indivi- dualis, (ut, quemadmodum Christus est Cornu salutis, sic Adversarius sit Cornu perniciei,) videtur tamen id ortum aliquanto celeriorem habere apud Danielem, ut tres reges de decem prius dejiciantur, quam bestia cum decem regibus regnum accipiat. Utut est, de be- stia septem capitum dicuntur in Apocalypsi, quae cornu apud Danie- lem habet, ut os magniloguum et blasphemum, bellum cum sanctis et victoria ex iis: neque id obstat nobis. Nam quae male agit be- stia in primo inciso durationis suae, ea in tertio agere perseve- rat atrocissime: quam ipsam ob causam_ actio bestiae individualis capite 17. et 19. parcius describitur; quia nempe pleraque ex -ca- pite 43. repetenda sunt. Vid. Erk. Offend. p- 893. Eo uberius est indicium propheticum, quod subjectum aliter aliterque spectatum eadem habet praedicata.

Observ. 29. Tempora bestiae apud Danielem et in Apoca- lypsi suaviter conveniunt. — Tempora 3'/,, dum cornu dominatur, Dan. 7, 25., et menses 42. bestiae grassantis, Ap. 13, 5., et oddyow paululum illud mansionis, ¢. 17,40. (ne cetera loca addamus, quae supra ad c.6, 2. attigimus,) pro annis 3'/,, lisque communibus, in-

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →